CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De dissolutione quaestionis vigesimae secundae.
Omnium autem ad considerandum difficillimum, et ad considerandam et videndam veritatem maxime necessarium est, utrum unum et ens sint substantiae entium ? Et quia difficile est valde videre quid Antiqui in illa senserunt quaestione, repetemus eam de verbo ad verbum secundum quod superius posita est. Vigesima secunda enim est quaestio, et quaeritur in ea, utrum unum quod est principium numeri, et ens quod est principium omnium et ad aliquid ante se non resolvitur, sint omnino idem et non diversum aliquid, sed tamen sint separata et prima substantia entium, an non sint ista prima substantia entium, sed potius aliquod subjectum et determinatum sub uno et ente sit principium rerum, sive illud sit movens, ut amorem unitatem et principium entium ponit Empedocles, sive sit aliud materiale principium, sicut ignem vel aquam vel aliquod tale, ut ponebant diversi Philosophorum esse substantiam, et non unum et eus? Quaeramus igitur secundum hunc intellectum quaestionis, utrum unum primum separatum quod secundum Antiquos est principium numeri et est ipsa unitas prima, qua quaelibet res est una, et ens quod est entitas primo, sit separata existentia substantiae omnium entium, eo modo quo de eis in opinione Pythagorae et Platonis in libro primo expositum est, ita quod utrumque eorum ita est substantia rerum, quod praeter ea nihil aliud est entium aliquid, nec ipsa ad invicem sunt alia, ita quod
hoc quidem sit ens, Illud vero unum, sed ipsa rei unitas sit ipsa, rei entitas, et substantia sui quidditas ipsius : aut oportet quaerere quid in entibus determinatis est ipsum eus, quod est principium entis, vel quid est et quae est substantia in ipsum primum ens quod est principium, quasi sit quamdam alia natura subjecta huic communi intentioni quae est ens et unum.
Hi namque Philosophorum qui mathematica principia ponunt, dicunt primo modo. Hii vero de numero Philosophorum sicut naturalia principia ponentes, secundo modo naturam entis et unius habere se putant. Plato namque et Pythagorici putant ens et unum quae primae sunt intentiones, esse non aliud aliquid ab invicem : et hoc idem quod est unum et ens, esse naturam entium substantialem, quasi substantia entium sit id quod. est unum aliquod, esse et ens : eo quod. viderunt, quod in quolibet ab eo est rei entitas et rei unitas, idemque est entitas unitas et substantia qua res est id quod est : et dixerunt, ista esse prima ab omnibus particularibus maxime separata., et incorruptibilia, et ideo esse principia prima. Al ii vero de natura loquentes, et ut Empedocles, quasi ad notius secundum sensum reducentes principia, dicunt quia aliquod, unum determinatum in natura ens est principium. Videbitur autem alicui, effectum amoris, sicut Empedoclis vel dicta, consideranti hoc principium quod, est unitatis et entitatis causa, amorem esse consiliativum eorum qua) in generatione unius uniuntur, et sic amorem esse unum, ei, ens entium sic per causam dicta : hic enim amor, sicut diximus, est causa quare omnibus insit unum. Alii vero dicunt hoc ignem esse, alii aerem dicunt esse unum hoc et ens, ex quo facta sunt entia, et esse entium. Similiter autem aliquid, subjectum communi intentioni, entis dicunt, et illi qui plura ponunt elementa esse principia entium. Necesse est etiam iis tot dicere ens et unum, quot dicunt esse essentialia princi- pia entium. Omnes enim isti coguntur ab ista ratione quae super duas fundatur propositiones, quarum una est, quod principium substantiale rei ejus est entitas qua est id quod est. Alia est, quod idem omnino est rei unius quae est ejus entitas. Ista igitur est diversitas opinionum de bac quaestione.
