CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis necessarii.
Necessarium autem post hoc distinguemus : quoniam licet necessarium simpliciter non sit nisi id quod est causa, tamen non dicit causalitatis modo causam, et minus dicit eam quam natura quae aliquid habet efficientis et formae, sicut diximus. Dicimus ergo quod necessarium aliquando dicitur, sine quo vivere viventibus non contingit, et est ad vitam coelementale, et tenet se tamen ex parte materiae, sicut spirare interiori vel exteriori spiritu, et cibus animalium ad vitam dicitur esse quodd ani necessarium ex parte corporum vivorum : sine his enim impossibile est vivere. Quid autem sit spirare spiritu, interiori, quod necessarium est omnibus viventibus, et quid spirare spiritu exteriori, diximus in libro nostro de Spiritu et Respiratione.
Et alio modo dicitur necessarium per comparationem ad causam finalem et non materialem. Et hoc vocatur necessarium suppositionis : quia posito in talibus posteriori secundum esse, necessario infertur prius quod est ad illud, quasi via ad obtinendum, ut sine quibus bonum alicujus esse non contingit, propter talem suppositionem necessaria dicuntur. Et pro uno accipimus et eodem modo, sive per hoc detur fieri bonum, aut aliquod malum expelli, aut etiam malum privari, aut cessare non expulsum : velut dicimus necessarium esse bibere pharmaciam, si debeat expelli putridus humor, ut homo ex putrida febre non laboret : aut ai.terativis uti. necessarium est, si debeat privari febris incensa ex humore alio non putrefacit) : et sicut dicimus necessarium ad aeginam civitatem na- vigare, ut recipiatur pecunia quae ibi et non alibi dabitur. Haec enim licet absolute necessaria non sint, tamen supposito fine tali, si includi debeat, sunt necessaria. Et similiter est in mechanicis et naturis. Si enim militaris esse debeat, necessaria est ea quae est fabricatlva armorum. Et si. homo esse debeat, necesse est et humorum sit complexio.
Amplius vim faciens et ipsa vis sive violentia quamdam dicuntur inferre necessitatem : hoc autem est secundum AdminBookmark sive metum et voluntatem impediens proprios actus, et prohibens ab his
quae libero concupiscimus. Hoc enim involuntarium est, cujus principium est in alio, nihil conferente eo quod vim patitur. Et ideo vim patiens necessarium dicitur : eo quod cogatur ex necessitate suam praepediente voluntatem. Propter quod omne talo necessarium flebile est et contristabile. Unde Evenus poeta dicit, quod omnis res tali modo necessaria flebitis facta est : vis enim ipsa necessitas
quaedam est. Et ideo Sophocles rector ad Periclem dicit: " Hoc quidem quod suades facio, sed vis me ea qua) jubes, facere cogit. " Et ideo in civilibus ait praetor : " Quod vi metusve causa fit, ratum non habeo. " Videtur tamen hujus necessitas per rectam rationem esse quoddam incredibile et inopinabile. Cum enim opinio sive credulitas praeordinet agenda per voluntatem, est necessitas violentiae et motus contraria motui illi qui secundum prohaeresim est et praevoluntatem et praecogitationem. Et hoc necessarium sumptum est secundum modum causae eflicientis et moventis.
Amplius penes causam formalem sumptum necessarium est, quod non contingit aliter se habere : hoc enim dicimus necessarium sic se habere ut habet. Et hoc necessarium quidam posteriorum Peripateticorum vocaverunt debitum sic esse, et huic oppositum impossibile esse vocaverunt prohibitum esse : medium antem cujus esse ex aliis quibusdam pendet causis, vocaverunt possibile. Se-
cundum hoc ergo necessarium quod est debitum sic esse et prohibitum non esse et non possibile ad esse et non esse, et alia omnia dicuntur necessaria. Iste enim est modus principalis, et ad istum respiciendo omnia alia proportionaliter necessitatis nomen accipiunt : id enim quod patitur vim, cujus principium est in alio, dicitur ideo pati vel facere, quod patitur vel facit necessario, quando non contingit aliter facere vel pati propter AdminBookmark sive metum vel coactionem : quasi illa existat necessitatis ratio, propter quam non contingit aliter pati vel facere. Similiter autem est in concausalibus vivendi, et suppositione boni quod debeat includi : natura cum aliter non contingit hinc quidem bonum, finale, illinc vero vivere in coiicausaiibus, vel cum. non contingit esse sine aliquibus pro suppositis, ea necessaria esse dicimus. Est enim necessitas quaedam causa, et juxta numerum et conditionem causarum sumpta. In his autem, sicut in secundo Physicorum ostendimus, supposito posteriori, necessario infertur id quod est prius, tam in physicis quam metaphysicis. Sed in doctrinilibus et demonstrativis per conversum modum est necessarium.
