CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod principium firmissimum congruit dictae primae philosophiae, et quae sint principii firmissimi proprietates et differentiae.
Quicumque vero Philosophi qui de veritate prima loquuntur, dicere conantur quomodo oportuit recipere per intellectum prima demonstrationum principia, non faciunt hoc nisi propterea quod ignorant posteriora analytica. Si enim illa scirent, profecto supponerent quod circulo non potest fieri demonstratio : et ideo principia per conclusiones demonstrari non possunt. Scirent etiam per eadem analytica, quod demonstratio non vadit in infinitum in ante sumendo, sed stat in principiis primis demonstrationum, quae ante se alia principia non habent ex quibus demonstrentur : et ideo nullus est modus doctrinae quo sciantur, nisi forte per cognitionem terminorum in principiis positorum, qui suis diffinitionibus sciuntur. Ipsa autem principia secundum se quae dignitates vocantur, oportet scientes pervenire, antequam aliquid sciant per demonstrationem : et non oportet discipulos audientes haec quaerere a doctoribus : haec enim sunt instrumenta quibus omnis intellectus accipit omnem scientiam : et ideo ex potentia sciendi non egreditur in actum sciendi, nisi per illa, et est talium scientia innata nobis. Palam igitur ex dictis est, quod Philosophi primi cujus est speculari de substantia prima, quae est substantia omnium dicta, eo quod est causa omnium, est perscrutari etiam de principiis primis syllogisticis, ex quibus omnis scientia demonstrat omne esse quod probat : illi enim Philosopho qui
maxime inter omnes Philosophos habet dicere ei docere de unoquoque prout se habet in rei veritate, maxime convenit dicere firmissima rei principia : quia non potest docere de re qualibet ita ut se habet, nisi per rei cujuslibet principia : igitur illi maxime convenit qui habet docere de ente secundum quod est ens, firmissima entis principia : quia ille solus habet dicere de re qualibet ut se habet, et non est circa hoc ens prout est hoc ens vel illud : hic autem Philosophus qui sic de ente loquitur, est Philosophus primus, sicut patet per descriptionem sapientis quam in primo hujus sapientiae libro posuimus. Diximus enim ibi omnia maxime scire sicut decet non singularem, sed unumquodque eorum scientiam habentem.
Firmissimum autem omnium principiorum est quatuor differentiis omnia alia excedens : est enim manifestissimum circa quod mentiri et decipi nullatenus contingit, absque conditione universaliter verum existens, et quod oportet praevenire scientes, et non audientes quaerere, sicut diximus. Quod enim impossibile sit mentiri circa ipsum, ex hoc patet quod notissimum esse est necesse. Nemo autem deceptus mentitur in notissimo : omnes enim qui decipiuntur et abducuntur in mendacium, decipiuntur circa ea quae ignorant : et tunc modica deceptio in principio, maximum in conclusione inducit mendacium et defectum. Oportet etiam hoc principium firmissimum esse non conditionale, ut hic vel nunc vel huic sit verum, et non verum ubique et semper et in omnibus. Diximus enim, quod principium illud necessarium est praehabere apud se antequam aliqua per doctrinam accipiat quilibet intelligens aliquid. Quod autem sic necessarium est praehabere, non est conditio quaedam secundum quam sit verum et non aliter sit verum : hoc enim principium necessarium est cognoscere quemlibet qui aliquid habet cognitionis, et cognitionem hujus principii est necesse
venire ei qui habet eam, et non per auditum discere. Venire autem dico cum natura potentia scientiam accipiente. Palam agitur est quod talo principium quod quatuor illa habet quae induximus, omnium est firmissimum. Quod autem vel quod sit principium postea ea quae dicta sunt, continue deinceps dicam. Principium igitur de quo diximus, est quod affirmatio et negatio de nullo verificantur simul eodem et secundum idem et in eodem tempore, sed de quolibet est affirmatio vel negatio vera.
