CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De disputatione quaestionis decimae octavae principaliter inductae.
Ad haec autem quae determinata sunt, querere oportet utrum omnium quae sunt sub uno communi, hoc ipsum commune est una substantia eorum omnium. Ex hoc enim declarabitur, quod quaestione nonadecima est inquisitum : et hujus quaestionis est exemplum. Sicut si dicamus omnium hominum esse substantiam unam. Sed hoc statim in superficie impossibile esse videtur : hoc enim ad. sensum patet, quod non omnia particularia sunt unum, quorum formalis substantia est una : sed multa sunt numero, et differentiam, quae causa numeri est, habentia ad invicem secundum esse. Si autem hoc concedatur, est hoc etiam , ut videtur , extra rationem.
Uniens enim omnia haec est forma, quae non nisi per accidens, hoc est, secundum esse dicitur per materiam : cum omnia sint simpliciter unum, quorum est forma una, omnia quae sub uno communi sunt, simpliciter sunt unum, et per accidens multa. Adhuc autem ex parte materiae in quantum est materia, non dicitur species : quia si ita esset, in omni materia divideretur, quod non est verum, sed fit divisio per hoc accidens materiae, quod non est totam materiam esse intra formam : et ideo in primo Caeli et Mundi diximus, quod si. homo unus esset ex omnibus carnibus et omnibus ossibus humanis, tunc non esset possibile esse plures homines : igitur per accidens formae non dicitur forma primo, sed potius per accidens materiae : et sic forma in se et in materia est una, sed per accidens ejus in quo ipsa non per se dividitur. Et ideo similiter extra rationem est, quando materia fit horum singulum quae particularia sunt, et tamen id quod synolon est et vocatur, sit ea ambo, materia scilicet et forma. Si ergo sic est, formaliter sunt omnia unum ratione et substantia : per accidens autem materiae quae non est particulare, sunt multa : et sic quidem secundum veram quaestionis determinationem est unum in multis per accidens et de multis per seipsum.