Et ideo, praeter omnia praedicta, oportet scire quod demonstratio est etiam de numero necessariorum : eo quod demonstratum et demonstrans non contingit aliter se habere, si bene et simpliciter demonstratum est. Hujus autem causa est, quia prima sunt ex quibus est demonstratio : sed illa impossibile est aliter se habere ex quibus demonstrativis est syllogismus : in demonstratione enim quorumdam necessario est diversa causa ab ipsis per quam demonstrantur, et haec sunt conclusa et causata : aliorum autem nulla est causa, sed ipsa sunt propter quam alia sunt ex necessitate.
Ex his autem necessario concluditur, quod omnium primum et quod secundum omnem conditionem et proprieta-
tem necessitatis est necessarium, est ipsum simplex primum quod non habet causam, sed est causa omnium prima. Hoc enim solum est quod non confingit pius habere, eo quod a nullo aliquid recipit : sed omnibus largitur quidquid habent et sunt : omne enim quod ab alio recipit, quocumque modo, contingit habere plus et minus : igitur omne tale contingit habere aliter et aliter : quia pius et minus habetur, et habetur aliter et aliter. Quod autem, a nullo recipit, nullo modo contingit plus habere quam habeat, quare nec aliter et aliter contingit ipsum plus habere. Quia si aliter et aliter contingeret ipsum habere, contingeret ipsum plus habere. Hoc autem ideo est, quia causam non habet a qua recipiat esse, vel lumen, vel bonum, vel aliquid talium. Et hoc est ex seipso esse debitum. Si qua igitur talia sempiterna et immobilia sint, sicut in sequentibus et ultimis partibus hujus sapientiae ostendemus, illis nihil est vi vel praeter naturam : cum omnis violentia et praeter naturam existens fit ex. quadam extrinseca et fortiori causa : et illud vere est necesse, cui opponitur impossibile esse, quod prohibitum est esse omnino, et in se, et in ordine ad causam.
Possibile autem esse est duobus modis : est enim possibile esse, quod in quadam alterius est potentia, ex qua pendet esse suum : et hoc modo omne causatum est possibile secundum naturam suam. Alio modo dicitur possibile esse, quod ex infirmitate causae suae ad esse et ad non esse se habet : et hoc opponitur necessario secundum modum esse sui. Et utroque modo dictum possibile secundum esse suum pendet ex alio, et illi debetur esse suum : propter quod omne suum .esse quod debet alteri, est possibile secundum hoc quod debet alteri : quia sic est recipiens. Si autem aliquid est causa et causatum respectu diversorum, hoc necessitatis rationem potest habere in quantum est causa, si sit
causa stans, cujus esse propter necessitatem sui esse sequitur aliud cui esse attribuit : quia sic largitur, et non recipit : et ideo in ista consideratione non pius habere poterit, nec aliter et aliter habere. Sed secundum quod causatum est, recipit et plus habere poterit et aliter et aliter : et ideo possibile et non necessarium. Haec autem dicta sunt de ordinibus causarum in esse sumptarum ex primo motore usque ad ultimum, quod movetur motum tantum, in quo stat motus primi motoris : et non sunt dicta de necessario demonstrationum. In his enim licet conclusum ex alio accipiat necessitatem, tamen est necessarium non habens plus ut habens aliter et aliter. Haec autem de necessario dicta sunt : valde enim erunt utilia ad ultimam istius sapientiae partem, in qua de prima causa erit loquendum, etc.