CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De ortu erroris eorum, qui ex sensibilium motu dicebant simul esse contradictoria vera, et de medela erroris eorumdem,
Adhuc autem ut melius isti morbo paremus antidotum, oportet nos praeostendere ortum hujus morbi et causam, ut ea amputata curetur ex integro labor infirmitatis. Venit igitur multis Antiquorum ista opinio ex consideratione naturae sensibilium corporum, quod videlicet dicunt contradictiones et contraria simul esse in eodem et secundum idem, vident ex uno quod est subjectum motus et inuitationis, facta esse per motum et mutationem contraria et contradictoria : et arguunt ex eo quod supponit omnis Philosophus, quod ex non ente simpliciter nihil fit, oportet quod res subjecta motui praeesset simpliciter, et aequaliter ambo contradictoria et contraria ens. Cum enim dicam, homo fit ex non homine, aut album ex nigro, homo non fit ex nihilo suae formalis essentiae, sed fit ex aliquo suae formalis essentiae : quia forma non fit ex materia, sed potius compositum, et non fit etiam ex nihilo : ergo fit ex aliquo suae essentiae : hoc aut non est nisi homo : id ergo quod fit ante motum et in motu, est homo et non homo : post motum autem fit non homo ex homine : et illud iterum per eamdem rationem est homo et non homo simul. Quod ut melius intelligatur, reducenda sunt ad memoriam quae in Naturalibus perfecte et in praehabitis hujus sapientiae terminata sunt, quod videlicet mutatio finis motus est et non motus : in toto autem motu qualitates primae movent in virtute generantium coelestium et communium et propriorum quae sunt planta, et animal, et homo, et motus ipse est forma post formam, et est multa fieri et multa facta, et est continue in potentia et actu : quia est actus potentiae permix-
tus : et ideo motus ipse dicitur esse imperfectus actus, et est continuus processus potentiae ad actum, sicut de somno ad vigiliam, sicut in ante habitis dictum est : et iste motus durat usque ad statum substantiae et virtutis : et tunc continue reflectitur primo cum determinatione virtutis, postea cum diminutione substantiae usque ad dissolutionem : propter quod aequalia sunt tempora generationis et corruptionis : et gratia hujus habet continue praeteritum et futurum et praesens. Hoc autem considerantes quidam Philosophi viderunt, quod sicut in tempore non est accipere nisi nunc, quia nihil est temporis, sed est indivisibilis temporis substantia, ita in re sic continue fluente non est accipere nisi ipsam rem et substantiam, non. sub esse alicujus formae : et ideo constantiores et firmiores sunt in ea negationes quam affirmationes : quia cum continuus est fluxus non entis in ens, vel e converso entis in non ens : quod verissime de ea di-
citur, lioc est quod sit ens et non ens simul. Et haec est causa quare secundum quod dicit Ptolemaeus, res naturales perfecta scientia sciri non possunt. Et hoc est causa quare augmentum et diminutio et alteratio secundum materiam nunquam stant : quia materia continue influit et effluit, sicut determinatum est in primo Peri geneseos : Et quia omnis scientia et nomon et diffinitio est per formam stantem, ideo dicebant res naturales nec scientiam nec nomen nec diffinitionem habere : in talibus enim nunquam est planta et herba simul, nec est herba et olus simul, neque arbor et ficus simul, sicut neque vivum et animal, neque animal et equus, neque animal et homo, ei etiam cum homo est secundum prudentiam dictus intellectas, non tamen aequaliter inest, sed plus et plus et minus et minus, et sensus similiter, ut dicunt. Hi igitur qui rationem Heracliti suscipiunt, ex tali eam suscipiunt ratione qualis nunc dicta est.
Anaxagoras autem eo quod omnia vidit fieri ex omnibus, aut omnia homioinera misceri ex omnibus homiomeris : similiter autem et Democritus dixit ens et non ens inesse eidem atomo, quod principium materiale dixit omnium esse : contraria enim prima dixit esse inane et plenum : et inane dixit esse non ens, et plenum ens : et haec duo dixit esse simul secundum quamlibet partem materiae indivisibilem, quam atomum vocavit. Anaxagorae autem et Democriti rationes opinionum nos in primo hujus sapientiae libro sumus prosecuti. Igitur ex his quae ante de homilicis sermonibus diximus, dicimus ad eos qui ista suscipiunt et his acquiescunt : medicina enim horum est persuasio ad mentem per distinctionem entis et non entis quae dicunt esse in eodem simul et secundum idem. Dicimus enim, quod modo quodam non ente intellecto de ente ignorando dubitant, et modo quodam non recte. Ens enim du- pliciter dicitur. Est ergo quaestio, quomodo contingit aliquid fieri ex. non ente ? Est etiam, quomodo non contingit aliquid ex non ente fieri ? Et est aliquis modus, quomodo aliquid simul est ens et non ens. Est etiam aliquis modus, secundum quem non simul est idem ens et non ens. Ex non ente tantum actu, potestate autem ente, contingit aliquid fieri ex non ente : et similiter contraria potestate sunt simul in eodem., sed actu contraria non sunt simul. Hoc autem multoties determinatum est a nobis : quia quamdiu in motu sunt contraria, sunt potestate, et non perfecte sive actu : et ideo quamdiu potentia sunt, non dant nomen, neque rationem rei. Amplius autem instando rationibus istorum, dignabimur eosdem Philosophos suscipere et acquiescere, quod aliqua sit substantia secundum eos ipsos cui nec motus inest nec generatio neque corruptio omnino : et illa substantia est species idealis, quas dicunt esse generationis et scientiae principia.