CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans disputationem et determinationem undecimae et duodecimae quaestionum.
Juxta haec quae dicta sunt, quaeremus id quod undecimo loco posuimus : et hoc est quaerere de his quaecumque his eisdem quae enumeravirnus, accidunt. Quamvis enim aliquibus videatur hoc incredibile, si accidenti aliquid accidat, eo quod videatur abire in infinitum : tamen hujusmodi accidentibus primis qualia determinavimus, multa accidunt : eo quod quodlibet istorum multipliciter est dictum: et quaedam conveniunt eis per se praedicata de ipsis, quaedam autem per accidens sunt attributa eisdem, et ipsa accidentia quibusdam per se, quibusdam per accidens conveniunt secundum quod per accidens convenire dicitur, quod per aliud convenit, sicut patebit in quinto hujus sapientiae libro. Ex quo enim multipliciter dicitur unum et ens quae sunt prima quibus haec accidunt, oportet etiam quod accidentia eorum multipliciter dicantur tali multiplicitate quae est principii multiplicitas , scilicet quod quodlibet illorum primo quidem sit in uno, et posterius in aliis : et tunc in ambitu. illius multiplicitatis in accidentia et prima dicentur multipliciter, in qua multiplicitate multa conveniunt uni et eidem in uno suae multiplicitatis modo, quae non conveniunt ei in modo alio multiplicitatis ejusdem. Propter quod etiam id quod duodecimo est quaesitum, his adjungemus, quod est, utrum unum uni sit contrarium vel non ? sicut unum videtur contrarium esse multo et pauco : et multa sunt huic similia , sicut voluntario in moralibus opponi videtur tam involunta-
rium per ignorantiam quam etiam voluntarium per violentiam.
De omnibus enim his oportet determinare ad quam scientiam pertinet tractare de istis : constat enim ex his quae jam ante determinata sunt, quod primae philosophiae est determinare de primis. Non autem sufficienter determinatur de ipsis, nisi determinet ambitum communitatis eorum : communitas autem primorum quae sunt unum et ens, non est communitas generis, sed potius ejus quod per prius et posterius dicitur de multis. Oportet igitur primam philosophiam omnes tales primorum determinare multiplicitates : non autem sufficienter determinatur de multiplicibus, nisi etiam ostendatur quid accidat omnibus his in quibus aliquo modo per suam communitatem est primum multipliciter dictum. Oportet igitur philosophiam primam determinare de accidentibus omnium supra dictorum : et per hanc rationem etiam habetur vera ratio quare in prima philosophia simul oportet tangere distinctiones multipliciter dictorum. E contra autem videtur quod si determinantur accidentia eorum in quae dividitur multipliciter dictum, cum ea in quibus dividitur multiciter dictum sint entia determinata, videbitur prima sapientia determinare accidentia omnium determinatorum : quod superius dictum est esse particularis speculativae quae considerat ens determinatum : hoc enim accidens si secundum ipsum et per se convenit sive accidenti, sive subjecto, de particulari ente emanat: et sic convenit scientiae particulari. Huic autem occurrit quod non quodcumque determinatum ad scientiam pertinet particularem, sed potius id quod tali forma determinatur, quae per esse et rationem vel per esse solum est in sensibili materia. Si enim aliquid per divisionem determinetur ad speciem quae nec secundum esse nec secundum rationem et esse sit in sensibili materia, quantumcumque determinetur, tamen adhuc ad. considerationem metaphysici pertinebit : sicut hoc ipsum quod vocamus intelligentiam secundum rationem determinatum esse habet, et tamen est de consideratione Philosophi primi : eo quod sua forma non concretam habet rationem, sed potius separatam.
Quod autem dicitur, quod si accidens accidat accidenti, quod hoc abibit in infinitum, non est verum in his quae per se accidunt, sicut patet cum dicitur quod numero accidunt par et impar, et pari et impari multa accidunt, quae omnia determinare habet arithmeticus. Quod autem multa accidunt pari et impari, patet cum par dividitur in pariter parem, et in pariter imparem, et similiter impari et unicuique illorum accidunt multa. Similiter autem rectum et curvum accidunt lineae, et tam recto quam curvo multa accidunt, de quibus omnibus tractat geometer. Similiter igitur tractabit Philosophus primus de per se accidentibus primorum, et de accidentium accidentibus omnibus,et tanget omnes multiplicitates eorum, et utram unum uno opponatur, vel plura uno opponantur, et quaeret de omnibus his secundum naturas ipsorum et non per signa et icotes praedicatorum quae in multis inveniuntur inesse. Istae igitur sunt quaestiones duodecim quae sunt de principiis primis secundum quod theoria veritatis philosophiae est de ipsis, sicut diximus in hujus libri principio.