CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans intellectum decimae septimae quaestionis inductae.
Consequens autem quaesitum est decimo septimo in ordine superius enumeratarum quaestionum, et hoc est, utrum unum sit hoc principium quod est substantia, aut plura numero ? haec enim
quaestio est orta ex praeinducta et superius secundum dicta Aristotelis imperfecte disputata : omnium enim Stoicorum sententia fuit substantiam hanc unam numero simpliciter, annexam tamen sibi esse quamdam pluralitatem. Hujus autem rationem assignabant : quia sive forma consideretur ex parte originis, sive in seipsa, sive secundum comparationem ad ea quorum est forma, semper est una numero et eadem. Si enim ex parte originis consideretur, est ipsa una et eadem quae lumen est ope-
A rativuin intellectus primi agentis : nec hoc secundum esse vel essentiam multiplicabile est per aliquem modum, cum sit substantia primi intellectus, sicut substantia animae una est non multiplicata, separans tamen virtute propria unius et ejusdem speciei formas ossis et carnis et nervi et aliorum membrorum similium et heterogenioruni. Si autem in se consideretur forma simplex, est essentia simplex et invariabilis. Igitur ex illa parte etiam est una simplex. Si autem comparetur ad. ea quae sunt post eam, hoc est, ad ea quorum est forma, constat quod ipsa causa est unitatis et pluralitatis omnium illorum. Igitur unitas et pluralitas ipsius non causatur ab ipsa : et ideo si in se est una, ipsa etiam in illis erit una : et sic videtur omnibus modis forma una et eadem numero remanere.
Amplius quod subtractis omnibus se consequentibus remanet unum et idem, ipsum in se unum est et idem : subtractis autem omnibus formam consequentibus non remanet nisi forma una et eadem : ergo in se forma est una et eadem. Amplius forma quae praedicatur de omnibus similitudinem essentialem habentibus, aut est una et eadem re et nomine, aut nomine quidem eadem, sed re diversa. Et si eadem re et nomine forma, una erit in omnibus re et nomine. Si autem est diversa re et nomine eadem, tunc aequivoce praedicatur. Et haec est ratio Averrois in quibusdam librorum suorum, et reputat eam fortem et insolubilem.
In contrarium autem hujus est, quod sicut in praemissis habitum est, quaedam formarum dividitur quantitate, et quaedam dividitur formalibus differentiis : et quocumque modo fiat, forma semper agitur in pluralitatem. Ad hoc autem omnis forma numeratur numero subjecti. : constat autem subjecta esse plura : plures igitur sunt et formae et multae numero. Hujus autem quaestionis veritas satis patet in disputatione priori, in qua Aristotelis sententiam declaravimus : forma enim secundum quod est in multis, multiplicatur per aliud : secundum autem quod est de multis, est una per se, et secundum rationem, non habens ex se diversitatem numeri. Licet autem sit una secundum originem et in se et secundum quod est de multis, tamen cuilibet harum unitatum quaedam est annexa pluralitas. Una enim idea in lumine intellectus practici pluralitatem habet rationum ad speciem et finem operum relatarum, sicut unus intellectus ratio est ossis et nervi et manus et pedis, quando intellectus corpus operatur, cum tamen intellectus per se idea sive species una sit : et hanc pluralitatem facit relatio speciei intellectus ad opus. Formae autem secundum se connexa virtutum et potestatum pluralitas est : et hanc pluralitatem facit fluxus formae de pluribus
per ordinem ante se propositis, sicut plurium potestatum est vita quam esse, et sensus quam vita, et intellectus quam sensus. Formae autem quae est de multis, connexa est subjectorum pluralitas secundum potentiam vel actum : quia vel est in multis, vel in multis potest esse quantum est de sua natura, cum sit communicabilis. Hoc igitur modo forma est una de multis re et ratione, sicut dicit Averroes. Separata enim ab hoc et nunc removet id quod idem est ubique et semper, cujus locus et species est intellectus, eo quod, sicut diximus in libro de Natura animae et opere ipsius, intellectus est species intelligibilium et locus: erit enim agens intelligibilia per intellectum agentem : et est species intelligibilium per lumen agentis, quod proprie est intelligibilium forma : et est locus intelligibilium per intellectum possibilem : ex his enim tribus et minimis natura constat intellectualis : et haec se habent sicut sol et lumen solis et perspicuum ad colores esse secundum quod est motivus visus. Et hoc modo dicunt Philosophi quod idem universale est in omni intellectu, et est ubique, et semper praesentia sui potius quam informatione subjecti alicujus.