CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De solutione quaestionis vigesimae tertiae prius propositae.
Ultimo quaeramus quod vigesimo tertio quaesitum est, utrum principia universalia sint, aut, ut dicimus, singularia rerum singularium? licet enim aliquid simile quaesiverimus huic in quaestione vigesima quarta, tamen non est idem : quia ibi quaesivimus quae sit natura generis tantum, hic autem quaerimus de natura formae quae vere est rei principium. Si enim detur quod principia sint universalia, tunc videtur quod non erunt vere et realiter substantiae : nihil enim praedicatorum communium significat hoc aliquid, sicut omne quod hoc aliquid signatur per suam formam, sed potius significat quale quid : substantia vero omnis significat hoc aliquid, eo quod dat ei rationem et nomen : hoc autem etiam ostenditur de- ducendo ad impossibile : si enim tale significans est hoc aliquid, et est forma particularis quae praedicatur, sicut quidam dicunt : et cum hoc supponitur, quod praedicatur communiter, tunc idem numero praedicatur de omnibus, sicut homo unus numero de Socrate et Platone et omnibus aliis. Socrates ergo est idem homini, idem Plato, et omnes alii: et quaecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : ergo omnes homines sunt unus numero homo. Idem est cum dicitur Socrates animal, quod idem numero animal cum omnibus animalibus aliis, si singulum talium praedicatorum significat hoc aliquid et unum idem : ergo si detur quod universalia sint principia, haec et talia contingunt impossibilia.
Si autem detur quod non sunt universalia, sed quasi singularia, tunc nulla erunt per ea scibila : eo quod omnes omnium scientiae sunt universales : ergo principia universaliter praedicata oportet ponere diversa a principiis istis primis, si futura est esse eorum scientia de ipsis.
Et veritas hujus quaestionis est, quod eadem principia sunt universalia et particularia et praesentia essendi et cognoscendi diversimode accepta, sicut in ante habitis diximus.