CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De duabus conclusionibus ad intellectum praecedentium introductis.
Amplius autem juxta illud quaeritur de mediis, quae sunt post ens et unum, et infimis quae sunt sub communissimis
generibus. Omnia quae infra sive media sunt, quaedam sunt genera concepta cum differentiis quae divisivae sunt superiorum et constitutivae inferiorum, et hoc est usque ad specialissima quae ulterius formaliter per differentias individua sunt : et ideo quaedam horum videntur genera esse, et quaedam genera esse non videntur : propter quod, quaerendum relinquitur, quae illorum magis sint principia ? Adhuc autem amplius quaeritur, cum duo sint constituentia species individuas, genus scilicet et differentia, utrum differentiae magis sint principia quam genera, vel e converso ? Si autem haec quae differentias vocamus, sunt principia, hoc est ac si dicatur infinita esse principia : quia cum positione materiae non sunt ad tot quin possunt esse ad plura, et materiale praedicatum sit divisibile generatione inquieta, quae generatio causatur a figuris periodi in declivi circulo, quae secundum renovationem situs moventium potentia sunt infinitae formae di florentiales, hoc modo potentia sunt infinitae, sicut patet ex multis quae in libris naturalibus a nobis secundum perfectam rationem determinata sunt : sunt tamen etiam differentiae infinitae nobis : et sic si sunt principia, principia sunt ignorata a nobis : quia infinitum quoad nos non est notum nobis. Aliter autem objicitur ad
praecedens problema quaestionis, si aliquis ponat primum et conveniens genus esse principium, sicut in praecedenti videtur relinqui quaestione : tunc enim differentia non erit principium.
Contra hoc autem esse videtur : quia si de ratione principii est, quod est simplex et spirituale sive secundum speciem unum, unum autem est magis quod magis est indivisibile, videbitur magis specialissimum esse principium quam generalissimum vel subalternum : omne enim quod divisibile aut est divisibile secundum materiae proprietatum quantitatem per quam in paries dividitur et in multitudinem agitur, aut per formam sive speciem, sicut quod dividitur per oppositionem differentiarum. Quod autem prius participat divisionem, secundum magis est id quod dividitur secundum speciem, sicut genera in species dividuntur per formales differentias : species vero non dividuntur nisi per materiam, quae non tota est in ipso quod dicitur : et ideo species dicitur sic ut integrum esse potentia et operatione in omnibus individuis : genus autem est potestas, non secundum idem esse in omnibus individuis, neque etiam secundum eamdem potestatem, neque secundum easdam operationes, sed potius secundum unumquodque est altera : et ideo animal non salvat integrum universale quod totum secundum partem materiae in qua potentia est, multiplicatur : genus autem dividitur divisione universalis, quod multa ambit in quibus est secundum formam, et ideo pars est illorum multorum. Species autem integrum totum omnium suorum individuorum, quae sunt materialis multiplicatio. Ipsius igitur ultimum praedicatum quod est specialissimum, est magis unum integrum quam generalissimum vel subalternum : homo enim materialiter tantum multiplicatus in homines, non est genus hominum aliorum sive diversorum : species ergo magis est principium quam genus.
Amplius in quibuscumque est aliquid secundum naturam prius, et aliquid secundum naturam posterius, ita quod prius non habet nisi esse imperfectum et confusum, quod perficitur et determinatur per posterius, non est possibile prius quod in posterioribus est, secundum aliquid esse in natura praeter ea quae sunt posteriora : quia in talibus esse prioris est esse secundum quid : et ideo talium determinatio, sicut in libro secundo de Anima diximus, est sicut determinatio numerorum et figurarum : et hoc est sicut si prima infer species numeri est dualitas, non erit aliquis numerus in genere, qui sit praeter species numerorum, et in omnibus sequentibus est dualitas : et similiter non erit figura in genere extra species figurarum, et in omnibus consequentibus erit figura prima, trigonum enim est in tetragono. Si horum autem. genera non sunt praeter species, quae tamen sunt a quibus omnium aliorum esse dicuntur principium esse, eo quod mathematica omnium aliorum principia esse dicebant, tunc multo magis systola, hoc est, contracta ad species, etiam aliorum erunt : genera mathematicorum genera maxime praeter species esse videntur. Sic autem genera se habent ad subalterna et species, et est habitudo haec prioris imperfecti ad posterius sicut ad actum et complementum, sicut dualitas secundum potentiam est in sequentibus numeris, et trigonum est in sequentibus figuris, et genus in. sequentibus speciebus : in individuis vero quorum esse totum integrum est species, non est hoc principium secundum naturam, hoc posterius secum dum naturam aliam quae se habent ad invicem sicut actus ad potentiam, sed omnia sunt coaequa secundum naturam perfecti actus : principium autem perfectissimum est et maxime secundum actum : specialissimum igitur magis est principium quam generalissimum vel. subalternum.
Amplius ubicumque est hoc quidem melius et nobilius, id vero vilius et ignobilius est, semper quod melius et
nobilius, est prius et magis principium quam id quod est vilius et ignobilius.
Cum igitur nihil horum sit genus : quia secundum potentiam dictam et privationem et vilius et ignobilius est, species autem secundum actum divinum et optimum dicta et melius et nobilius est. Cum igitur principium sit melius et divinius et nobilius, specialissimum erit principium, et non genus aliquod. Ex his igitur et hujus rationibus videtur, quod specialissima quae de individuis solis sunt praedicata, esse principia generum potius quam e contrario.
Iterum autem in contrarium hujus objiciendo, quomodo oportet suscipere ista principia, non est facile dicere per rationem. Id enim quod est principium et causa, oportet esse praeter res principiatas, quarum est principium, et oportet quod possibile sit quod separetur ab eis, et secundum esse principii et essentiam non dependent ab ipsa : tale vero quod sic est, oportet aliquid esse in se praeter singularia : quare autem sive qua ratione suscipiat aliquis sic separatum principium esse, nisi quia universaliter et de omnibus non conversim praedicatur? Sed si propter hoc principium dicatur esse principium, ea quae magis sunt universalia, magis dicuntur esse principia, quae, de pluribus absque conversione: sunt praedicata : igitur prima principia prima erunt genera. Istae igitur sunt rationes disputativae ad quaestiones praeinductas ab Antiquis ad utramque partem disputationis inductae.