CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De disputatione tertiae decimae quaestionis : et est digressio declarans qualiter eadem sunt principia essendi et cognoscendi, et qualiter diffinitio substantiae data per componentia substantiae particularia et data per universalia formalia, est una eadem et non diversa.
Consequenter disputabimus Id quod decimo tertio quaesitum est de principiis, utrum oportet suscipere quod genera sunt principia et elementa rerum, an magis elementa et principia rerum ea sunt particularia ex quibus res ipsae secundum substantiam componuntur, quae compositione prima sunt et insunt rebus, sicut. elementa vocis litteratae esse videntur, quibus primis componuntur voces litteratae omnes. Sed non videtur elementum vocum litteratarum genus commune quod est vox. Similiter autem diagrammatum, hoc est, propositionum ea dicimus esse elementa quorum sicut materialium vel essentialium demonstrationes insunt In aliorum demonstrationibus, et ex quibus ut probatis componuntur aut propositio communis et genus existens ad omnes propositiones, vel plures. Ista igitur est quaestio : sed si sequamur ea quae dicunt Epicurei, sive plura corpora ponunt elementa, sive unum : tunc dicimus particularia ex quibus componuntur corpora, esse elementa : quia illi dicunt principia rerum esse res ex quibus corpora componuntur et constant, sicut Empedocles dicit principia esse ignem et aquam et elementa media quae sunt infra hoc, ut dicit Empedocles quae sunt terra et aqua ex quibus com- posita sunt entia et insunt eis secundum essentias suas primas. Sed non dicit esse principia rerum quae sunt ut genera eorum quae sunt. Et similiter si quis vult ad haec naturalia speculari et ad naturam eorum quae sunt artificialia, quaerens cognoscere naturam eorum : sicut si speculetur an lectum, speculabitur ex quibus partibus est, et quomodo sint compositae partes in eo ad formam : et tunc si speculans vere cognoscet naturam illorum. Ex his igitur et hujusmodi rationibus dicetur, quod genera eorum quae sunt, non sunt principia entium.
In oppositum autem hujus objicitur, quod si cognoscimus unumquodque per diffinitiones, sicut in sequentibus ostendetur, et principia diffinitionum sunt Ipsa genera in quibus potestate sunt omnes
Differentiae : tunc videtur quod necesse est etiam diffinitorum principia essentialia esse ipsa genera. Adhuc autem cum unumquodque ex eisdem sciatur principiis ex quibus est secundum substantiam., sicut eorum quae sunt accipienda scientia, oportet quod accipiatur scientia specierum sive formarum secundum quas dicuntur esse essentia et secundum quas sunt hoc quod sunt. Harum autem formarum sive specierum secundum quidditatem prima principia sunt genera. Genera autem prima principia sunt entium. Ad hoc idem inducitur, quod dicunt quidam Philosophorum qui loquuntur de entium elementis : et dicunt elementa entium esse unum et ens formalia, aut magnum, aut parvum maten alia : et utuntur eis sicut generibus : secundum Istos igitur sunt genera principia rerum.
In contrarium autem horum est, quod ambo illa dicta, quorum primum est Epicureorum, secundum autem Stoicorum, non simul possunt esse vera : quia non est possibile ambo ista secundum intentiones ponentium ea dicere esse principia : et ideo hoc est, quia sicut esse substantiae rei diffinitae est linum, ita ratio diffinitiva substantiae est una secundum. Intentiones Istorum, ea diffinitio
quae est per genera, diversa erit ab ea quae dicit ex quibus materialiter est res, cum substantialiter insint eidem sicut componentia composito. Hoc autem ut melius intelligatur, oportet scire quod, sicut paulo ante objiciendo ad utramque partem quaestionis innuimus, eadem sunt principia essendi rei et cognoscendi eam, si non eodem modo sint accepta : principia enim essendi sunt haec materia in qua res est in proxima potentia, et ex qua, sicut in praecedenti hujus philosophiae libro diximus, procedit res sicut ex imperfecto ad perfectum : et aliud est principium essendi rem, hoc est, actus qui est finis generationis ejus vel a quo res est id quod est : et haec sunt ambo particularia : et ex his realiter diffinitur res., quando dicitur quod est composita ex tali materia et tali forma : sicut si de homine loqueremur, et diceremus quod homo est id quod componitur ex tali corpore quod est physicum organicum ad potentias vitae hominis, et ex anima quae est endelechia et principium et causa hujus vitae. haec autem eadem principia per intellectum accepta sunt universalia et principia cognitionis : quia sic corpus hujusmodi physicum et organicum ad potentias et opera vitae, est in quo potentiae vitae sunt confuse et indeterminate et imperfecto et inchoate tantum : et haec intentio per intellectum abstracta et simpliciter accepta est, alias forma aut quae est actus et causae vitae et determinatio ipsius : et completio est anima rationalis : et hujus intentio universaliter et simpliciter per intellectum accepta est differentia constitutiva hominis, quae est rationale : non modo ergo eodem accepta, sed eadem sunt principia essendi et cognoscendi : et ratio substantiae est una et eadem, sed modus diversus : et hoc est secundum Peripateticorum sapientiam. Sed secundum Epicureos quia secundum materiam diffinierunt, et secundum Stoicos qui formas posuerunt in diffinitione, non est una. Quia Epicurei formam nullam dixerunt esse in mate-
ria, dicentes generationem esse alterationem : et idcirco intentio materiae non est per analogiam ad formam determinata propter hoc intentio communis abstracta per intellectum ab hujusmodi materia, non habet rationem generis, quia nulla potestate in se habet differentias, sicut nulla potentia materia quam ponunt, in se habet formam. Similiter Stoici formas ponentes, eas ab extrinseco datore esse dixerunt, et ideo non educi de materia, et per consequens eas non esse actus et determinationes et causas et principia completa potestatum materiae : et ideo diximus, quod secundum intentiones ipsorum diffinitiones substantiae quas dederunt, sunt diversae, nec reduci possunt ad unum, cum tamen diffinita substantia sit una et eadem.