CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De disputatione quaestionum decimae quintae, decimae sextae, et decimae septimae.
Est autem continua his quae dicta sunt dubitatio, et cum praecedente convenientiam habens, et omnium dubitationum difficillima, et ad considerandum maxime necessaria, de qua secundum aliquam sui convenientiam et partem etiam nunc in praecedenti quaestione institit ratio disputativa, et ex qua simul determinatur totum quod quaeritur in quaestionibus decima quinta, decima sexta et decima septima. quaestio autem haec est, utrum aliquid sit forma et universale praeter materiam et synolon sive simul totum quod est particulare, sicut quidam Stoicorum dixerunt ? Nam si, sicut illi objicientes dicunt, non est aliquid forma sive universale praeter particularia sive singularia, et singularia sunt infinita, sicut in ante habitis ostensum est, et infinitorum non est disciplina, quomodo conveniet accipere scientiam infinitorum. ? Non enim sciuntur singularia per hoc quod sunt infinita, sed per unum quod unum aliquid et idem est secundum substantiam et rationem : et hoc non est principium cognoscendi secundum quod est individuatum in quolibet ipsorum, sed est principium cognoscendi in quantum est universale in anima secundum esse abstractum et separatum ab istis : in tantum enim in quantum sic separatum est, in tantum scimus et cognoscimus omnia per ipsum.
Sed in contrarium hujus est., quod si hoc est necessarium, et oportet propter istam rationem aliquid esse universale praeter singularia secundum esse sopara-
tum ab eis, tunc per eamdem rationem erit necesse quod genera sint praeter singularia, sive ultima, sive sint subalterna, sive sint prima generalissima, sive etiam generum principia quae sunt unum et ens. Quod autem hoc sit impossibile, nunc in quaestione immediate praecedente, dubitativa et disputativa ratione probavimus.
Amplius si praeter hoc maxime ponitur forma et universale esse aliquid praeter synolon, hoc est, quod est simul totum, et hoc est particulare simul habens formam cum materia, quando conceditur aliquid esse primum de materia sine multitudine materiali, quaeramus utrum praedicatum illud est species aliqua ? Si enim est species aliqua praedicata de multis, cum id quod est in particulari uno, non praedicetur de alio, sed potius negetur de ipso, oportet quod illa species sit aliquid aut praeter omnia, aut praeter quaedam sit, et praeter quaedam non sit, aut praeter nihil omnino sit eorum de quibus praedicatur. Non est rationabile, quod praeter quaedam sit : quia non est ratio quare sit praeter quaedam, et quaedam non. Si autem detur quod nihil est praeter aliquod singularium sed est in omnibus illis, cum omne singulare sit tantum cum sentitur, sequitur quod nihil erit omnino intellectuale, sed omnia erunt sensibilia : et non erit scientia alicujus comprehensio, nisi aliquis dicat sensum et comprehensionem sensus qua singularia comprehendit, esse scientiam sicut dixit Heraclitus.
Amplius autem si hoc detur, quod universale nihil sit praeter singularia, non est aliquid sempiternum et immobile : omnia enim sensibilia qualitatibus sensuum affecta et determinata corrumpuntur et sunt in motu, et de talibus, ut Heraclito visum est, non est scientia. Si autem cum Heraclito concedatur quod nihil est sempiternum, et ea quae inducta sunt non esse inconvenientia, tunc sequitur quod impossibile est esse generationem. In omni enim generatione ne- cesse est esse aliquid quod factum et generatum est, et aliquid necesse est esse ex quo fit sicut ex materia : et horum ex quibus fit res per generationem, ultimum per resolutionem oportet esse ingenitum et incorruptibile, si sicut in secundo libro hujus sapientiae ostendimus, stans est in causis materialibus : etsi supponatur, quod omnes philosophantes supposuerunt, quod ex non ente sive ex nihilo non possibile est fieri generationem.
