CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo ulterius concluditur , quod contraria in eodem simul esse non possunt.
Quoniam autem jam. probatum est, quod impossibile est contradictionem simul esse veram de eodem secundum idem et in eodem tempore : ulterius ex eisdem
probationibus palam est, quia nec contraria simul actu convenit inesse eidem secundum idem et in eodem tempore : cujus certissima ratio est, quia alterum contrariorum est in omni genere privatio. Quamvis enim rationes contrariorum non sunt rationes privative oppositorum, eo quod aliud genus est oppositionis contrarietas, et aliud privative oppositorum : tamen prima causa contrarietatis est oppositio privationis et habitus secundum naturam : sic enim calidum et frigidum causantur a propinquitate generantis calidum per modum localem, et a defectu propinquitatis hujus generatur frigidum : et album causatur a receptione luminis a superficie clara, et nigrum a defectu susceptionis hujusmodi, et humidum a subtili inteminato, et siccum a defectu subtilis hujus : et sic est in omnibus aliis contrariis secundum naturam. Licet autem contraria sint in genere qualitatis secundum rationem eorum quae sunt contraria, sunt tamen in omni genere in quo est motus vel mutatio secundum ipsas naturas et essentias quae sunt contrariae : nihil enim prohibet nomen aliquod dicere qualitatem quae qualitas est circa naturam aliquam, quae est alterius generis, sicut magnum et parvum qualitatem dicunt circa id quod est quantitas, sicut etiam modus substantiae est circa ea quae significant res aliorum generum. SI quis enim bicubitali longitudine posita, dixerit id quod positum est, quantum esse, quid est dicit, et quantum significat : et si quis albedine posita, dixerit id quod positum est, colorem esse : qui est dicit, et qualitatem significat. Omni eodem modo licet modus contrarietatis quale dicat, tamen ea quae sunt contraria, in omni sunt genere in quo sunt mutationes vel motus : hoc autem in Physicis determinatum est. Secundum hoc igitur privatio quae est contrarium, non minus est substantiae quam alterius generis, in quo motus est. Privatio autem est negationis in genere virtutem habens: est enim privatio negatio ab aliquo genere determinato. Quod autem contradictoria non possunt esse simul, non est ex hoc quod sunt extra genus, sed potius hoc est ex natura oppositionis : eadem enim est natura oppositionis in gemere et extra genus, quantum ad oppositorum repugnantiam. Cum igitur contradictoria repugnantiam habeant contradictionis in genere, sicut contradictoria simul esse non possunt, ita nec contraria simul esse possunt actu in eodem secundum idem. Si igitur impossibile est secundum veritatem unum .de uno eodem secundum Idem et in eodem tempore simul affirmare et negare, tunc etiam impossibile est contraria simul actu inesse in eodem secundum Idem et In eodem tempore : sed vel quandoque insunt ambo secundum participationem utriusque secundum formam, vel Ita insunt, quod alterum inest quandoque et non perfecte, alterum vero simpliciter inest et secundum perfectionem. Hoc autem ideo dico, quia contrariorum quaedam sunt immediata, et quaedam mediata. Ea vero quae habent medium, utrumque contrariorum est in medio secundum formam, sed non est in eo distinctum : quinimo utrumque est ad actum medii reductum: et hoc modo contraria sunt in quolibet mixto, sicut in fine primi libri Peri geneseos a nobis est determinatum . Si autem non habent medium, sicut calidum et frigidum., quae non habent medium secundum formam : tunc nunquam simul ambo Inesse possunt, nisi ita quod unum insit secundum exitum, et alterum perfecte, sicut est in motu, in quo ambo sunt in eodem contraria et secundum idem et in eodem tempore : sed unum est in. abjectione sicut id a quo est motus, et alterum perfecte sicut id quod denominat motum, et ad quod est motus : utrumque tamen est in potentia adhuc permixta actui : et sic simul esse contraria non est impossibile.
Sic enim quod in abjiciendo est quandoque quidem et secundum quid inest, quia secundum potentiam. Quod autem est in intrando, simpliciter inest, non quandoque, sed permanens. Patet igitur ex his, quod contraria propter eamdem causam non possunt esse in eodem simul, propter quod etiam in eodem esse simul non possunt contradictoria. Jam igitur probatum est sufficienter a nobis, quod contradictoria simul esse non possunt, sive hoc dicatur a sic persuasis, sive dicatur ab his qui victoriam quaerunt in oratione sive disputatione. Sicut enim dictum est, contraria si sunt simul in mixto, non sunt in eo secundum excellentias suarum actionum : et ideo in illo non sunt secundum quod maxime distant. Si autem sunt in fieri, tunc unum inest sicut quandoque et in. exitu, et alterum sicut simpliciter et semper et permanens. In fieri enim sunt contraria secundum potentiam et non secundum actum purum : et hoc non est simpliciter simul esse contraria.