CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo probantur ea quae dicta sunt in praecedenti capitulo.
Haec autem omnia probantur ex hoc quod Philosophi de omnibus inductis est posse speculari secundum facultatem istam : quia si non est Philosophi, tunc oportet quod sit alicujus qui consideret ens determinatum quem supra vocavimus Philosophum particularem, sicut est mathematicus, vel physicus : et tunc quaeratur quis sit ille qui investigat, si idem est Socrates et Socrates sedens, et similiter in aliis in quibus dicitur idem vel diversum : aut quis sit ille qui investigat, si unum uni est contrarium vel non : aut qui. investigat quid est contrarium secundum esse et naturam : aut qui investigat quoties dicitur singulum multipliciter dictorum : et similiter quis est ille qui investigat de omnibus talibus. Quoniam enim secundum omnia quae induximus entis secundum quod est ens et unius secundum quod est unum, sunt eaedem passiones, et eaedam passiones non sunt numeri in quantum est numerus, nec sunt lineae in quantum est linea, nec sunt ignis in quantum est ignis, palam est quod non particularis scientia ,, sed universalis illius scientiae quae considerat ens et unum, est in talibus cognoscere et quid est sive substantiam, et omnia accidentia consequentia eam : et ideo eliam primi Philosophi qui de illis accidentibus intendebant, non peccant, sicut nec recte vel de quibus convenit philosophari : sed ideo peccant, quia in omnibus talibus primum ens est substantia, de qua nihil audiunt per inquisitionem, quia non receperunt, dicentes et ponentes principia substantiae, et noluerunt ponere numerum et unum et multa esse principia, cum illa sint substantiam et substantiae principia consequentia. Sicut enim numeri sunt quaedam subjecta, et illorum subjectorum in quantum sunt numeri sunt numerorum quasdam passiones per se consequentes numerum, sicut imparitas, et paritas, ei. commensuratio, et aequalitas, et excedentia sive abundantia, et defectus, de quibus in arithmetica dictum est, et alia his similia, quae ad invicem secundum seipsa insunt numeris ut passiones subjectis. Similiter autem sicut inssunt quaedam passiones per se et solido et immobili et levi et gravi, quae in phys-
sica sunt determinata, insunt aliqua propria : sic etiam enti in quantum est ens, quaedam insunt propria, et illa sunt etiam de quibus primi Philosophi est scrutari veritatem, sicut diximus.
Signum autem hujus est, quod dialectici et sophistae licet docendo dialecticam et sophisticam sint determinati generis, tamen in usu eamdem subinduunt figuram cum primo Philosopho, eo quod imitantur eum : sophistica enim circa omnia apparens est sophia sive sapientia, et dialectica disputat de omnibus sicut et Philosophus. Disputans autem de omnibus non potest inquirere de omnibus nisi secundum id quod commune est omnibus: ens autem est id quod commune est omnibus et unum. Similiter circa ista eadem vero communia est philosophia, sicut dictum est : tam sophistica enim quam dialectica circa idem genus subjectum versantur cum prima philosophia. Sed differt philosophia a dialectica quidem modo potestatis et virtutis medii : quoniam dialectica procedit ex signis quae inveniuntur in multis : sed philosophia procedit ex essentialibus propriis et profundatis in natura rei. A sophistica autem differt secundum vitae prohaeresim sive electionem : quia sophistica eligit consequi gloriam, philosophia autem veritatem. Est enim dialectica quasi cum formidine tentans per probabile de eisdem de quibus philosophia per essentiale medium est sciens quidem veritatem : sophistica enim visa est scire, sed non est secundum veritatem ens sciens.
