CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Ei est digressio declarans, quod major est oppositio contradictionis quam aliqua aliarum,
Licet autem jam tota nostra in hoc libro pateat intentio, tamen ad faciliorem intellectum praecedentium et sequentium, adhuc attendendum est quod hoc principium de quolibet affirmatio vel negatio vera, et de nullo simul vera est : quia affirmatio maxima est oppositionum : quoniam inter ens et non ens nihil omnino est medium : quoniam licet idem sit subjectum in affirmatione et negatione, tamen esse et non esse quae attribuuntur eidem subjecto, nihil penitus habent medium, et non distant tantum secundum extensionem quae potest esse in una natura generis, sicut contraria, sed infinite distant extra omne genus : et quidquid affirmatur in una, totum negatur in altera : et ideo in nullo penitus conveniunt, nec uniri possunt, sicut contraria quidem in uno actu esse non possunt, et maxime distant secundum extensionem quae potest esse in generis natura, sicut album et nigrum
secundum coloris naturam,quae est ex susceptibilitate lucis in subjecto uno, quae quidem susceptibilitas privata est in nigro, ita tamen quod remanet esse coloris. Et sic est in. calido et frigido secundum participationem virtutis motus dissolventis, qui quidem privatur in frigido, ita tamen quod remanet virtus motus secundum qualitatis quidditatem, licet non dissolvat situm partium materiae. Et ita est in humido fluente ad aliud propter motum et ad seipsum cum. diminuitur vis motus, et cum cessat, tantum constringuntur ad se partes, quod exprimitur humidum, et causatur siccum, ita tamen quod qualitas virtutis motus remanet. Et sic est de omnibus contrariis maxime sub eadem natura generis distantibus, ita quod semper remanet una natura in omnibus extremis, sive habeant medium, sive non habeant : et ideo distant in genere : et si unum negatur de alio, non est semper negatio secundum se, sed per aliud potius. Si enim secundum se esset, sicut uno posito negatur aliud, ita uno negato inferretur et poneretur aliud. Hoc autem non est verum : quoniam si dicam, hoc est album, sequitur quod non est nigrom: sed non convertitur, quod si dicam, hoc non est nigrum, quod propter hoc sit album : et hoc ideo est, quia non esse nigrum est negatio consequens ad affir- mationem, praecedentem, quae est aliquid repugnans nigro : et sic est in omnibus diversis : cum enim dico, homo non est capra, haec negatio causatur ab hac affirmatione, homo est homo. Sed cum dico, est et non est, negatio non causatur nisi ab eadem affirmatione cui opponitur : et quod ponitur in una secundum seipsum, negatur In alia. De privatione autem et habitu constat, quod licet privatio dicat non ens, non tamen dicit simpliciter non ens, sed dicit non ens entis et in ente. De relativis etiam constat quod posita se ponunt, licet non ponant se ut sunt opposita. Et ideo patet contradictoria maxime esse opposita, et non esse medium contradictionis : quia inter esse et non esse non est aliqua unius naturae extensio, neque est non ens quod ponat aliquid illius esse quod negatur, neque uno posito aliud ponitur. Sunt Igitur contradictorie opposita maxime opposita, et non possunt simul congregari, et inter ea nullum potest esse medium. Utrum autem hoc principium habeat causam vel sit commune causato et incausato, non potest hic determinari, sed inferius, ubi ostendemus quod nihil univoce praedicatur de causato et incausato, vel negatur de eodem, et quod tamen negationes veriores sunt de incausato quam affirmationes.
haec igitur de his hic dicta sufficiant.