CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans decimo tertio loco quaesitum.
Jam autem quaestiones quae de ipsis sunt principiis aggrediamur. Primum autem tangemus eas quae de ipsis sunt substantiis principiorum , quaerendo in quo genere substantiae quaerenda sunt principia. Primum igitur id quod decimo
tertio loco superius positum est, tangamus, utrum scilicet principia et elementa genera sint quae sunt principia formalia, aut principia sunt illa materialia in quae secundum materiam dividitur singulum existentium ? et hoc est quaerere, utrum principia et elementa rerum primarum sint in genere substantiae formalis, aut in genere substantiae materialis? Stoicorum enim studium videns, quod forma dat esse et per formam res est id quod est, et quod esse proprius actus et effectus est essentialis formae, et quod in formis prima sunt genera universaliora, adhuc autem, quod res omnes cognoscuntur per formas suas secundum hoc quod sunt, et quod haec notitia incipit a generibus primis, dixerunt genera esse principia et elementa existentium. Amplius autem viderunt aliud esse principium, et aliud principiatum, et aliud id in quo principiatum est id quod principiatur a principio et elemento. Cum igitur esse singulorum sit id. quod principiatum est, subjectum autem sive materia sit in. quo fundatur esse quod principiatum est, neutrum horum erit esse principium et elementum : et cum in re nihil sit praeter hoc nisi forma, relinquitur quod forma est esse et entis principium et elementum.
E contra autem Epicurei, considerantes omne esse per generationem de materia educi, et diversa compositione eorumdem elementorum diversa fieri, sicut patet in diversa compositione litterarum ad orationes diversas constituendas, et in diversa compositione simplicium ad diversitates complexorum, et in diversa compositione primarum propositionum ad diversitatem syllogismorum, et in diversa compositione elementorum ad diversitatem complexionum, pronuntiaverunt materiam et partes materiae principia esse et elementa eorum quae sunt : et sicut in ante habitis diximus, has sententias non ad unum referebant intellectum, cum nec Stoici formam dixerunt esse in materia, sed a datore extrinseco : nec Epi- curei dixerunt materiam in se formam habere, sed diversa disgregatione et aggregatione fieri generationem.
Nos autem, secundum Peripateticorum peritiam, in ante habitis diximus quid de hac tenendum est quaestione. Hoc tamen hic adiungamus, quod materia nullo modo potest esse generationis aut entis principium, nisi secundum analogiam ad formam : ad formam autem non habet analogiam nisi per formae esse imperfectum et indeterminatum et confusum existens in ea : propter quod ipsa non est substantia simplex : et si ut substantia simplex acciperetur, non potest esse mutationis subjectum, cum mutatio sit forma facta post formam continue : nec simpliciter accepta esset entis principium, cum omne ens perfectum principietur ab imperfecto secundum idem esse : imperfectum autem secundum idem esse perfecti sumptum est ejusdem formae cum perfecto secundum modum et esse differens : et sic materia est principium esse et generationis subjectum. Sic autem accepta habet potentiam ad actum formae et operationes : et si intentio hujus esse per intellectum accipitur, haec intentio est genus secundum quod genus est primum subjectum confuse et indeterminate, et potentia in se habens differentias quibus determinatur et perficitur potentia ejus. Peccatum igitur Epicureorum fuit materiam ut substantiam simplicem accipere, et eam sic principium et elementum entis esse dicere. Stoici autem peccabant in hoc quod formam ab extra venire esse dixerunt. Secundum autem illum modum nec est esse principium, nec cum materia facit unum nisi congregatum. Non enim est unum et idem, nisi quod prius est in potentia sit idem numero postea in actu, licet secundum modum et esse sit differens : idem autem numero sic non est materia cum forma simplici : et ideo non fieret ex istis unum nisi congregatione unius cum alio. Propter quod forma extra materiam sumpta dici esse principium et elementum non potest. In
materia autem sumpta est ipsa finis generationis et actus materiae, et principium esse et distinctionis ab aliis : propter quod est idem quod differentia secundum rationem differens. Sic igitur patet qualiter forma sit principium, et qualiter materia, et qualiter in idem concurrit diffinitio data per materiam et formam cum ea
quae datur per genus et differentiam.