Amplius autem alia contrariorum coelementatio ab ea quae dicta est, quod reducuntur contraria in genus unum primum quod est privatio : omnia enim, sicut et in Naturalius docuimus, contraria reducuntur ad privationem et habitum, reducuntur enim ad contraria in situ sicut ad. prima elementa et principia contrariorum : et haec reducuntur ad pri- vationem et habitum : et qualiter fit, in parte diximus in Physicis et in parte posterius dicemus. Omnia enim taliter opposita referuntur ad ens et non ens, secundum quod ens et non ens privative opponuntur, et referuntur ad unum et pluralitatem secun dum quod unum potentia plura privata actu pluralitatis. Sic enim inter ea est oppositio privationis et habitus, sicut ex ante habitis constat : secundum hoc enim motus et status, hoc est, immobilitas quae sunt contraria, referuntur secundum Antiquos ad unum et plura : quoniam indivisibile quod vere est unum, est immobile, et mobile pluralitate partium quae sunt ante et post, continue refertur ad pluralitatem. Similiter autem fere omnes Philosophi confitentur omnia entia et substantiam componi ex contrariis. Fere autem dico propter eos qui ponebant unum ens infinitum et immobile, sicut Melissus et Parmenides. Hi enim entia ex contrariis componi non dicebant. Omnes autem alii dicebant entia componi ex contrariis : quidam namque dicebant numeros esse principia, et hi dicebant entia componi ex pari et impari. Alii autem physica ponentes principia, dicebant contraria esse calidum et frigidum, ex quibus omnia dicebant componi. Alii autem materialia volentes ponere contraria, dicebant ea esse finitum et infinitum, ex quibus omnia dicebant componi : ex his enim dicebant componi magnum et parvum. Alii autem formalia ponentes contraria, dicebant illa esse amorem et odium, ex quibus omnia dicebant componi. Alia etiam omnia quaecumque contraria ponebant Antiqui, reducta videntur secundum veritatem et secundum eos ad unum, et pluralitatem, sicut ad ens et non ens privativo opposita. Hic igitur ipsa reductio sumatur et supponatur a nobis ab ipsis Antiquis : principia vero omnia quae sunt praeter alia quae dicuntur principiata entia, cadunt secundum reductionem ad unum et ens, quasi ad ea. genera quae dicta sunt esse genera principiorum. Sicut enim in primo Phy-
sicorum ostendimus , omnes qui ponebant principia contraria, ponebant unum sicut ens, et alterum sicut non ens, et sicut diximus, hoc ponebant sicut unum, et alterum sicut plura.
Palam igitur est de his quae dicta sunt hic, quia unius et ejusdem scientiae est de his quae dicta sunt contraria speculari, et ens in quantum est ens. Et hujus ratio est, quia secundum praeinductos Philosophos, omnia aut contraria, aut ex. contrariis facta : principia vero contrariorum secundum eosdem Philosophos sunt unum et pluralitas, et illa quae sic reducuntur ad unum et ens, sunt unius et ejusdem scientiae, sive unum quod est genus ad quod reducuntur secundum unum et idem nomine et ratione, dicatur univoce, sicut dixit Plato, sive non dicatur secundum unum univocum, sed multipliciter, sicut forsan veritas se habet : et hoc hic non probatur, sed supponimus, et in consequentibus ostendemus. Attamen quamvis multipliciter dicatur unum de multis, alia tamen omnia una dicuntur ad unum primum, et contraria lini, sicut multa, et diversa, et dissimilia, et inaequalia, et hujusmodi alia, dicuntur etiam ad unum primum. Et quamvis ens et unum non sint universaliter idem nomine et ratione sicut univocum, tamen forsan in omnibus non separatas habent rationes sicut aequivocum, sed quidam modorum ejus est dictus ad unum primum nomine et ratione : alii vero modorum ejus participant nomen ad idem dictum sive posterius : et haec omnia speculari est istius universalis scientiae.
Propter quod non est geometriae speculari quid absolute et universaliter sit contrarium, aut quid absolute et universaliter sit perfectum, aut quid universaliter sit unum, aut ens, aut idem, aut diversum : non enim ista considerat nisi ex conditione qua ad materiam sibi propriam contrahuntur.
Manifestum est igitur, quod unius et ejusdem scientiae universalis est ens in quantum est ens speculari, et omnia quae insunt ei in quantum est ens. Manifestum est etiam, quod theoria ista non solum est substantiarum secundum suas diversitates, sed etiam existentium quocumque modo, secundum quod ad ens reducuntur, et etiam dictorum superius quae, insunt enti secundum quod ens : est igitur de induciis supra, et de priori et posteriori, et genere et specie, et toto et parte, et aliis et de omnibus talibus. Et sic patet de quibus est scientia ista. Ex istis patet solutio omnium quaestionum duodecim primarum praeter secundam.