CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans ultimae quaestionis determinationem .
Ultima omnium superius enunieratarum quaestionum est, qua quaeritur, quod si quaedam horum substantiae sunt, utrum sint nomine et ratione separata a sensibus, aut sunt in eis secundum convenientiam nominis et rationis ? Sicut enim olim disputavimus, ea quae principia sunt rerum, dant eis nomina et rationes : et ideo si dimensiones et numeri mathematici sint principia sensibilium, oportet quod cum sensibus nomine et ratione conveniant : sic quaedam lineae et superficies erunt rationale animal, quaedam autem rudibile, quaedam hinnibile, et sic de aliis, quae valde absurda : et ideo coactus fuit Plato haec principia secundum materiam dicero, et alia separata ponere formalia, quae nomine et ratione cum sensibilibus conveniant, sicut et autoantropos, et autoanos, et autopegasos, et hujusmodi de quibus saepius multa dicta sunt. Ratione autem usus est Plato ad probandum hujus principia esse : eo quod haec nullum relinquunt sensibilium et omnium eorum quorum est una in communi natura, est etiam quantitas una et una in communi figura. Amplius autem omnium quorum est una figura, duo sunt termini quantitatis in magno et parvo, inter quae secundum materiam est ista natura : sicut enim diximus in libro de Anima , quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti : videtur igitur, quod haec sunt principium corporum sensibilium secundum materiam. Amplius non subditur materia generationi nisi divisibilis et quanta. Non est autem divisibilis et quanta, nisi per magnitudinem et parvitatem : quia non dividitur nisi compositum ex parvis, et est hoc magnum : nec per divisionem accipitur nisi minus toto, et hoc erit parvum : parvum igitur et magnum sunt principia substantiae secundum materiam.
Quod si concedatur, optime disputatum est in contrarium per sententiam Aristotelis in praecedentibus inductam., quae omnino est necessaria: et secundum eumdem Aristotelem dicendum est, quod dimensiones et figurae nec sunt principia substantiae secundum formam , neque
secundum materiam. Et quod non sint principia substantiae secundum formam, patet ex superius inductis. Quod autem secundum materiam non sunt principia, ex hoc patet quod materia principium est et non habet principium. Est autem principium, ut subjectum , et non ut quanta magna vel parva. Et quod aliqua quantitas et aliqua quantitatis figura consequitur esse generatum , est propter potestates formae, quas non explet nisi in quanta et tali figura partium materiae et organorum compositi : et ideo omnium talium est ratio quantitatis et figurae : et cum haec sint consequentia compositum, patet quod non sint principia substantiae secundum materiam, nec materia subjicitur formae vel generationi secandum quod est quanta, licet sine quantitate motui et mutationi non subjiciatur : quia cum per se sit generationis et corruptionis sub- jectum, generatio autem et corruptio non. sint nisi fines motuum, nec mobile nisi quantum, inde est quod oportet generabilium materiam esse quantam . Patet igitur quod accidit materiae quantam esse : et hoc ignoravit Plato, et adhuc multi ignorare videntur. Similiter autem materia non subjicitur formae sensibilium secundum quod est quanta, sed cum formae sensibilium sint multarum potestatum, et haec diversitas potestatum exigat materiae diversitatem in quantitate partium materiae et figura, oportet materiam subjectam sensibilibus formis quantam et distributam esse, et in diversas figuras in partibus illis. Non ergo haec sunt principia materiae, sed potius in composito principiantur ab ipsa. Sic igitur determinatae sunt quaestiones in hac scientia de principiis inductae.