CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De quaestionibus vigesima quarta et vigesima quinta.
His autem quae in hac quaestione dicta sunt, affine et cognatum est quaerere quod vigesimo quarto loco supra in enumeratione quaestionum est positum, utrum scilicet illa quae sunt principia et elementa entium, sunt principia potestate existentia, aut alio modo, hoc est, actu? Haec autem quaestio causatur ex hoc quod, unumquodque prius videtur esse in se, quam in actione producendi, alterum. Si igitur detur, quod aliter existentia sunt principia quam potestate, ita quod sunt actu principia, tunc sequitur, ut videtur, quod aliquid sit prius principiis primis : quia in unoquoque uno quod est actu quandoque, et potentia quandoque, prior est potestas quam actus qui. est causa alia secundum modum a potentia ente : sed possibile non est quod aliquid sit prius primis principiis. : ergo necessarium est esse illo modo quo potentia videlicet sunt principia, propter rationem quam primo induximus : propter quam fere omnes Antiqui posuerunt et dixerunt aliquando ex non agentibus principiis iacta esse agentia, et sic incepisse mundum per generationem, sicut disputatum est a nobis in principio VIII Physicorum nostrorum.
In contrarium autem hujus objicitur, quod, si detur quod principia et elementa primo sunt potestate principia, tunc contingere potest quod aliquando nihil omnino sit entium : et hoc ideo contingit, quia illud quod nondum est, possibile est esse : non enim fit aliquid nisi quod primo est non ens. Et hoc impossibile est produci in esse nisi ab eo quod actu est. Cum igitur nihil fiat quod est de numero impossibilium esse, nihil erit omnino si principia non actu sint.
Est autem hujus quaestionis veritas, quod necessarium est primum principium actu esse et primum motum, et per illa naturaliter produci omne quod producitur et causatur : a primo enim principio causantur intelligentiae secundum suos ordines et caelorum ordines, sicut ostendemus in sequentibus. Non autem loquimur hic de elementis quatuor ex. quibus fiunt mixta corpora, quia illa non sunt elementa entis : sed loquimur de elementis et principiis entis, sicut Anaxagoras et Empedocles et Plato posuerunt principia quandoque agentia et quandoque non agentia, et incipere agentia fieri postquam non egerunt : et hoc saepius fieri in revolutionibus multorum saeculorum, quae successive fieri dicebant post magnum mundi annum revolutum. Contra quas positiones perfecte disputatum est in VIII no-stYorum Physicorum, sicut diximus. Istas igitur omnes disputationes quaerere est necessarium de principiis. Ex istius autem ejusdem quaestionis disputatione et determinatione scitur id quod vigesimo quinto quaesitum est, utrum scilicet cum motu principia vel sine motu sint ? constat enim, quod si primo potentia sunt quam actu, quod oportet ea per motum fieri principia : et haec est falsa pars quaestionis. Si autem sunt actu, tunc primum principium est immobile, sed per motum qui est actus ejus, prin-
cipiabit omne quod est, sicut diximus in ante habitis.