CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De medicina erroris eorum qui contradictoria simul esse ei non esse dicebant propter motum sensibilium.
Nos autem Istis aegris opinionibus homilicis sermonibus medelam apponentes, dicimus quod etiam id quod seipsum continue permutat , ut illis videtur, habet tamen quamdam orationem veram, quae etiam secundum omnes sequitur dicenda de ipsa vere, ita quod contradictoria ipsius est falsa : et haec oratio est, quod nihil existimetur vere esse. Hanc enim orationem ipsimet pronuntiant de existentibus , et negant contradictoriam ejus : non semper igitur contradictoriae sunt simul verae. Et tamen etiam est dubitatio alicui per instantiam in dicto eorum. Nam omne permutans se secundum formam, habet necessario permutari in aliquid , eo quod recta mutatio non potest esse infinita. Similiter omnis facti per mutationem necesse est jam aliquid esse universaliter : eo quod motus est forma post formam sive forma fluens : et sic aliquid affirmari potest de mutante se postquam immutatum est, et aliquid affirmabile de ipso quamdiu est in fieri : affirmatur enim forma quando mutatum est, et Id quod anticipat de forma, affirmatur de Ipso dum adhuc mutatur. Quod. si corrumpitur, constat quod non corrumpitur in non ens simpliciter, sed in materiam quae existens aliquid manebit post corruptionem. Et similiter si sit per generationem, oportet quod aliquid sit ingenitum ex quo fit, et haec est materia , et a quo sicut a movente et generante generatur : et hoc etiam est non muta- tum : illa enim ambo necesse est esse et non procedere in infinitum, sicut saepius
ostendimus in secundo hujus sapientiae libro : aliquid igitur affirmatur de generato et de eo quod generatur per formam in qua non est esse simul et non esse simul : et aliquid affirmatur de principiis ejus quod movetur, quae sunt materia et movens, in quibus Iterum non est simul esse et non esse. Sed haec praetermittentes quae secundum naturam rei adducuntur contra eos, illa solum dicimus quae sequuntur ex positione ipsorum.
Dicimus igitur, quod causa dicti Ipsorum, ut.supra diximus, est quia videbant ista sensibilia non stare, sed influere et effluere secundum partes materiae uniuscujusque eorum : et hujusmodi motus est acceptus in partibus quantitatis materiae. Nos autem dicimus, quia non est idem permutari rem aliquam secundum materiae quantitatem, et permutare se secundum qualitatem substantialem quae dat nomen et speciem et rationem. Si ergo demus eis quod corpus sensibile secundum materiae quantitatem sit non manens, tamen secundum speciem est manens. Cum igitur secundum speciem omnia cognoscamus, relinquitur quod aliquid certum de re potest praedicari et sciri: esse enim quod est actus formae sicut causae, et est perfectio materiae sicut subjecti consideratum secundum quod fluit a forma, manet Idem numero non motum : materiae autem partes Influunt et effluunt in Id quod est : et ex parte illa habet aliquid quod continue abjicit In praeteritum , et aliquid quod continue acquiritur in futurum, et aliquid quod ut nunc est accipere : et Ideo diximus in. primo libro Peri geneseos , quod In his
quae augentur et nutriuntur , quaelibet pars secundum formam nutritur et augetur, sed non quaelibet secundum materiam, quia illa influit et effluit sub forma et esse formae eisdem permanentibus : et haec est vera solutio totius dubitationis
istorum. Sed de accidente non est simile : quia illius esse est inesse, et ideo mutatur : propter quod dicit Aristoteles quod non est eadem sanitas in mane et in vespere, etiam non intercepta infirmitate. Causa autem quare omnino erraverunt , est quia non cognoverunt formas substantiales, sed materiam tantum. Et ideo quod in partibus materiae accidit, in tota esse materia judicaverunt.
Amplius autem dignum est renuere sic recipientes et dictis opinionibus acquiescentes : quia cum essent scientes quod numerus talium sensibilium dicto modo mutabilium esset in minoribus et paucioribus, et quod quaedam parva et pauca se , sicut eis videbatur, sic habebant quod continue mutabantur, enuntiaverunt de toto coelo superiori, quod ita esset transmutabile, et continue de forma in formam mutaretur. Nam solum ille locus qui est circa nos est in terra, ubi concurrunt tria elementa, et calor per reverberationem radiorum stellarum ens in. generationem et corruptionem determinatus est sensibilis, ita quod activus et passivus sensibilibus qualitatibus est determinatus, quae, agendo et patiendo mutant subjectum corporum illorum. Sed ille locus qui est circa nos, ut ita loqui liceat, nulla pars est universi, praecipue in comparationem stellarum fixarum et sphaerae ipsarum : quia diversitas aspectus nulla est a centro terrae et a superficie productis lineis respectu sphaerae stellarum fixarum : et ideo non habet totus locus generationis et corruptionis aliquam quantitatem sensibilem respectu sphaerae illius : justius ergo fuerat propter immutabilitatem tam magnorum et tam multorum corporum haec parva et pauca immutabilia dicere, quam propter mutabilitatem istorum parvorum et paucorum illa dicere mutabilia.
Amplius autem ad omnia haec quae di- cta sunt, dicemus eadem his quae olim diximus : hoc autem est quod dicendum est de ipsis et credendum est, quod natura omnium in tota est quaedam res immobilis omnino : hoc enim sequitur ex hoc quod dicunt : eis enim dicentibus in omnibus et secundum idem simul esse omnia et non esse, contingit magis dicere quod omnia quiescant et immobilia sint quam quod moveantur. Est enim omnis mutatio ad aliquid quod non inest secundum actum : in omnibus autem simul existentibus et non existentibus non est aliquid in quod moveatur id quod ponitur moveri : omnia enim insunt omnibus secundum istos qui dicunt omnia mutari. haec igitur dicta sunt ad medicinam eorum, qui simul esse et non esse dicunt, propter hoc quod omnia dicunt continue mutari.