CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est d igressio declarans disputationem ei determinationem quaestionis quartae,
His Itaque determinatis, consequenter oritur ex ista quaestione quod quarto quaesitum induximus. Si enim concedatur quod plures scientiae sunt in suis demonstrationibus utentes causis, et ad diversa quae diversitatem habeant concepti esse et separati : quia secundum Illinc modum diversa diversis sunt principia, tunc quaeri habet, quae scientiarum causis in demonstrando utentium sit notanda nomine scicntiae quaesitae quam primam sapientiam sive philosophiam vocamus, et quis scientium habentium scientiam per causas, est maxime sciens rem quaesitam. Surgit autem hic quaestio,sicut in ante habitis diximus, ex hoc quod uni et eidem conveniunt aliquando omnes causae, licet secundum diversum esse, conceptum scilicet et separatum diversimode conveniant ei, et cum rei conceptae omnia genera causarum conveniant, demonstrabitur et illud per omnia genera causarum : et cum sapiens sit doctissimus causarum, sicut in primo libro determinavimus, videbuntur plures esse causarum doctissimi et plures sapientes et sic primi Philosophi. Et quamquam mathematicus sui esse causas dat formales in demonstrando, et non materiales, vel moventes, vel finales, non erit minus doctus causarum, sicut placuit Aristippo, quam alii qui ejus quod considerant omnes causas considerant : sicut non est minus sapiens qui docet rem per causam quam habet, et non docet per causam quam non habet. Non enim est sapientia docere per causam quae non est. Secundum hoc igitur videtur quod quilibet scientium sit aequaliter sapiens, quia et mathematicus docet mathematica per causam, et naturalis naturalia, sicut divinus divina : videbitur ergo quod plures sunt primae philosophiae sive sapientiae secundum datam in primo libro sapientiae diffinitionem. Hoc autem videtur adhuc per hoc quod ab Antiquis omnibus confessum est, opus esse sapientis de unoquoque prout res se habet de eo, ita fidem facere tentare, sive Igitur fidem faciat per unam, sive per plures, sive naturaliter, sive mathematice, sive divine, dummodo doceat per causas rei prout res ipsa se habet, sapiens erit, et suus habitus vocatur sapientia. Amplius si secundum quod in Ethicis determinatum, haec sapientia virtus sit scientiae et ultimum : tunc quando uni uscujusque demonstratione ducitur et resolvitur ad ultima quae secundum naturam prima sunt, erit effectus talis demonstrationis sapientia. Fit autem hoc tam in physicis et mathematicis quam in divinis, eo quod medium esse demonstrationis, aut est primum, aut ex primo ad quod reducitur fidem faciens. Erunt igitur secundum omnia inducta multae sapientiae.
Hoc autem quam impossibile sit, ipsum demonstrat nomen : sive enim sapientiam primam philosophiam dicimus, sive ultimum dicamus scientiae, non potest esse nisi una : quia non sunt multa ultima, sicut nec sunt duo prima. Amplius omnis multitudo reducitur ad aliquod unum primum unde sicut a principio procedit. Si igitur multitudo sive pluralitas sit in speculativis theoriis quae essentialiter speculativae theoriae sunt, apparet illam pluralitatem reduci ad principium aliquod primum, a quo sicut fonte tota in omnibus emanat consideratio : hoc autem saepius docuimus, quod illa prima quae considerationis principium est et finis, est scientia divina. Illa Igitur sola vocabitur omnis scientiae virtus et ultimum philosophia prima.
Quod absque omni ambiguitate verum est : sicut enim ex ante dictis patet, ipsa
eo principalior omnibus, quia est senissimi et antiquissimi finis, qui omnia secundum ordinem causalitatis antecedit, qui et in sola universitatis est causa., sicut et bonum victoriae est in duce exercitus : ille enim finis est ad. quem omnes aliae causae famulantur, et se coaptant ad hoc quod nihil omnino agant contradicens illi, sed. omnia quae agunt, semper sunt illi subservientia, sicut quilibet cujuslibet operis in exercitu, coquinando, multi stcrnendo equos, gladios aptando, et quaelibet arma parando, subserviunt ad Includentium ducis militis victoriam : quamvis unus agat aliquid quod vicinius subservit, alius autem quod remotius : et cum sola divina sit de hujusmodi fine propter quem sunt omnia, et propter quem quaeritur quidquid scire desideratur, ab hoc habet quod est principalior et prima, et quod finis ejus et faciendi genera in semetipso est : sicut autem causae non sunt aequaliter primae et principales et antiquae, ita nec aequaliter faciunt scire : forma enim est per quam efficacissime scimus, et a qua potissima scientiarum omnium quae est per quid est res. Formarum autem omnium duces et primae sunt illae quae sunt primae intelligentiae rerum ideales : istae enim dicunt et informant omnes orbium et elementorum virtutes, et eas quae sunt in generatis et corruptis, et ad ipsas omnes aliae formae resolvuntur, et ab ipsorum imitatione in minori vel majori habent quod formae sunt et quidditas. Propter quod etiam optime Plato enuntiat de eis, quod Deus deorum opifex et pater producit istas ex seipso sicut sementem esse et vitae et sensus et rationis et intelligentiae. Et cum has formas solus considerat primus Philosophus, ab eis habet quod ipse solus attingit ultimum scientiae quod est scientiae virtus.