Idem enim simul inesse et non inesse eidem et secundum idem est impossibile : et accipiantur adhuc omnia quae circa principium determinata sunt, sicut quod in eodem loco et in eodem tempore et eidem et secundum idem omnia talia sint hic determinata, qua ad hoc principium exiguntur, quando accipitur ad logicas difficultates determinandas. Logici enim utuntur hoc principio sicut et metaphysicus, eo quod uterque horum Philosophorum viam habet ad. principia methodorum. Id igitur principium quod nunc diximus, est omnium principiorum firmissimum : habet enim illud principium praedictam determinationem per quatuor praeinducta : impossibile namque est quemlibet suscipere per intellectum, quod idem et secundum idem simul sit et non sit : non enim est sic in rei veritate, quemadmodum quidam putant Heraclitum dicere. Non est enim necesse quod illa suscipiantur esse vera et intellecta, quaecumque aliquis dicit simplici dictione : et si dicatur quod non sit verum quod nos hic dicimus, sed verum sit quidquid aliquis dicit, tunc sequitur quod eidem et secundum idem simul insint contraria, quod est impossibile. Quod autem hoc sequatur, palam est : determinentur enim nobis et concedantur ea qua) consueta sunt concedi per eamdem quam nunc diximus propositionem, quod impossibile sit idem esse etnon
esse simul et secundum idem. Scimus autem quod opinio contraria est opinioni, cum opinio sit habitus suscipiens verum et falsum secundum rei mutationem, sicut et oratio verum et falsum suscipit. Opinio autem opinioni contraria praecipue est, quae est oppositionem secundum contradictionem habens. Palam igitur est quod impossibile suscipere per intellectum vel opinionem eumdem et secundum idem esse et non esse simul. Si enim hoc detur, sequitur quod ille qui hoc mentiens dicit, simul et idem et secundum idem habebit opiniones contrarias : si enim dicat se opinari idem esse et non esse, oportet quod cum hoc opinetur illud non esse verum quod dicit : ex quo contraria dicit simul esse vera : et sic habebit simul duas contrarias opiniones de eodem et secundum idem, quod videlicet contradictoria eidem insint simul et secundum idem, et non insint eidem et secundum idem. Patet igitur quod non est accipere per intellectum contradictoria simul inesse eidem et secundum idem : et haec est causa quare omnes demonstrantes, principia suarum demonstrationum resolventes, reducunt ea in istam quae dicta est, ultimam opinionem sive acceptionem, et istam non reducunt in aliquam acceptionem principii quae sit ante istud. ista enim dignitas est naturaliter principium etiam aliarum dignitatum omnium.
Sunt autem multi, sicut paulo ante diximus, qui dicebant hoc contingere, quod idem secundum idem simul sit et non sit, et dicunt se ita existimare, quorum in sequentibus dabimus rationes. Hac autem ratione existimationis multi utuntur in his tantum quae de natura sunt, eo quod illa in motu omnia esse dicunt. Et quia motus est actus existentis in potentia, dicunt omnia simul esse per actum et non esse per potentiam. Nos autem nunc quantum proposito sufficit si ne probatione accipimus supponentes ex inductis, quasi impossibile sit hoc quod idem secundum idem simul sit et non sit : per hoc enim oslendimus quod
istud est firmissimum principiorum omnium.
Quidam tamen imperiti dignantur demonstrare principium istud, volentes ad hoc inducere demonstrationem ostensivam : et iste error contingit eis propter apedepsiam. Est autem apedepsia ignorantia, qua non cognoscitur quorum oportet quaerere demonstrationem, et quorum non oportet quaerere demonstrationem. Omnium enim esse demonstrationem est impossibile. Si enim hoc daretur, tunc procederet demonstratio in infinitum in ante sumendo : igitur tunc demonstratio nulla fieret sic, cum omnis demonstratio sit ex. primis : in infinitis autem nullum est primum. Si vero quorumdam non oportet quaerere demonstrationem quae sunt principia omnium demonstrantium, tunc non haberent ex ratione dicere quae sunt illa quae magis dignantur tale esse principium de quo non quaeritur demonstratio, quam id quod induximus. Contingit autem aliquando non quidem demonstrationem semper esse propter quid, sed contingit quaedam argumentative demonstrare, demonstratione scilicet quia, quae est per effectum vel per causam remotam non convertibilem. Et etiam hoc modo impossibile est demonstrare principium superius inductum, dummodo hoc solum supponatur, quod ille qui dubitat circa hoc, aliquid dicit et scit se aliquid dicere. Si vero nihil dicit vel scit se dicere, derisio est, quod quaeramus rationem ad eum qui. nullam habet in seipso dicti sui rationem,in quantum nullam habet rationem, similis est plantae talis in quantum talis est : vincitur enim ab asino et quolibet bruto, quod non existimat idem esse et non esse. Quod si exi.stim.aret asinus idem esse et non esse, non vitaret foveas, existimans idem esse cadere in foveam, et non cadere. Dico ergo differentiam esse inter argumentative demonstrare, et demonstrare : quia in veritate demonstrans opinabitur accipere
quod in veritate est, in principio per quod demonstrat propter quid : sed. si talis non sit demonstratio, tunc argumentatio erit et non demonstratio, sicut scilicet si per effectum vel per causam remotam arguat. Oportet aetem dignari quemlibet etiam sine demonstratione arguentem ad. omnia talia quae sic argumentative probantur, id. quod diximus esse principium talium omnium dicere, scilicet idem secundum idem esse vel non esse : hoc enim forsitan quilibet arguens sic opinabitur quaerere a principio antequam ad aliquid procedat : quia sine illo nullam penitus in argumentatione potest ponere propositionem. Manifestum igitur, quod hoc principium non est audientem quaerere, sed praescientem habere. Habet igitur Jioc principium totam firmissimi quam diximus determinationem.