Objiciamus igitur primo contra eos qui dicunt unum et ens communia non esse rerum substantiam, sed aliquid subjectum ejus, sicut dicunt Philosophi. Dicimus ergo quod si qui non ponunt unum et ens, quae sunt primi intellectus, esse substantiam et quidditatem primam quae est rerum substantia et principium, illis ex syllogismo accidit nec aliorum aliquod esse separatum et rerum substantiam : unum enim et ens sunt prima et magis omnibus universalia : et ideo si principium quod est substantia entium est quod est primum et in pluribus invenitur, ens et unum substantiae sunt, vel nullum aliorum est substantia : quia secunda habent a primis et quod sunt principia sunt. Si vero non est aliquid quod sit in se separatum et principium unum et ens, vix aliorum aliquid erit praeter ea quae dicta sunt singularia : et sic nec diffinitiones erunt, nec demonstrationes, quod valde impossibile est. Amplius cum unum sit principium numeri, et numerus sit multitudo ex unitatibus aggregata., et unum, sit, conversum cum ente, si ponatur substantia unius quod est principum non existere per se et esse principium, tunc palam est quod nec numerus erit quasi natura aliqua separata ab existentibus. Numerus enim est unitas, sicut diximus. Unitas autem est principium unum : et ideo est quod est aliquod separatum : quia de ratione principii est quod sit separatum per se existens, quod est contra omnes Pythagoricos et Platonicos, qui ponebant numerum esse rerum et primum unum separatum principium , sicut satis in primo libro est expeditum. Si enim aliquis dicat, quod unum et ens
non sunt substantiae separatae, quae sunt rerum principia, hoc stare non potest : quia si aliquid est unum et ens idem, quia convertuntur, tunc necesse est quod prima eorum principia sint unum et ens : quia nihil aliud ab ipsis praedicatur de eis universaliter non conversim, sed ea ipsa sunt prima praedicata per se et de omnibus aliis. Cum igitur quid est res et substantia rei est quod substantialiter nun conversim de re praedicatur, et est a re separatum, eo quod non convertitur eum ipsa, oportet quod substantiae primae sint ens et unum, et sint principia et substantia rerum omnium.
Sed. in contrarium hujus objiciendo videtur, quod si ipsum ens et ipsum unum secundum se acceptum dicitur esse quid et substantia separata et quidditas omnium aliorum, multa erit dubitatio, per quem modum esse possit diversum aliquid praeter ea. Dico autem hoc exponendo, quod dubitatio magna erit, quomodo uno erunt plura entia : quia cum differentia sit causa pluralitatis et numeri, et nihil differentias et distinctionis in entibus ponant primum ens et primum unum, eo quod omnia conveniunt in eo quod ens et unum sunt : et quod est principium convenientias, non. est principium differentiae. Si ergo dicatur quod tota substantia et quidditas omnium entium sunt primum ens et unum, non erit possibile dicere unde veniat entium diversitas et pluralitas : quia quod diversum est ab ente, non est omnino : igitur, sicut in primo libro diximus, necesse est accidere secundum Parmenidis rationem, quia omnia entia sunt unum et idem primum ens. Utrumque ergo dictorum in ista quaestione est valde difficiles, sive namque dicamus, quod unum primum ens sit idem rebus et substantia earum, sequitur impossibile esse quod numerus rerum sit rerum substantia sive substantiale principium entium. Si autem dicamus primo modo, quod unum et ens non sunt substantias et principium prius anima, sicut paulo ante diximus quare, sequitur im- possibile esse quod numerus sit quidditas et substantia entium : quia diximus quod, numerus est unitates : et ideo si prima unitas entium substantia, non est, numerus substantia entium non erit. Quod si dixerimus aliam partem, quod unum et ens est tota substantia entium, eadem dubitatio est de ente quae prius dicta, est, undis scilicet veniat pluralitas rerum? Id enim unum quod alietatem et diversitatem habet ab uno quod est principium et primum unum, hoc est, secundum unum quod aggregatur primo uno, necessario erit ex. aliquo