Licet igitur mathematicus quasdam consideret quidditates, sicut ejus quod est tetragonizare, et physicus etiam consideret quasdam, illae tamen non sunt primae : et ideo non sunt ex se scire fa- cientes : quia non subsistunt intra sola subjectae rei principia, sed concepta sunt cum his quae determinant subjectum mensuris : et quaelibet licet substantiae non sint, et haec sunt accidentia quae aliquo modo faciunt ad cognitionem ejus quod quid est sive substantiae physicorum : sed haec cognitio est ex posteriori, et ideo non est potissima nec prima : talia tamen quia eorum esse et natura intransmutabilis est, sunt circa generationes et actus et complementa quae sunt generationum fines, in quibus id quod generatur, est in esse et perfectum, et sunt citra omnem transmutationem : et quia omnium talis motus est moventis, et est actus ejus quod movetur, ita talia propria cognoscuntur ex movente et materia : forma enim in his in idem coincidit cum fine, et forma in fieri est motus in talibus, et est concepta cum materia quae mutatur principaliter : ergo physicus considerat moventem quemdam et materiam, et considerat formam non separatam a materia : ergo moventis est et materiae : propter quod neque principalis est nec virtus scientiae in faciendo scire. Sed modum oppositum in his habet prima philosophia propter considerationem antiquissimi finis et primae substantiae formalis et quidditatis, sicut diximus : et quia sic in his movens et materia opponitur lini, ideo secundum dictos modos demonstrare per diversitatem inductarum causarum, erit alterius et alterius scientiae : et quamvis philosophia prima demonstret per causam quae principium est movens, tamen tantum considerat primum movens immobile, quod per suam formam quam intra se substantialiter habet, agendo ad formam, facit scire substantiam : sicut cognoscitur domus ex forma domificantis in quantum domificans est, et sanus ex forma medici sanantis in quantum est sanans : et si utitur materia in demonstrando, illam inducit per analogiam relatam ad. formam quae confusa est in ipsa : quia aliter non esset principium
cognoscendi aliquid. Et patet clare qualiter primus Philosophus usum moventis et materiae ad formam refert et finem : sicut etiam domus cognoscitur de efficiente secundum actum formae moventis et materiae relatae ad formam, et per formam quae est actus efficientis, et finem qui est efficiens ultimum intentum ad quam famulantur ligna et lapides et quaecumque aliae partes secundum modum sibi proportionatum : cum tamen ille finis sit in prima causa domus sicut in duce omnium illorum : et sic est in omni anima agente formas membrorum ex. suis formis quae in ipso substantialiter existunt, et sunt virtutes ejus : et similiter est in omni causa universaliter agente formas multitudinis ad unum universalem finem ordinatas. Patet igitur, quod licet physicus omnes inducat causas et physica doceat per eas, non tamen ipse potissime facit scire : neque est primus Philosophus, sed doctus et ordinatus et persuasus est a primo. Et similiter licet nunquam assignetur a sapiente causa quae non est, tamen assignatur ab ipso potissima causa quae est : nec a numero causarum inductarum dicitur sapiens, sed potius quia inducit primas quae non docentur per alia quae sunt ante ipsas. Opus autem sapientis quod ab Antiquis determinatum est, intelligitur quod fidem facit sapiens de unoquoque prout res se habet : et ideo cum naturalia doceat, haec ulterius non docerent, nisi docta essent per divina : et sic facit fidem sapiens. Et hoc etiam modo sapientia virtus esse scientiae dicitur et ultimum. Igitur sic ipsius inducitur et deducitur per disputationem et determinatur tertio quaesitum.