CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De opinione Pythagorae et sequentium in eadem opinione.
Ab eadem autem opinione quae nunc dicta est, quod videlicet contradictoria sunt simul vera, inducitur etiam ratio Pythagorae : et secundum unam et eamdem similitudinem necesse est ambos eos Philosophos quos induximus, Pythagoram scilicet et istum qui dixit contradictoria simul esse vera, aut non esse vera. Si enim ea quaecumque videntur omnia sunt vera, sicut dicit Pythagoras, et vera sunt omnia quaecumque apparent, tunc sequitur necessario quod simul omnia sunt etiam falsa. Multi namque sunt, qui per opinionem suscipiunt ea quae contraria sunt sibi ad invicem, et tamen firmi sunt sibi in opinione illa, quod putant omnes illos mentiri, qui non opinantur ea quae ipsi jam per opinionem susceperunt. Cum igitur ens secundum
Pythagoram sequitur opinionem, et multi opinantur contraria, necesse est idem esse et non esse. Et si hoc concedatur, sequitur necessario quod omnia visa alicui sunt vera. Sed opposita sibi invicem opinantur : hi autem ad opinionem mentiuntur, et ad opinionem verum dicunt, sicut quod sol est monopedalis, et non monopedalis. Si igitur entia sic se habent opposita, dicto modo opinantes verum dicunt omnes secundum Pythagoram : et sic contradictoria sunt simul vera. Palam igitur est, quod utraeque rationes superius scilicet inductae et Pythagorae ab eadem sunt sententia.
Fuerunt autem rationes inducentes Pythagoram quod ens sequeretur opinionem, tres fortiores inter alias, quarum una, et cui mag is innitebatur, erat illa, quod totum opus naturae est opus intelligentiae : quia aliter non esset ad finem determinatum, sicut saepe in libris naturalibus ostendimus : intelligentia autem cum sola sit pura et immixta, nulli aliquid habens commune, separata est et ubique et semper, et non fit propria rei, nisi per aliquid proprium, et cum appendiciis materiae sumptum : haec au-
tein est forma opinionis et aestimationis : per aestimationem ergo et imaginationem fiunt propriae formae quae inducuntur in materiam. Quod autem esi principium essendi in propria natura, hoc est etiam principium cognoscendi eam : ergo formae aestimationis sunt principia essendi et cognoscendi omnes res. Ad oppositionem ergo opinionum et aestimationum sequitur oppositio rerum : et sic si contradictoria simul sunt aestimata vera, contradictoria erunt simul vera.
Secunda autem est, quod cum opinio sive aestimatio sit passiva quaedam virtus, oportet quod aliquod agens inferat ei passionem : non autem infert passionem nisi quod agens est : quod autem est et agens est, actu est : oppositarum autem passionum opposita sunt agentia quae sunt et actu sunt : opposita) autem opiniones sive aestimationes sunt oppositae passiones : igitur agentia eas ambo simul sunt et actu sunt : sed unum est esse actu, et alterum non esse : igitur simul actu est id quod est, et quod actu non est : et sic ambo sunt simul vera.
Tertia ratio est, quia in omnibus sicut motor est causa mobilis, ita forma qua) est in movente, causa est formae quae est in mobili : anima autem est motor naturae, ut probatur in libro de Causis : quia imprimit in naturam sicut intelligentia in animam. Forma igitur quae est in anima, causa est formae naturalis in materia : ens igitur in natura sequitur formas aestimationuin et opinionum quae sunt in anima : et sic iterum redit, quod oppositae aestimationes si sint simul vera), causa) erunt quod contradictoria in natura erunt simul vera, causa) erunt quod contradictoria in natura erunt simul vera.
Signum hujus dicebat esse Pythagoras fascinationem. Est autem fascinatio, quando anima unius per visum vel aliam appropinquationem imaginationis vel excitationis operationem impedit alterius. Hanc autem virtutem fascinandi anima fortis non habet, nisi ex similitu- dine motoris orbis alicujus de superioribus : anima igitur ex eadem orbis motoris virtute imprimere habet in materiam : et sic omnis diversitas materia.) sequitur quarumdam animarum opiniones et aestimationes : et sic iterum concluditur, quod contradictio aestimationum contradictionem facit rerum : et sic contradictio est simul vera. Hoc igitur et hujusmodi moverunt Pythagoram : et est sententia eorum, quod animas dicebat esse imagines et resultationes motorum orbium : et ideo sicut materia non recipit formas, nisi a motoribus orbium per coelorum motum, ita etiam recipit mutationes ex formis aestimationum qua) sunt in anima, et eas sequitur omnis rerum diversitas, sicut effectus causas suas sequuntur : et si non sequitur res visa omnis animae, sequitur tamen visa animarum quarumdam : et quod non sequitur omnium visa, ex defectu est animarum, quae non perfectam attingunt rationem imaginationis motorum orbium. Deceptus est autem Pythagoras, quia licet anima sit umbra et resultatio et imago intelligentiae, non tamen est imago ejus in orbe, sed in corpore quodam animato anima) illi conveniente : et ideo non oportet quod visa ejus quantumque sint propria et determinata moveant, nisi corpus illi anima) moventi conjunctum : nec tunc semper movent, sed cum sunt ut appetitae vel detestatae : cum non conjunctis autem non habent communicantiam, et ideo illa non movent. Nec oportet quod moventia aestimationem sint in rerum natura, sed sufficit quod sint in imaginatione solum, et sic sunt secundum quid., et non simpliciter : et non sequitur quod contradictoria simul sint in rerum natura, ad hoc quod moveant aestimationem : sed sufficit quod sint secundum esse imaginatum in anima, sicut jam determinatum est : et hoc modo sunt in motore corporis qui est anima, et sunt causa) mollium et mutationum corporis, horum, dico, motuum quibus moventur, ut est ani-
matum organa habens ad potentias vi tae : sic enim non movetur nisi motibus animae : prout autem ex contrariis commixtum est, movetur motibus naturae, alteratione quae ex actione provenit et passione qualitatum primarum. Fascinatio autem, sicut dicit scientia incantationum, pro certo est ex virtutibus animae, quas accipit a coelestibus secundum quod. est imago motorum superiorum : sic enim habens virtutem illius, non habet movere solum corpus sibi conjunctum, sed totum quod subjacet sphaerae circuli quam movet motor, cujus ipse est imago : haec enim anima duo habet, quod videlicet est anima, et quod est imago ejus qui movet sphaeram motoris coelestis alicujus, aut Jovis, aut Saturni, aut alicujus . aliorum : et haec consecuta resultationem et umbram aliquam virtutis illius, movet ea quae subjacent illi sphaerae, et movens ea secundum propriam virtutem impedit ab operatione naturali. Et haec est fascinatio, et movet maxime ea quae virtutem coelestium minorem aut minimam consecuta sunt : et quoad hoc fascinantium scientia quae una est de speciebus incantationum , astronomiae subalternatur : sed haec relinquantur ad praesens. Hoc autem attendendum est, quod Pythagoras et multi alii adhuc viventes ponebant animam a rebus nihil pati et nihil recipere, sed potius sentire, et omnia alia fieri extra mittendo, ita quod virtus supponit se sensibili : quam opinionem nos subtiliter prosecuti sumus in libro de Sensu ei sensato : et quia nihil accipit anima a rebus extra, ponebant quod formae aestimationum et opinionum sunt ab anima potestate circa res : et Ideo rerum veritates et falsitates dixit sequi conceptus aestimationum et opinan ium. haec igitur et similia dicta sunt pro ratione Pythagorae.