CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Ei est digrcssio declarans intellectum decimae quartae quaestionis prius propositae,
. Ex isto autem aliqualiter innotescit quod decimo quarto quaesitum est. Si enim genera per aliquem modum principia sunt et elementa entium., cum in formis illae quae sunt magis universales, influant secundum causalitatem, non influentibus minus universalibus, et non e converso , videtur maxime universales esse per se principia et elementa, et minus universales non esse per se principia, sed per maxime universales. Amplius autem in motu ad formam, illa maxime est principium ante quam . nihil est in motu : haec autem est maxime confusa et indeterminata : sed sicut est in fieri, ita est in esse et in entibus : maxime igi-
tur universalia videntur maxima principia : sunt autem maxime universalia unum et ens : igitur haec videntur esse principia entium prima. Non huic obsistere videtur, quod unum et ens non sunt genera : non enim praeinducta ratio probat universalia esse principia per hoc quod sunt genera, sed per hoc quod sunt prima essentialia : prima autem essentialia esse uni et enti maxime convenit. Adhuc autem in ratione principii, esse videtur ante ipsum nihil esse, et ex ejus
esse sequentia constitui. : sic igitur ad omnia sequentia se habent unum et ens. Ex his igitur et hujusmodi rationibus Stoici unum et ens esse dixerunt principia et elementa entium.
In contrarium autem hujus Peripateticorum objicit subtilitas, dicens omne quod est principium entium, aut in quid, aut in quale esse praedicatum de ipsis. Et siquidem in quid sit praedicatum , oportet ipsum esse principium ut subjectum primum quod primum est ad esse potentia ad primum subjectum. Si autem sit praedicatum in quale, oportet tamen illam qualitatem esse substantialem sicut est actus rerum et differentia : et ideo dicunt illam verissime esse rerum substantiam et entium formam. In his autem principiis neque potentia est actus neque actus potentia : et idem compositum non est aliquod istorum, sed naturae differentes et a se invicem et a composito sunt ambo praedicta: unum autem et ens sunt naturae, non differentes ab aliquo eorum quae sub ipsis accipiuntur: non Igitur possunt esse principia et substantiae existentium.
Quia autem quaestio superius inducta quaesivit utrum universaliora genera magis sint principia vel specialia magis, ideo etiam de hoc aliter quam superius oportet disputare . Stoici enim magis universalia genera magis dicebant esse principia, tum propter hoc quod sunt priora, tum propter hoc quod magis sunt simplicia et in pluribus inventa, tum quia etiam ab aliis separata sunt non ab aliis dependentia, sed. alia ab ipsis : et maxime quia primae causae magis sunt propinqua cum omnis denominatio fiat ab aliquo propriorum. : talia autem non sunt materiae vel specialissima. Cum enim prima causa aequaliter se habeat ad omnia, et aequaliter omnia praehabeat in seipsa, in ea quae maxime aequaliter se habent ad entia et maxime praehabent ea, maximae sunt principia. His autem adhuc addebant rationem, cujus sophisma non videbant, dicentes hoc non posse esse principium
quod per aliquem modum est in alio, et educitur de ipso : species antem omnes et differentias per aliquem modum videbant esse in genere, et per intellectum eductas de ipso esse : propter quod subalterna et ultima specialissima nullo modo dicebant esse principia. E contra Peripatetici dicebant naturam eam et substantiam secundum hoc quod differens est substantia a natura generis, non esse in genere, nec educi eam de ipso, sed secundum esse potentiale forma et differentia est in genere et ad esse accidentale educitur de ipso : et ideo prior est actus potentia substantia et ratione. Est autem et simplicior, cum non dividatur nisi per accidens, scilicet quantitate materiae, et est ratio sua secundum unumquodque dividentium eadem. Similiter autem et operatio substantialis. Genus autem cum dividatur potentiae divisione, et cum potentia perfecta per actum secundum unumquodque dividentium ratione efficiatur alia et alia, erit etiam substantialis operatio altera : eo quod omnis potentia determinatur per analogiam ad actum : et sic divisibilius est genus quam differentia : et licet in pluribus inveniatur hoc, non est ratione simplicitatis, sed ratione divisibilitatis quam diximus: et quod dicitur separari ab aliis et non alia ab ipso, et ideo prius est natura et intellectu, dicendum quod verum est hoc, quod prius est his quorum est primum, et haec sunt species constitutae, sed non est principium naturae illius quae est differentia et actus et forma, et ideo non separatur ab ipsa sicut prior natura, sed sicut imperfectum a perficiente, et sicut confusum a determinante, sicut separatur dualitas a qualibet specie pluralitatis constitutae per aggregationem, et sicut separatur trigonum a qualibet figura plurium angulorum in qua est secundum quantitatem et quantitatis divisionem, quando per formas numerorum et figurarum quantitatis continuae et discretae fit divisio. Secundum hanc divisionem dualitas et trigonum non dividuntur, sed sunt quasi prima subjecta quae formis diversis constituunt species discretorum et continuorum. Hoc etiam modo scitur, quod actus et forma et differentia propinquior est motori, et genus propinquius materiae, eo quod actus est divinum et optimum et desideratum quod pluribus bonitatibus cum primo convenit motore, et est melius eadem de causa et perfectius, non. dependens ad aliquid, sed potius ad quod est aliorum dependentia : et hic est verus Peripateticorum intellectus et subtilis : et secundum hunc intellectum propinquiora genera sunt magis principia : et ut generaliter dicatur, quodlibet generum eo magis est principium, quo magis ultimas differentias participat.