CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est di gressi o declarans determinationem octavi, noni et decimi quaesitorum prius inductorum in ante habitis.
Dixit autem Aristoteles quod si diversae sunt scientiae considerantes subjecta et accidentia, quod hoc reddere erit valde difficile : quoniam si accidens (ut diximus) causatur a substantia, et est substantia loco determinantis in diffinitione ipsius, non potest cognosci accidens sine substantia, sed accidens non proprium cognosci non habet a scientia quae est aliquo modo omnium substantiarum, sed cognoscitur de his quae fluunt immediate ab ente quod est subjectum primum, vel ab eo quod convertitur cum eo sicut est unum : et ideo cognoscitur de eodem et diverso, simili et dissimili, aequali et inaequali : quia unum in substantia causat idem, et unum in quali substantia secundum qualitatem causat simile, et unum in quanta substantia secundum quantitatem causat aequale : et quia haec a primis fluunt, ideo etiam a prima habent determinari philosophia. Adhuc cum omnis divisio fiat per oppositionem, et oppositio sit causa prima diversitatis eorum quae exeunt ab uno primo , in quo sunt potestate, erit ejusdem scientiae primae determinare diversum et dissimile et inaequale, qua) causantur ex hoc quod dividenda prima comparantur ad invicem. Et si accipiatur comparatio in formis primorum dividentium , invenitur quod contrarietas formarum est causa divisionis : et sic iterum ad eamdem scientiam de contrarietate pertinet considerare. Si autem dividens primum comparetur primo diviso,
surget natura prioris et natura posterioris : et tunc eadem scientia tractare habet de priore et posteriore : et sic contrarietas in actu in his quae idem sunt potentia, causa est diversitatis in substantia : et causa dissimilitudinis in qualitate, et causa inaequalitatis in quantitate. Et cum comparatur haec contrarietas ad id in quo contraria simul sunt in potentia, causa est prioris et posterioris secundum naturam. Et sic terminatur id quod octavo
quaeritur et nono et decimo.
Sed dubitatio incidit : quoniam de his omnibus determinant dialectici ex probabilibus facientes perscrutationem : et nos jam ante diximus, quod dialectica non est aliqua pars essentialis philosophiae : unde videri posset alicui, quod ad sapientiam primam, quae potissima est pars theoriae et dea scientiarum, tractare de his non pertineat. Sed hoc facile solvitur per hoc quod dialectica et prima philosophia saepe sunt eadem et de eisdem tractantes : sed dialectica inquisitiva est : et ideo facit interrogationem per inesse sicut accidens, vel inesse sicut praedicatum substantiale non convertibile, vel inesse sicut praedicatum convertibile ad quod consequitur idem : et ideo inquirit non de natura talium praedicatorum, sed potius quid cui insit secundum horum praedicatorum rationes : et ideo ex probabilibus oportet dialecticum procedere, quia non quaerit rei naturam per essentialia illi naturae convenientia : et propter eamdem causam non est philosophus, sed potius docens modum philosophandi. Sed sapientia prima de natura horum inquirit per ea quae essentialia sunt ipsis naturis istorum, sicut nos jam in hoc eodem capitulo naturas et origines horum ostendimus : et ideo patet quod aliter tractat de his primus Philosophus, et aliter dialecticus. Hoc igitur modo sunt determinatae hae quaestiones : nec opinor vera esse quae dicit Averroes in talibus, quod scilicet dialecticus et primus Philosophus communicent in probabilibus rationibus.