CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans qualiter esse secundum formam manet in re mutata secundum materiae quantitatem, et ideo res non simul est et non est, et est perfecta solutio dubitationis Antiquorum qui dixerunt simul esse contradictoria .
Oportet autem nos ad eorum quae inducta sunt majorem intelligentiam, aliquantulum plus intrare in rationes eorum qui dixerunt omnia simul esse et non esse propter motum secundum formam, quem continue dicebant omnibus rebus sensibilibus inesse. Motum enim ponebant esse de non esse hoc ad esse hoc, continuum fluxum. Et quia in fluxu est id a quo fluit, et id in quod influit, dicebant in eodem continue esse et esse et non esse, nec tantum dum est in fieri et corrumpi, sed etiam dum generatum est : propter hoc quod sensibile est, et est in eo continua et passio contrariorum. Diximus autem supra ad hoc, quod iste motus qui est in sensibili generato, est secundum continuum influxum et effluxum partium materiae et quantitatis, et quod forma et esse quod est actus formae, fiat unum et idem, et illud est quod praedicatur vel negatur : et Ideo diximus quod non esse et esse non sunt permixta in talibus, sed tantum sunt vel non sunt. Hoc autem addidimus ad hoc quod In mixto sunt formae et esse earum secundum actum medii, et non secundum actum extremorum, et sic praedicantur, et non esse earum sic non est permixtum ad esse : secundum autem quod sunt in fieri, una Inest ut via, altera ut finis mutationis : et Ideo Iterum neque in motu et fieri rei est esse permixtum ad non esse, sed est ibi esse tantum. Dubitabit autem aliquis de hoc fortasse : cum enim forma materialis fit, videtur quod mota materia dum mutatur, demutatur secundum aliquid forma, et sic non est motus tantum secundum quantitatem partium materiae, sed etiam secundum formam materialem. Adhuc autem cum res cognoscatur secundum id quod affirmatur de ea, nec negari possit ab aliquo nisi sit alicujus formae quae distinguit eam a rebus aliis, videtur quod id quod affirmatur et negatur de rebus, sit in ipsa re principium cognitionis ejus : mota autem re, moventur ea quae in ipsa sunt : et sic id per quod cognoscitur esse mobile, et movetur in :re ipsa, ut videtur : nec movetur tantum secundum quantitatem et materiam, sed etiam secundum formam. Si forte dicatur quod forma secundum quod est rei ratio, est principium cognitionis et nominis : et hoc modo forma est in anima et non in re : et hoc modo non mutatur, sed manet, et sic non praedicatur et negatur : videtur hoc
adime nihil penitus esse : quia ideo non praedicatur aliquid,neque negatur aliquid, nisi quod est in re ipsa : quia aliter nulla esset praedicatio vel negatio, Id autem quod est in anima, non est in re secundum quod est anima : quia aliter una numero forma esset in duobus, quod est impossibile : videtur igitur, quod ista nulla sit solutio dubitationis inductae.
Ulterius autem quaeritur a multis, utrum forma quae est in re, re mutata, cedit in non esse, vel manet. Si autem cedit in non esse, tunc aliquid ex ente fit nihil, quod est impossibile, sicut si dicatur fieri aliquid ex nihilo, quod abhorruit semper omnis Philosophus. Adhuc autem secundum hoc, id quod est principium cognoscendi et existendi, non est idem in. his quae sunt unius et ejusdem rationis, et sic sunt aequivoca : et adhuc secundum hoc, non sunt principia cognoscendi res incorruptibilia, quod in tantum abhorruit Plato, quod formas ideales posuit. Si autem dicatur manere forma, re ipsa mutata , hoc est iterum impossibile : non enim esse maneret in materia propria : absurdum autem est ut dicatur manere in aliena : nec iterum manet prout est in seipsa : quia forma materialis est materialis, nec habet esse in seipsa, nec iterum manet in anima : quia prout est in anima, non habet aliquod esse in rebus extra : abstractionis enim habet esse in anima et secundum hoc nullum esse habet forma : quia prout est in anima, non habet aliquod esse cujus ratio concepta est cum materia in rebus extra : omnis autem forma naturalis hoc modo rationem habet conceptam cum materia, sicut in sexto hujus scientiae libro ostendetur. Nulla igitur talium formarum habet esse extra materiam. Et sic videtur quod non possumus evadere difficultates superius inductas. Omnes enim entis forma talis erit, si ponatur nihil entium nisi sensibile esse.
