CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digrcssio declarans intellectum quaestionis vigesimae quintae.
Jam de vigesima quinta quaestione perscrutandum est, utrum scilicet principia aliter sint principia quam secundum motum, aut per motum sint principia rerum ? Dicebat enim Plato formalia principia rerum et idealia sine omni motu principia rerum existere et remanere, et etiam remotis eis quorum sunt principia : hujus assignabat causas tres et
modos duos. Causarum autem una est, quia separata sunt a materia hujusmodi principia : aliter enim non nossent esse principia, cum omno quod in materia est, principiatum sit : et cum formae principia sint, oportet formas esse separatas. Secunda autem causa est, quod formae secundum essentiam sunt ante materiam, et non dependent ab ipsa, sed e converso materia dependet ad formam : quod autem ante aliud est secundum naturam non dependens ad ipsum, non subjacet motibus et passionibus ejus : forma igitur non subjacet motibus et passionibus materiae. Tertia causa est, quod forma sit praeter omnem motum et causa immobilitatis : quia omne quod movetur, quiescit quando adipiscitur formam ad quam est motus. Cum igitur separatum ante mobile existens quod est causa quietis et immobilitatis, sit praeter omnem motum, et forma sit hujusmodi principium, videtur forma aliter quam secundum motum esse existentium principium. Hujus autem quidam Platonicorum ponebant duos modos, quorum unus est in sigillo, quod absque omni motu quo cera movetur, nihil accipiens, et nihil abjiciens, format ceram, et est principium formationis ejus. Alius est forma artis secundum quam fit calceus, in qua arte ad unam formam separatam et immobilem multi fiunt calcei. Et sic dicunt esse de opifice primo et rerum paradigmatibus. In contrarium hujus est quod in octavo Physicorum demonstratum est, quod videlicet nunc agens et ante non agens, non agit nunc nisi per motum aliquem factum in ipso. Si igitur principia sint aliquando principiatum, aliquando principia non fuerunt, et sunt facta principia per motum. Propter quod Peripatetici dixerunt, quod principia rerum per motum sunt principia, neque sunt formae rerum separatae nisi per motum illum quo principia sunt scientiae rerum. Qui modus a nobis determinatus est.