Amplius autem cum omnis generatio sit etiam motus quidam rectus, et omnis motus rectus sit finitus, necesse est esse finem omnis generationis, in quo id quod generabitur, est in generatum esse. Nullus enim omnino motus est infinitus : cum enim motus sit forma post formam, omnis motus est actus imperfectus, haec est forma permixta potentiae, hic autem permixtus potentiae non est nisi sit actus purus qui est finis motus : motus ergo omnis stabit in actu puro : et cum motus localis et locus sit a generante, stabit etiam motus localis quando stabit motus generationis in omnibus in quibus simul est motus ad formam ad locum, sicut alibi ostendimus. Sed omnis motus recti est aliquis finis in quo est in motum esse id quod movebatur : generari enim quod non est possibile generari, hoc est, generatione perfici, est impossibile, quia movens ad generari infinitum est impossibile inveniri. Quod autem generatum jam est, illud est necesse esse, quando primum ingeneratum et factum esse completum est : et horum nihil potest esse, nisi materia incorruptibilis et ingenita generationi subjiciatur, et nisi sit forma impermixta potentiae motum terminans : ergo materia est incorruptibilis et ingenita, et per consequens perpetua secundum naturam.
Amplius autem si materia sic est, quia incorruptibilis et ingenita est, tunc multo rationabilius est substantiam formalem sic incorruptibilem et immobilem esse. Hoc autem ideo rationabilius est,
quia haec quae est materia, aliquando fit in eo quod ipsi fieri et generari subjicitur. Forma autem nunquam fit vel hoc modo vel alio modo : nam si daretur quod universale nec erit haec materia, nec illa de qua dictum est formalis substantia, tunc sequeretur quod universale nihil omnino erit : quia universale non est particulare sicut communicabile non est incommunicabile, sed sunt opposita. Si igitur haec quae dicta sunt, impossibilia sunt, necesse est formam et speciem universalem esse aliquid praeter synolon, hoc est, simul totum quod est particulare, sicut diximus. Actus enim purus potentiae non est permixtus, neque est in materia : quia totum quod est in materia et educitur de ea, est potentiae permixtum.
Sed si hoc iterum tanquam verum quis ponat propter rationes inductas, dubitatio in contrarium procedens ponet hoc in quibusdam quae per se substantiales formae sunt : in his enim habet aliquam rationem : in quibusdam autem ratio dubitativa non permittit hoc poni : quia in omnibus non aestimatur aequaliter esse materiam. Cum enim in omnibus artificialibus non sit forma nisi figura accidentalis, constat quod non ponemus rationabiliter formalem et separatam domum aliquam quae sit praeter domos materiales, nisi ponamus eam in anima tectonici. Similiter autem se habet in omnibus formis accidentalibus. Ratio enim accidentis repugnat ad separatum esse : et cum universalia accidentium sint principia scientiae et universalia, videtur quod non propter scientiam vel utilitatem oportet nos ponere formam extra animam habere esse praeter synolon Graece vocatum, quod nos particulare vocamus.
Haec autem quaestionis determinatio patet per se ex his quae ante determinata sunt : tamen scias, quod haec fuit ratio et causa quaestionis : quia Stoici videbant, quod nihil educit aliud de potentia nisi quod est in actu potentiae impermixta et
puro, et nihil finit motum nisi actus impermixtus et purus, et nihil est in materia nisi quod est permixtum potentiae : et quando haec tria conjungebantur, concludebant formas moventes esse et extra materiam esse, et quod moventes formae essent fines motus, et nihil essent de motu, syllogizantes ex affirmativis in secunda figura, quod licet movens et finis sint idem, non tamen in eodem sunt idem : et licet movens sit in actu, tamen non oportet quod sit idem numero vel specie semper, sed conveniens, sicut spiritus formativus cum anima, et sicut forma manens in arte cum domo, et sicut forma intelligentiae incorrupta coelestibus virtutibus et elementalibus cum. formis naturalibus : facientes autem formae non sunt endeleehiae aliquorum, sed factae sunt endelechiae eorum quarum sunt formae,