CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans intellectum vigesimae secundae quaestionis .
Difficillimum autem ad considerandum omnibus Antiquis visum est id quod
vigesima secunda quaeritur quaestione, utrum scilicet unum et ens quae sunt primi entium intellectus, eadem sint substantia, et non diversum aliquod subjectum, aut non, sed aliqua contenta sub ipsis sunt rerum substantiae, sicut amor, aut odium, aut ignis, aut aqua, aut aliquid aliud hujusmodi ? Et hanc quidem quaestionem superius multum exquisite disputavimus per Aristotelis rationes, et ideo illa non repetemus : sed altius ordinantes disputationem, rationes Platonis et Pythagorae inducemus. Videamus igitur de rerum principiis primis. Omnium enim quorum resolutio stat in uno, est una natura principium in quam decurrit omnium resolutio, et non resolvitur in aliud : sed entium omnium resolutio stat in ente et uno : haec non resolvuntur in aliquid quod sit prius ipsis : igitur ens et unum substantiae sunt et principia omnium entium. Amplius omnium eorum quorum est substantialis egressus sive profluxus ab uno faciente per essentiam omnia, necesse est esse naturam unam, sicut patet per inductionem omnium ab uno essentialiter fluentium, quod per essentialem operationem producit ea : non autem dubium est omnium entium profluxum esse ab uno primo principio faciente essentialiter et non accidentaliter operationem : videbitur igitur esse omnium natura una : et hoc non potest esse nisi ens et unum : sunt Igitur principia et substantiae omnium unum et ens. Simile hujus videtur tam in sensibilibus quam In intellectualibus : quoniam quia visibilia fluunt a luce, omnium visibilium principium essentiale est lumen : et quia omnium intelligibilium fluxus est ab intellectu agente, lumen intellectus agentis principium essentiale omnium est eorum quae Intelliguntur. Hinc est quod. Plato Deum deorum patrem et opificem inducit dicentem : " Horum sementem ego faciam vobisque tradam, vestrum erit par exsequi ". Et haec est causa quod una natura quae primum ens est et primum unum, antiqui Pythagorici et Plato dicebant omnium principia : lumen enim intellectuale factivum quod fluit a prima causa, sementis est omnium, et hoc est causa entitatis omnium, et unitatis omnium aliorum, quae sunt posteriora ipso et hoc aliquando volebant dicere quando dixerunt omnia fieri ex ipsa unius et entis idea.
Est autem deceptio secundum aliquid in hac opinione, quia cum resolvuntur omnia in ens et unum, non stat In ens resolutio in una natura quae univoce sit una natura omnium : id autem quod substantiale est principium entium, univoce est in illis quorum est principium, quia aliter non esset diffinitivum : et ideo peccaverunt hi Plilosophi in eo quod non distinxerunt unum et ens. Similiter autem cum fluxus omnium est ab uno faciente, illud faciens non influens etiam essentiam suam in facta, licet non operetur accidentaliter, eo quod nihil penitus potest accidere illi, sed operatur per suam scientiam, quae est lumen intellectus sui qui activus est, et hoc lumen procedit In diversitatem generum et specierum secundum ordinem quem constituit sapientia sua, quae causa ordinis est universi : et cum illud lumen non participetur secundum potestatem et naturam ejus a quo fluit, sed secundum potestatem percipientium Ipsum : et potestas sit valde difformis genere et specie, non est in eis ut una natura uno modo accepta, sed potius ut unum multiformiter participatum : et hoc non est substantiale principium, sicut paulo ante diximus. Et est simile hujus in lumine solis, quod formativum est omnium generatorum : et tamen quia non participatur unica solis potestate, sed multis potestatibus participantium, non facit ut omnia sint unius naturae per quam diffiniantur formaliter, sed sunt diversarum naturarum et formarum et diffinitionum, et tamen In lumine solis est ut fiat quidquid fit in eis : et similiter in lumine
intellectus primi est, ut fiat quidquid fit, et tamen non est formalis substantia omnium. Et forte ideo hoc vocavit Plato sementem potius quam genus vel formam : quia informativa sementis est ut fiat radix et stipes et folium et ramus et fructus, et tamen non est univocum principium salvatum in omnibus inductis. Exilis igitur probatur, quod non est recta demonstratio superius inducta et probata per ea quae univoce procedunt ab uno essentiali aliquo principio. Patet igitur praeinductae quaestionis determinatio secundum Peripateticorum subtilitatem.