CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De hoc quod quaeritur in quarta decima quaestione, et est in eo de generibus et speciebus ei differentiis.
Ad haec autem quae dicta sunt, inducemus hoc quod quarto decima quaesitum est. Si enim secundum Stoicorum peritiam concedatur quod ea quae maxima sunt principia, sunt genera, quaeretur consequenter, utram oportet aestimare prima et altissima esse generum principia, aut ultima specialissima quae immediate praedicata sunt de individuis. Etenim hoc habet dubitationem : nam si universalia in eo quod sunt universalia, sunt principia magis quam non universalia, vel minus universalia, palam est tunc, quod suprema inter genera maxime sunt principia : illa autem ambitu suae universitatis dicuntur de omnibus : et secundum hoc tot erunt numero principia entium, quot sunt genera prima :
et tunc secundum Pythagoricos et omnes Stoicos erunt ens et unum, quae communissima sunt principia entium et ejus quod quid est. Ita namque secundum ambitum suae communitatis maximae de omnibus praedicatur existentibus. Isti enim ens in ratione generis non acceperunt, nisi quia de differentibus specie praedicatur.
In contrarium autem hujus est, quod secuti dum rei veritatem non est possibile quod unum et idem genus sit omnium entium, quod sit unum vel ens : quia non omnia entia in unam possunt colligi generis communitatem, Necessarium est enim quod differentiae, hoc est, ea in quae per differentias dividitur, et sub eo per eas constituuntur, sicut et ens et unum, in sui. natura quodlibet et quodlibet eorum sit una natura generis, quae de ipso in quid univoce praedicatur : hoc enim de ratione generis quod praedicatur univoce in quid de pluribus specie differentibus. Sed impossibile est quod aut species praedicetur de differentiis propriorum generum essentiali praedicatione, aut quod genus praedicetur de differentiis, si purae Differentiae sine speciebus in quibus sunt per esse accipiantur. Differentia enim, sicut jam paulo ante diximus, est intentio formae purae, et genus est intentio materiae propriae, et species est intentio compositi : forma autem pura neque est materia, neque compositum : et ideo natura differentiae neque genus, neque est species, neque in praedicatione essentiali subjicitur ei genus vel species, nisi differentia secundum esse accipiatur per species cujus est actus. Differentia enim secundum sui naturam praedicatur in quale, licet univoce sit quid : genus autem et species in quid praedicantur secundum naturam. His ergo sic suppositis, concluditur unum et ens impossibile genera esse : quia si unum aut ens genera essent, nulla differentia divident unum, et ens esset secundum sui naturam unum et ens, quod falsum est : quia unum et ens indistincta praedicatione praedicantur de
omnibus. Si autem non. sunt genera, tunc non erunt principia si principia genera esse ponuntur.