Adhuc autem secundum Peripateticorum sententiam caute valde solvendum est, ne vel incidamus in opinionem Stoicorum, qui ad haec evadenda ideas invenerunt, et formas aliquas medias inter formas materiales et ideas esse dixerunt : et ab altera parte, nec incidamus in errores Epicureorum, qui non nisi materialia esse dixerunt, et ideo simul esse et non esse in rebus esse concesserunt. Dicamus igitur ad primam hujus quaestionis partem, sicut superius diximus, quod res aut est in fieri, aut in esse, aut in corrumpi : et demus omnes res sensibiles : quia hoc nihil facit ad difficultatis evasionem, utrum quaedam res tales sint vel omnes. Res igitur quae est in fieri, esse habet accipiendo et non est in abjiciendo. Quod patet jam per ante dicta : et hoc non est simul habere esse et non esse. Res autem quae est in corrumpi, non esse habet accipiendo, et esse non habet nisi abjiciendo : et hoc iterum non est contradictoria vel contraria esse simul. Res autem quae est in esse stante, non fluit et refluit, nisi secundum quantitatem partium materiae, stante immobiliter esse secundum quod est actus formae : et hoc stat in hoc quod est proprium ejus subjectum, quo manente manet et ipsum : nec hoc totum fluit, sed sicut dictum est, secundum quantitatem aliquam partium materiae venit et recedit. Et hujus imaginatio per simile est, sicut si aqua in idem vas influat et effluat, vase manente immobili. Aliter enim dici non posset quod idem de praeterito per praesens stat in futurum : continens enim est forma
quae stat in proprio subjecto, cujus dum una pars secundum materiam recedit, venit alia in formam quae jam fuit, et est et erit et continetur ab illo, sicut illa
quae jam effluxit, continebatur. Non enim fluit vel mutatur esse formae cum una materiali parte materiae vel subjecti, sed cum omnes simul fluunt vel radicales. Et haec est solutio Aristotelis si bene intelligantur ea quae dicta sunt in primo Peri geneseos libro : et hoc non viderunt isti Philosophi, quorum rationes in-
ductae sunt : nec etiam Stoici, qui propter timorem istarum rationum formas medias et ideas invenerunt.
Sed hoc magis est difficile, quia ulterius quaeritur utrum scilicet manet forma, toto mutato subjecto, aut cedit in non esse. Ad hoc dicendum est secundum Peripateticos, et secundum hujus sapientiae proprietatem, quod sicut formae artificiatorum se habent ad intellectum practicum artificis, ita se habent formae rerum naturalium ad lumen intelligentiae aerentis in natura. Si autem resolvatur forma artificialis in principia formalia proxima, resolvetur in moventia instrumenta et membra artificis quae informavit ars et movit dum produceretur in materiam, et in motus illorum instrumentorum : quod si ulterius resolvatur in principia formalia, resolvetur in imaginationes motuum instrumentorum et membrorum quibus ordinata sunt instrumenta ad motus, quae imaginationes in se formam intellectus et membra in spiritibus deduxerunt : et si in prima formalia resolvatur, resolvetur in lumine artis et intellectus quod apud se habet et praeha-
X bet omnium imaginationum et organorum et motuum determinationes, quibus ipsa forma inducitur : et in illo lumine simplex est essentia, cum tamen multiplicis sit virtutis et immaterialis et incorruptius. Eadem tamen est in essentia, sed diversa in esse in his quatuor in quibus est, et non manens in uno secundum esse manet in altero. Sed connaturalius est sibi esse quod habet in lumine intellectus et artis, quam id quod habet in imaginationibus : et adhuc magis connaturale est sibi esse quod habet in imaginationibus, quam id quod habet in instrumentis et motibus membrorum organicorum : quia quanto resolvitur ad simplicius, tanto habet esse formalius. Sed hoc est non praetereundum in formis hujus : quia ea ad quae resolvitur principia formalia, sunt extrinseca extra materiam in quam inducitur existentia. Forma autem naturalis si resolvatur ad principia for-
malia, resolvetur in dirigens et terminans calidum elementi et spiritum corporeum, qui vehiculum est virtutum agentiuni in generabilium materia. Et si ulterius resolvatur, resolvetur in radios et angulos radiorum coelestium, informantes calidum digerens et terminans, et informantes spiritum qui est instrumentum virtutum generantium : et si iterum resolvatur ulterius, resolvetur in motus corporum hos radios ad locum generationis mittentium : et si ulterius iterum fiat resolutio, stabit in lumine intelligentiae agentis et informantis omnia ista, et in illo est secundum formalissimum esse suum et simplicissimum, et in illo lumine est ubique et semper : sed haec omnia in generatione intrinseca sunt materiae : et ideo transmutantia materiam generant : et ita manifestum est, quod nulla formarum substantialium cedit in non esse. Cederet autem pro certo in non esse, si opus naturae non esset opus agentis intelligentiae : et quia quando forma est in lumine agentis intelligentiaee sine hoc et nunc est in eo, ideo praesentia suiipsius est in omni lumine tali : et hoc modo est in anima intellectuali quando est sine materia : et non est in ea per informationem sicut forma in subjecto, sed est ea sicut in loco specierum, sicut docuimus in libro de Natura animae et ejus naturali operatione. Et hoc modo patet qualiter non fit aequivocatio in his quae de pluribus praedicantur, et qualiter unum universale est in multis intellectibus, non prout multi sunt, sed prout unum sunt in lumine intelligentiae agentis. Et scitur hoc modo, qualiter principium scientiae est incorruptibile, et qualiter idem est principium esse et scientiae secundum esse differens. Et hoc modo scitur ortus alterius opinionis quae dixit verum esse in apparendo : eo quod supponit idem esse intellectum et sensum : convicti enim fuerunt illi qui tenuerunt illam opinionem ab ipsa veritate, quod primum principium etiam est forma in lumine intelligentiae agentis
existens : et tunc suum intelligere est dans esse : et quod est causa esse, est causa veri : et sic verum est In lumine intelligentiae. Errore autem praepediti dicebant idem esse intellectum et sensum : et sic Idem est osse in apparentia intellectus et sensus : et sic procedentes, dede- runt quod verum et falsum est in apparendo sensui, sicut in prima causa veritatis, et non in rebus ipsis. Haec igitur est solutio vera praeinductorum. Sic igitur manifestum est quod contradictoria non sunt simul vera., nec esse et non esse sunt simul in aliquo.