CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo per consequentiam affirmationis et negationis, et e contra, probatur
quod contradictoria non sunt simulvera.
Amplius si dicantur contradictoria simul esse vera, aut hoc est ita in omnibus quod ad affirmationem sequetur negatio, et e converso ad negationem affirmatio , aut non in omnibus sic se habet, sed in quibusdam tantum. Si. dicatur hoc in omnibus sic se habere, tunc omne quod est ens, est etiam non ens, et omne quod est album, est etiam non album. Et simili modo se habet circa alias affirmationes et negationes : et hoc esse inconveniens in praecedentibus est ostensum : quia sic nihil praedicatur in quid, et omnia erunt unum et idem. Si autem dicatur quod hoc est circa quasdam res, et circa, quasdam non est ita, sicut dixerunt Pythagoras et Heraclitus, quoniam de quibus sunt opiniones contradictoriae, de illis sunt contradictoria vera, de quibus non sunt opiniones contradictoriae , de illis non. sunt contradictoriae verae, sicut inferius patebit, tunc .ad minus concessum erit, quod contradictoriae sunt oppositae non habentes medium secundum se in quibus sunt secundum se : et contra hoc nihil habemus dicere disputando, quia hoc absolute est verum. Si vero dicitur quod contradictio simul verificatur circa res omnes, iterum quaeremus dividendo sic : aut enim tunc dicetur quod. de quocumque contingit aliquid dicere affirmative, de eodem contingit hoc idem negare : et de quocumque contingit aliquid negare , de eodem contingit eliam e converso illud idem affirmative dicere, ita quod negatio universaliter sequatur ad. affirmationem, et c converso affirmatio ad negationem, ita quod istae conditionales sunt verae : si aliquid affirmatur de aliquo, hoc idem negatur de eodem : et e converso, si negatur de aliquo, hoc illud affirmatur de eodem. Aut non est quod de quibuscumque quidem contingit aliquid affirmando dicere, de eisdem contingit hoc idem negare, sed non e converso est, quod de quibuscumque contingit aliquid negare, quod de eisdem contingat illud idem affirmare : et hoc est quod negatio quidem sequatur universaliter ad affirmationem, sed affirmatio non universaliter ad. negationem sequatur. Et si sic dicatur quod sequatur ad affirmationem negatio, et non e converso, cum negatio dicat non esse quod non est, et non sequatur ad eam affirmatio, tunc non esse erit firmum et intransmutabile in esse, et opinio negationis et non eritis erit firma secundum eos qui ens dicunt sequi opinionem : secundum illos enim hoc loquimur, quia tunc opinio non entis non potest esse opinio entis. Si autem hoc datur quod ipsum non. esse quod significat negatio, firmum sit et notum, tunc necessario sequitur quod affirmatio erit notior, aut negatio quae opponitur negationi : quia illa affirmationi aequipollet, sicut si dicam negationem hujus quod est hoc, non. est ens : hoc enim negatio est, non hoc est non ens, et hoc aequipollet huic, hoc est ens : et ideo affirmatio, hoc est ens, et negatio negationis quae est, non hoc est non ens, sunt notiores quam negatio quae est, hoc non ens, vel hoc non est ens : quia privatio non intelligitur nisi per habitum, et negatio non intelligitur nisi per affirmationem. Si. ergo negatio est opinionis firmae, ita quod ad. eam. non sequitur affirmatio, tunc multo magis erit quaestio de affirmatione firma, ita quod etiam ad affirmare non sequitur negare : et sic concluditur propositum, quod nec ad. affirmare sequitur negare, nec ad. negare sequitur affirmare : et sic nunquam simul verificantur contradictoria. Heraclitus tamen cu-
