CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod ad dicere contradictoria esse simul vera de eodem secundum idem, sequitur omnia esse unum et idem secundum idem.
Amplius autem si contradictiones simul de eodem verae sunt omnes, sicut quidam dicunt, tunc palam erit ex ista quam hic inducemus ratione, quod omnia erunt unum et idem : sequitur quod idem quodcumque subjectum sit navis triremis quam galerum vocant, et hoc idem sit navis uniremis quam scalam vocamus, et illud idem erit homo, sicut consequenter ostendemus. Dicitur autem galera navis triremis, propter tres ordines remorum qui sunt in ea, quorum unus remigubernantes, et hinc et inde sunt duo ordines in lateribus remorum remigantium unus super alterum. Scapha autem uniremis vocatur, quia uno utitur remo tam ad gubernandum quam ad remigandum. Sic ergo si de omni uno et eodem subjecto et secundum idem simul contingat affirmare et negare, tunc sequetur illud unum subjectum esse navim (Hiemem et uniremem et hominem : et hoc inconveniens necesse est concedere omnes illos qui dicunt illam rationem Pythagorae veram esse, quam ipse assignat causam esse ejus quod est contradictorias simul esse veras de eodem. Pythagoras autem, sicut inferius ostendemus, dicebat quod existimationes hominum sunt causae affirmationis et negationis rerum, et non rerum compositiones et divisiones : quia mille sunt extra animam, ut dicebat , causa existimationis. Sequitur igitur secundum Pythagoram, quod si alicui videtur quod homo non sit triremis navis : quia tunc negatio est vera, quae
dicit quod homo non est triremis navis. Si autem contradictoriae omnes sunt simili verae de eodem secundum idem, tunc sequitur quod affirmatio dictae negationi contradictoria sit simul vera de eodem. Ex eadem etiam causa, fit ut concedatur dictum Anaxagorae, qui dixit omnia esse in omnibus. Et sic dixit omnes res simul secundum actus suos simul in eodem esse, et nihil vere esse unum ab una forma, sed unumquodque esse omnia: et hoc verificatur secundum istam opinionem , quae dixit contradictoria simul esse vera. Anaxagoras enim videtur quodlibet ens dicere esse indefinitum sive non definitum ad formam unam, eo quod dicit omnium esse in omnibus esse : et isti putantes dicere ens actu secundum formam quod indefinitum sit, eo quod omnes formae sint in quolibet, dicunt ignorantes de non ente actu quod sit indefinitum. Nam indefinitum ad esse est potestate ens et non endelechia : et hoc quidem voluerunt dicere, sed propriis verbis exprimere nescierunt : sed tamen quia isti indefinitum quodlibet esse dixerunt ex hoc quod in quolibet sunt infinita secundum formam, oportet quod dicant de uno omni simul vera est affirmatio et negatio omnium, sicut etiam sequitur hoc contra eos qui dicunt rationem Pythagorae. Hujus autem haec est ratio. Inconveniens enim videtur si de aliquo verificetur sui substantialis praedicati negatio, et quod non verificetur de eo negatio praedicati, quod diversum per disparationem vel oppositionem est ab illo : cum minus videatur verificari de eo negatio sui essentialis praedicati, quam disparati vel oppositi. Dico autem explanando hoc, quod si secundum istos verum est dicere de eo quod est homo, quia non est homo : tunc multo fortius verius est de eodem dicere, quod non est navis triremis : et sequetur quia etiam est triremis, et non triremis navis. Secundum istos igitur si est affirmatio de aliquo et alicujus, tunc necesse est etiam negationem ejusdem inesse eidem. Sed si alicui subjecto non convenit affirmatio disparati vel oppositi praedicati, sequitur quod illud principium negatur de eodem magis quam suum essentiale praedicatum, sicut jam ante diximus. Si. autem ipsa negatio inest talis praedicati, tunc etiam affirmatio inest eidem, ex quo contradictoria sunt vera de eodem : et sic quod non est triremis navis, est triremis navis : quia cui convenit negatio, convenit et opposita affirmatio : et sic est de quolibet essentiali et disparato praedicato : ergo omnia sunt unum et idem : quia omnia
quae sunt, de uno et eodem praedicantur.
haec igitur impossibilia sequuntur contra eos, qui istam Pythagorae et Anaxagorae defendunt rationem : quia etiam secundum Pythagoram esse rerum sequitur modum opinionum in anima : quia idem et diversum cum eodem et ab eodem potest componere et dividere. Secundum Anaxagoram vero omnia sunt in omnibus, et sic omnia de omnibus negantur vel affirmantur . Adhuc autem ipsum non esse secundum has opiniones necessarium est de eodem dicere praedicando, et de eodem simul negare : est enim negatio negationis. Si autem concedatur quod verum est quod idem secundum idem sit homo et non homo , tunc negationes utriusque horum sunt etiam verae de eodem : et sic palam est quia id quod est homo et non homo, neque homo est neque non homo : haec enim duo duae sunt negationes praedictorum duorum. Si autem dicatur quod una sola negatio est quae componitur ex utrisque negationibus, tunc etiam opposita illi compositae erit etiam una. Et tunc illae contradictoriae simul verificantur de eodem. Patet igitur quod quocumque modo accipiantur contradictoria, dummodo concedatur eas simul de eodem et secundum idem veras esse, sequetur quod omnia sunt linum.