CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans coelementationem contrariorum ad privationem, et habitum, qualiter unum in genere ei extra genus habent negationem.
Ad faciliorem autem doctrinam oportet nos hic ostendere quod supposuimus, qualiter scilicet coelementalio contrariorum ad. privationem et habitum reducatur, et qualiter prima contraria sint contraria accepta secundum situm. Ad hoc autem intelligendum est, quod et in quarto Coeli et Mundi diximus, et perfectius in libro de Natura loci ei locati. Si. enim intelligamus materiam universitatis generatorum extensam in concavo orbis lunae, sine forma, naturali cum. potentia ad ipsam, non erit causa quare hic generatur terra et ibi aer, nisi aliquod generans : quia generans dando formam dat locum : generans autem non. potest esse nisi motus coeli secundum quod motus est actus talis corporis secundum
quod est compositum ex motore et mobili. : quia sic virtus ejus formas producit substantiales, sicut et calor naturalis per hoc quod est instrumentum animae. Si luitur concavum lunae sumatur secundum quod est . locus, sunt in concavo virtutes coelestes generantes. Non enim accipitur locus mathematice, sed physice. Virtutes igitur istae sunt fortiores etiam in immediato quam in mediato, et fortiores in propinquo quam in remoto. In eo igitur quod immediate conjungitur concavo superficiei lunae, quae est locus altus, simpliciter generabitur corpus rarum et calidum et formalissimum inter corpora, et in concavo ignis in quo jam virtus coeli diminuta, et privata est, et deficit virtus ignis, generabitur illi conveniens magis : et iterum in concavo illius ubi virtus coeli adhuc minor est, et deficit virtus aeris, generabitur copiis quod est sub illo materialius et spissius illo,et sic deinceps, sicut diximus in libris physicis. Et si objiciat aliquis, quod differentiae situs sunt accidentia : et secundum hoc accidentia sunt causa substantiae : patet quod hoc non valet, quia accipit hic locum physico in quo agunt virtutes corporis illius cujus est superficies, et agunt ut vires substantiae coelestis et elementalis. Hoc autem modo producunt substantias et generarit eas : et hoc modo prima in materia accepta contrarietas est rarum ei spissum ex parte patiente ex parte autem gene ranh est pinna contruietas altera , et unum, et in ommbus forma et virtus est gemerans et dans 1ocum, et pnxaho virtutis et formae inducit aliquid materialius , quod se habet per modum privationis ad illud : ct hoc modo calidum est habitus , ei frigiditas est privatio : quia in ea defieit virtus coelestis , et deficit in virtus
motus, et ideo sistit motum. Sic etiam rarum est habitus, et spissum est privatio propter eamdem causam : et album est habitus propter lucis participationem, et nigrum est privatio ejusdem : in igne autem siccum est habitus, et humidum est a privatione causatum : et in terra, est conversus modus horum contrariorum. : et hoc est ideo, quia humidum in aere est ex privatione completae raritatis : in terra autem siccum est ex privatione, quia est ex sicco humidum exprimente, sicut in aliis locis satis declaratum est. Philosophi autem haec omnia reducebant ad ens et nou eris, quae similiter dicebant opponi sicut privatio et habitus opponuntur, et ad unum et plura quae similiter dicebant opponi. Et causam hujus assignavimus in primo libro : entitatem enim dicebant esse in omni re ab uno primo, quodcumque ponebant esse illud primum, et illud esse univocum in omni genere entis dicebant, et hoc dicebant esse unum : sed non ens dicebant esse privationem illius primi in omni eo quod non. est, et sic cadebat in resolutionem in plura : et ideo dicebant pluralitatem esse non ens : et sic sicut ad prima opposita reducebant omnia in ens et non ens, et in unum et plura. Unum autem secundum intellectum Aristotelis dupliciter accipitur, extra genus scilicet, secundum quod convertitur cum ente : et in genere, et sic in substantia unum est idem, et in qualitate unum est simile, et in quantitate est aequale, et sic de aliis : et ideo cum unum sit non divisum in se et divisum ab aliis, habet negationem extra genus et in genere, et habet etiam oppositum privationis ad ea quae sibi opponuntur, sicut patet, per ante dicta.