CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De aegritudinibus unde contingunt istae opiniones, et homiliis contra eas, et quae sunt ipsae opiniones, et Auctores earum.
Ista autem opinio quae dicit contradictionis esse medium, evenit quibusdam ex altera tantum duarum causarum, sicut etiam aliae opiniones inopinabiles quas supra diximus eveniunt. Aut enim eveniunt ex hoc quod non possunt solvere oppositiones litigiosas sive contentiosas sophistarum : et tunc annuentes orationi confirmant verum esse quod sophistico syllogismo syllogizatum est : et quidem quidam tali de causa concedunt istas inopinabiles positiones. Aut propterea quod quidam quidem putant omnium esse demonstrationem : et cum quaedam verissima et prima demonstrare non possunt, dicunt ea esse falsa, et concedunt opposita principiorum esse vera. Quacumque autem harum causarum aegritudo causetur, unus modus erit homiliae cum istis : ad hos enim omnes principium disputationis est ex nominum diffinitione. Diffinitio autem est ex hoc quod concedunt nomina aliquid finitum significare, quod sit res esse necessario : ista enim oratio quam nomen significat, est diffinitio Heracliti quam supra diximus, oratio quidem videtur esse dicens omnia simul esse et non esse propter motum qui ex esse et non esse componitur : et licet ita dicat, tamen ex dicto suo sequitur quod omnia sunt vera : quia ex quo omnibus simul inest esse et non esse, quidquid negatur vel affirmatur de eis in quibus est esse vel non esse, totum erit verum : sic igitur patet Heraclitum omnia vera, esse facere ex consequentia suae positionis. Ea vero ratio quae est Anaxagorae, quae dicit aliquid esse medium contradictionis, quod medium neutrum est extremorum, necesse est omnia facere falsa : quia de medio utrumque falsificatur extremorum. Quando enim miscentur extrema, tunc mixtum medium nec bonum est, nec non bonum : et similiter est de aliis extremis contradictionis : nihil igitur erit verum dicere de tali medio : omnia autem quae sunt, dicit sic mixta esse : nihil igitur verum dicere contingit de his
quae sunt omnibus. His autem sic determinatis, palam est quia impossibile est esse verum de omnibus aliquid esse univoce sive uno modo dictum, sive dicatur per affirmationem, sive negationem : eo quod nihil est unum, sed quodlibet mixtum ex omnibus : et hoc quidem concedentes dicunt. Quidam enim dicunt nihil omnino osse verum : et dicunt quod nihil prohibet omnia esse falsa sic, sicut falsum et impossibile est diametrum esse simetrum : et isti sequuntur ea quae sequuntur ex dictis Anaxagorae, alii vero qui sequuntur id quod sequitur ex dictis Heracliti, dicunt omnia esse vera : hae enim rationes sive positiones fere sunt eaedem ipsius Heracliti rationibus : sequuntur enim istae ex illis. Nam cum Heraclitus dicat quod omnia simul sunt vera et falsa, utrumque dicit aliquantulum extra orationes istas, quae divisim
dicunt omnia vera et alii omnia falsa : propter quod si illa quae Heraclitus dicit, sunt impossibilia, sicut in ante habitis probatum est esse quod quaedam, sunt vera, quaedam falsa, tunc etiam ista sunt impossibilia per eamdem rationem, sicut patet cuilibet.