CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digrcssio declarans intellectum vigesimae quartae quaestionis.
Quaerebatur autem vigesimo quarto, utrum potestate vel actu sunt principia? quae quidem quaestio secundum superius inducta non est disputata nisi secundum contrarietates assertionum Epicureorum Philosophorum ad Peripateticos : nunc autem de ipsa secundum Stoicorum subtilitatem disserendum est. Quia igitur sicut in praehabitis diximus, ista sapientia maxime intendit de lino ultimo et prima forma, quaeramus an haec principia potestate sint principia aut actu ? Videbitur fortassis finis ultimus esse potestate : propter quod enim movet principium movens, et movetur omne quod movetur, potestate est et non actu : quoniam si actu esset, non moveret motor, nec moveretur materia. Quamdiu igitur durat motus, videtur potestate esse finis ultimus moventis, et ejus quod movetur. Amplius dux exercitus tamdiu movet exercitum quamdiu in potentia est victoria : finis autem ultimus universi entis est sicut finis ducis exercitus. Ex his igitur et hujusmodi videtur esse in potentia.
Huic autem contrarium videtur : quia id extra quod aliquid est et maxime finis, est indigens et imperfectum : primus autem motor nullo est indigens omnino et omni perfectione perfectior : videtur ergo quod omnis finis motus et operum ejus sit intra ipsum. Similiter autem videtur de forma prima : si enim illa in potentia sit, et non sit actu, cum nihil reducatur de potentia ad actum nisi per id quod est in actu, erit ante primam formam alia quae educit primam materiam de potentia ad actum : et sic aliquid erit in uno et eodem genere prius primo, quod est impossibile. Si autem propter hoc detur prima in actu esse, et non potentia : tunc sequitur quod aliquis sit unus actus primus qui est actus omnium, et in hoc omnia erunt unum, quod saepius in ante habitis improbatum est.
Secundum Peripateticos autem quos defendimus, dicemus adhuc quod Unis ultimus est in actu et non in potentia, nisi secundum aliquid. Finis enim ultimus est bonitas et perfectio causae primae, quae omnimode actu est et non potestate, sed consecutio ejus in parte cuilibet enti proportionata est in potentia : et ideo prima causa est immobilis in se, cum nihil sui sit extra ipsam, sed movet omnia alia quae sui consecutionem habent extra se secundum aliquam bonitatum suarum participationem. Similiter autem et prima forma quae lumen est intellectus ejus, in actu est, in qua est quod fiat omne quod fit. Sed resultatio ejus quae est forma entis facti, est in potentia : sicut forma artis in actu est, sed resultatio ejus in lignis et lapidibus est in. potentia : et sic est de forma solis ad formas generatorum, et forma luminis ad colores. Per haec igitur patet determinatio quaestionis hujus.