CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans intellectum decimae quintae quaestionis prius inductae.
Continua autem cum his dubitatio quae omnium est difficillima propter rationum ad utramque partem obviantium difficultatem, et ad considerandum maxime necessaria, eo quod est de essentialibus et primis principiis, et est ea quae decimo quinto inducta est loco in ordine quaestionum superius inductarum, de qua tamen jam aliquid in praeinductis est disputatum. haec autem quaestio est, utrum illa quae secundum se est causa et principium substantiae quae forma vocatur, sit aliquid praeter materiam, aut non sit aliquid praeter eam? In hac autem quaestione diu contenderunt duae sectae Stoicorum et Epicureorum , dicentibus Epicureis nullam penitus esse causam praeter materiam, Stoicis autem formam praeter materiam causam esse asserentibus. Nec
haec quaestio quaerit utrum, forma sit aliquid separatum a materia ? sed utrum aliqua substantia diversa ab ipsa ? Cum enim materia sola principium sit individuationis, et nihil sit singulare nisi materia vel per materiam, sed nihil est forma praeter materiam, sed est quidam motus materiae resultans ex ordine et compositione et figura materiae, sicut dixerunt Democritus et Leucippus, nihil erit in re nisi singulare. Et cum haec infinita sunt, et infinitorum non est scientia, non erit scientia aliqua de rebus : eo quod non est scientia alicujus nisi per id quod est unum in multis et de multis, et hoc non est materia, quia materia non est unum in multis et de multis. Adhuc autem esse perpetuum et immobile non est nisi unum : materia autem habet esse perpetuum et immobile in omnibus : igitur hoc esse est unum : eo quod ipsa ante omnem mutationem est et motum, et post omnem mutationem et motum eadem permanens, sicut alibi saepe probavimus: est igitur materia perpetuum quid et immobile secundum substantiam : a forma igitur non recipit esse aliquod. Cum igitur forma non sit inventa nisi propter esse quod confert, videtur propter nihil penitus forma esse inventa : forma igitur non est aliquid in genere causarum praeter materiam. Amplius ex duobus diversis in natura et esse non fit unum aliquid secundum esse et naturam: propositio enim per se nota est, quod ex uno simplici fit unum, et ex duobus diversos modos habentibus in causando nunquam fit unum : ex materia et forma fit unum non congregatione, sed natura et esse : igitur forma unum videtur esse cum materia, licet modo quodam differat : et haec ratio maxime movebat Epicureos. Adhuc autem inducebant quod quidquid est in re est singulare : singulare autem est incommunicabile : forma autem ab omnibus a quibus esse ponitur, dicitur esse communicabilis et communis : igitur nihil est in rerum natura de formis. Substantia autem omnium rerum aliquid est
in ipsis rebus. Cum igitur non. sint nisi duo essentialia rerum principia, forma scilicet et materia, non videtur aliquod esse principium rerum praeter materiam. His igitur et similibus rationibus quidam cum antiquis Epicureorum Philosophis consentientes dicunt formam nihil penitus esse praeter materiam.
Contra quod Stoici objicientes, dicunt quod si verum est quod inductum est, perire scientiam, et perire intellectum, et perire id quod est per naturam : scientia enim non est nisi per id quod unum est in multis, sicut praeinductum est : intellectus autem non est de hoc quod sentitur, sed potius de hoc quod per abstractionem accipitur ab intellectu : non autem fit abstractio materiae a materia, sed potius formae a materia : igitur forma est aliud a materia. Intellectus enim fit per id quod idem et unum est in multis similitudo essentialis eorum : hoc autem non est materia : quia non est una materia in multis, sed potius diversa, quae diversitas causa est diversitatis numeri in eis. Esse etiam perit ab existentibus si non sit forma : esse enim actus est alicujus essentialis causae : non autem est actus causae illius quae se habet ad esse et non esse : ad esse autem et non esse se habet potentia : materiae igitur esse non est actus sive effectus materiae. Oportet igitur ponere formam praeter materiam, cujus effectus sit esse. His igitur et hujusmodi rationibus forma ponitur esse causa praeter materiam. Et quod materia ponitur unum quid et perpetuum et immobile, hoc est verum quantum ad hoc quod non mutatur vel movetur ab esse vel ad esse materiae, sed non quantum ad hoc quod non mutetur secundum esse et esse sicut mutatur subjectum mutationis et motus, et propter hoc esse necessaria est forma. Similiter etiam unum fit ex materia et forma non in eo quod
haec duo sunt substantiae differentes secundum seipsas,. sed in eo quod materia analogiam habet ad formam, per hoc quod forma secundum esse confusum et
imperfectum est in ipsa. Idem enim quod est in potentia, fit in actu : et ideo idem et non congregatum fit ex potentia et actu. Propter quod etiam diffinitio complectens potentiam et actum est unum secundum esse et non multa : licet etiam in re existentia singularia sint et incommunicabilia, tamen forma accepta propter rem cujus est forma communis est et principium cognitionis, sicut saepe in ante habitis determinatum est. Et tunc accipitur tribus modis, ante rem scilicet sicut causa formalis, et in re, et post rem per abstractionem separata ab ipsa, secundum quos modos triplex universale Stoici esse dixerunt, sicut in aliis locis saepius determinavimus. Hic igitur est intellectus decimae quintae quaestionis.