jus est haec positio, dicebat negationem sequi ad affirmationem, et non e converso dicebat, negationem notiorem quam sit affirmatio : quia dixit res simpliciter non esse, esse autem secundum quid, eo quod omnes in motu sunt. Si autem aliquis dicat similiter esse de negando sicut de affirmando, ita quod quidquid de aliquibus contingit negare, de eisdem necessarium est hoc idem aflirmaudo dicere : tunc iterum dividendo quaerimus : aut enim verum est quod dividens negando dicat illud idem aflirmaudo, ut verbi gratia una pronuntiatione dicat aliquid esse album, dicendo per aflirmationeni, et eadem dicat dividendo per negationem illud idem non esse album : aut non affirmat dividens sive negans, aut affirmans dividit sive negat Et si detur quod non est verum, quod dividens sive negans dicat sive affirmet, non aflirmabit ea eo ipso quod negat ea : nec est causa quod non affirmat ea nisi quia non sunt: quae enim non sunt, non possunt affirmari : et quae non sunt, non possunt aliquo modo pronuntiari affirmando . Et causa, hujus est, quia non intelliguntur esse, et quae non contingit intelligi, non contingit significari : igitur in talibus affirmatio non sequitur negationem : et dictum erat quod in omnibus sequeretur. Si vero verum est dividentem eo ipso quod negando dividit aliquid ab aliquo, affirmat dicendo illud idem de eodem, tunc omnia erunt unum et idem, sicut etiam in ante habitis dictum est : et idem erit homo, et triremis navis, et Deus, et asinus, et sic de aliis : et eorum contradictiones erunt verae de eodem, de quo verae sunt affirmationes. Sed adhuc secundum hanc positionem nihil videtur differre una res ab alia : si enim diceretur una res ab alia differre, cum non differat nisi per formam propriam, illa praedicaretur de illa re, sicut praedicatur verum de ea et proprium : et ideo negatio ejusdem non esset vera de eodem. Similiter autem si detur quod dividentem aliquid ab aliquo confingit esse verum, tunc oportet quod hoc ipsum verum et proprium significet ipsum suum dictum : quia nisi conveniat ei aliquid vere et proprio quod dividit ipsum ab aliis : alia vero non vero negantur de ipso. Ex his igitur omnibus non sequitur ad affirmationem negatio, nec e converso ad negationem affirmatio, sicut dicebant in priori membro superius inductae divisionis.
Ad haec autem quae dicta sunt, sequitur aliud inconveniens: quia si ita est, ut dicunt, quod affirmatio sequitur ad. negationem, et negatio sequitur ad affirmationem, sequitur quod omnes aliquid dicentes dicunt verum, et cum hoc mentiuntur, et dicunt falsum : et idem homo seipsum falsum dicere confitetur in omni dicto suo : quia si detur quod dicat verum, sequitur quod non dicat verum : et hoc idem confitetur quando dicit affirmationem sequi ad negationem, et e converso. Similiter autem palam est ad haec inconvenientia quae dicta sunt, quod sequitur etiam, quia de nullo penitus potest esse perscrutatio vel disputatio : eo quod nihil concedit vel dicit proponens, et nihil respondet respondens: quia quidquid dicit, interimit: et quidquid interimit, asserit : non enim dicit ita esse vel ita non esse aliquid quod, dicit, nec etiam dicit non sic vel sic esse, sed. simul esse dicit ita et non ita dicit esse, et iterum ambo ista negat simul, quod scilicet nec ita sit sicut dixit. Si enim non ita affirmat et negat esse quod dicit, tunc necessario quod opinando de re novit, aliquid determinatum novit : tunc quando affirmatio est vera, negatio est falsa : et quando negatio est vera, affirmatio est falsa : tunc sequitur quod non contingit simul idem de eodem et secundum idem vere affirmare et negare simul. Sed forsan dicet aliquis sophistarum ad haec quae induximus, quod hoc quod induximus, est positum a principio, scilicet quod simul confingat affirmare et negare, et ideo ea quae inducta sunt, non sunt inconvenientia., quia sequuntur ex hypothesi : et sic dixit Heraclitus: et ideo con-
cessit quod nihil penitur sciretur, nec aliquid vere possit responderi vel interrogari, et positio sua fuit contradictoria simul esse vera.