CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans intellectum decimae octavae quaestionis,
Quia autem principium quod vere est substantia, est in materia, nec separatum ab ea, et est unum, conjunctum tamen multitudini, oportet induci quaestionem decimam octavam, utrum scilicet sit aliquid praeter simul totum compositum ex mixtis et compositis alia quacumque compositione, quod Graece
synolon vocant? et hoc maxime dico synolon sive totum, quando aliquid nomine formae totius et compositi praedicatur de materia sic composita, nihil addens nomine praedicati nisi materiae compositionem, sicut coagulatum, liquabile, arefactibile, scissibile, et alia hujusmodi quae in scientia Meteororum sunt a nobis determinata : aut forte nihil addit supra hoc, aut in quibusdam addit, in quibusdam autem non addit : et tunc oportet quaerere et scire qualia sunt in quibus addit, et qualia sunt talia in quibus non addit? Si enim nihil addit in omnibus, sicut Empedocles et multi dixerunt quod substantia formalis non est nisi harmonia compositorum et compositionis, tunc non oportet nos aliqua considerare per speciem, sed invenire
quae sit prima materia in quolibet, et qua qualitate activa vel passiva illa materia ad formam synolon deducatur : et sciemus totam materiam entium, sicut in liquabilibus calido et humido diximus materiam primam esse aquam : arefactibilium autem talem calido et sicco diximus de materia terrae esse : et si sic est in omnibus. Omnium etiam animatorum et coelestium sciremus naturam, quoniam scimus propriam eorum materiam, et quo agente, et quo patiente ad. compositionem conveniunt. Et hoc quidem multi etiam posteriorum Philosophorum et modernorum dixerunt, volentes formas nihil esse nisi accidentia compositionis et miscibilium, in tantum quod et intellectum possibilem qui locus est specierum, mixturam quamdam elementorum tradiderunt esse. Quorum ratio est, quod omne esse quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est. Cum igitur formae sunt in composito synolon, sunt in eo secundum potestates compositi : est autem potestas compositi proportio potestatum eorum quae composita sunt et mixta : forma igitur omnis quae est in composito synolon, non est nisi proportio mixturae et compositionis eorum quae miscentur et componuntur.
Hoc idem adstruebant per rationem formae. Cum enim omnis forma endelechia sit potentiae materiae, sicut docent Peripatetici, et potentiae materiae non sunt nisi proportiones potentiarum et virtutum eorum quae mixta sunt et composita, non erit forma actus nisi hujusmodi potentiarum synolon, et sic forma non erit nisi talis compositionis et synolon harmonia. Talibus igitur formis et non aliis circumdatam dixerunt esse materiam : et hoc secundum poeticas fabulas peplum dixerunt esse Palladis : et quia difficile est scire naturas et quantitates hujusmodi miscibilium, dixerunt quod peplum hoc nullus hominum revelare potest : cum tamen Pallas scit quidquid est et erat et erit, et quidquid in mundo apparet et non apparet. Et de his nos alibi locuti sumus.
In contrarium hujus objicitur : quoniam si forma non est aliquid praeter synolon, non est ambo ista quae sunt forma et materia, tunc nulla potestas apparet in synolon nisi qualitatum compositi : sed ubi non est potestas, ibi non est opus : opus ergo omnino nullum erit nisi qualitatum compositionis : nullum igitur erit opus animae : quia omne illud opus est secundum potentias vitae et non secundum potentias synolon sive compositionis. Opera autem .vitae sunt nutrire, augere, movere secundum locum, sentire, et intelligere, et hujusmodi alia. Quod quia omnibus patet esse falsum, constat praeinducta non solum esse falsa, sed haeretica. Nec patiendum . est tales homines vivere, qui quidquid boni est in natura, nituntur destruere.
Dicamus igitur hujus quaestionis determinationem, quod in quibusdam forma non est aliquid praeter synolon, quae sunt materialia non attingentia naturae perfectum, sicut est nix, grando, et qualia diximus in Meteoris : et in aliis est aliquid pivaeter formas synolon quae naturae perfectius attingunt, sicut maxime sunt animata. Si autem in animatis aliquid est, cujus anima separatur a materia ut perpetua et incorruptibilis, hoc jam in
parte in scientia de immortalitate animae tradidimus : et ad hoc in hac scientia posterius ostendemus. Ea autem quae inducta sunt in contrarium, non est difficile solvere. Materia enim non solum habet potentias et virtutes ex miscibilibus, sed etiam ex influentia caelestium desuper, ex virtute moventium intellectuum supercaelestium, et ex virtute animarum, in quantum corporibus dirigitur et maturatur, sicut in scientia de Animalibus determinatum est, et secundum hujusmodi potentias perfectivos accipit actus qui sunt aliquid praeter synolon. Tanta igitur de decima octava quaestione dicta sunt.