quod sit praeter ens primum : et si tunc primum ens est tota rei substantia, tunc Illud secundum nihil esse necesse est, ex quo in numero substantiali quod diversitatem facit, abundat ab ente primo. Sed. hoc dato, iterum non erit, numerus : et sic iterum numerus non potest esse substantia rerum. Omnia enim entia aut sunt tantum unum, aut multa quorum quodlibet est primum tantum unum, et sic unitatis unius : et hoc non facit numerum, quia una unitas non est numerus, sed multae et diversas. Et ille est intellectus hujus disputationis : et ideo Averroes errat non tangens verum intellectum. Amplius Zeno omnibus his contradicens dicebat unum non esses aliquod ens. Si enim unum est indivisibile sicut vere, tunc secundum hoc, quod dignius in opinando judicavit Zeno, unum nihil erit omnino : quia quod nec additum facit majus, noe ablatum facit minus, existentium omnino nihil esse dixit, pro ratione accipiens quod tale tali additum facit magis tale : et si unitas et punctum essent entia, addita entibus facerent majus, et ablata facerent minus : hoc autem dixit Zeno quasi palam sit quod entis veri sit mensura, et quod, non est dimensum non sit ens : quod autem dimensum est, corporale est aliquid. Corpus enim solum secundum Zenonem est veris ens. Alia vero diversa aliquo modo dimensa faciunt majus, et quodam modo addita nihil faciunt majus, et quoad hoc sunt non entia. Linea addi-
ta longitudinem auget, et diminuit ablata , sed non latitudinem et profunditatem. Superficies autem addita auget longitudinem et latitudinem, et ablata easdem dimensiones diminuit, sed non profunditatem. Et ideo quodam modo sunt, et quodam modo non sunt. Corpus autem est simplex : punctum vero et unitas secundum dictam rationem nullatenus sunt.
Sed quoniam iste Philosophus Zeno sic ponderose per graves rationes speculatur, et secundum eum indivisibile unum non convenit esse, quod falsum est et rei veritati repugnans, ideo licet non ad propositam quaestionem pertinens, tamen ut perfectior sit doctrina, habeatur responsio suae orationis. Dicamus igitur, quod indivisibile additum alicui, majus non faciet : sed additum aliis, faciet plus secundum discretam quantitatem : quoniam additur vel. indivisibili vel divisibili tale indivisibile : quia antea additum plus facit, et subtractum paucius vero nihil, sed aliquid.
Sed quaerendum est, quomodo ex tali uno indivisibili a pluribus erit mensura sive dimensio quantitatis continuae, sicut quidam dixerunt ? hoc enim simile est ei quod est lineam ex. punctis componi dicere : quia jam in multis locis librorum naturalium testatum est.
Adhuc autem si quis suscipiat opinionem aliter dicentium, quod scilicet ut quidam dicunt, fiet quantitas in genere tam discreata quam continua ex duobus, quorum unum est ipsum unum indivisibile, et aliud sit non unum, et ex his duobus dicat quod fiat numerus, nihil minus quam prius quaerendum est, quare et quomodo ex uno et non uno quandoque fiat numerus qui est discreta quantitas, et quandoque mensura quae est quantitas continua, id quod factum est ex uno et non uno, si illud non unum quod additum uni est principium factorum est aequalitas quaedam, et una natura semper, sicut principium primum semper convenit unam naturam esse : nec enim palam, quod mensurae continuae fiant ex uno et eodem ex quo fiunt numeri : nec etiam palam est, quomodo continua fiam ex numero : quia ex principiis essentialibus eodem modo se habentibus palam non est quomodo diversorum generum sunt facta : ergo quantitas continua non est ex uno unico, nec ex pluribus unis, nec ex uno et non uno : et sic nullo modo unum quod est indivisibile et principium numeri, est principium entium omnium. Omnis autem illa Antiquorum omnium contradictio causatur ex hoc, quod non distinxerunt multitudinem unius et entis : quoniam in veritate communissima ens et unum non sunt subjecto entium sicut univoce praedicata de entibus, sed analoga sunt primo quidem dicta de substantia, et de aliis prout sunt substantiae, sicut in sequentibus hujus scientiae declarabitur.