CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est di gressi o declarans generaliter quid est substantia, et quae sunt divisiones ejus generales et primae.
Antequam nos distinguendo dicamus modos substantiae, oportet nos stabilire substantiam secundum hujus primae philosophiae proprietatem. Et ideo ex praeinductis dicimus, quod esse aut est per essentiam, aut per accidens. Esse autem per accidens est infinitum., eo quod sunt infinita quae per accidens conveniunt. Esse vero per essentiam est per essentialia quae sunt finita, et fines esse rei. Inter omnia autem quae sunt essentialiter, substantia est primum, sicut patet ex prima divisione esse secundum se, quam in praesenti capite induximus. Esse enim secundum se est duobus modis in genere. Unum quidem esse, cujus essentia acquisita ex sibi essentialibus est : sed
cum ipsum sit in aliquo, non est in eo sicut quaedam pars, et impossibile est esse sine eo in quo est : et hoc est accidens, et est in subjecto. Aliud autem est, quod est essentia acquisita ex principiis essentialibus, sed secundum esse non in alio hoc modo, eo quod non est in subjecto et haec est substantia. Si enim daretur quod substantia esset in subjecto, tunc quaeritur de isto subjecto : aut enim
haec iterum esset in subjecto alio, vel non. Et si diceretur quod esset in subjecto, iterum de illo quaereretur, et abiret hoc in infinitum. Et ideo oportet quod primum accidentis subjectum non sit in subjecto. Propter quod dicit Avicenna quod substantia est constituens esse accidentis non constituta ab illo : et ideo est esse substantiae ante esse accidentis. Ex hoc tamen non negatur accidens esse aliquando in accidente, ut velocitas in motu, et rectitudo in linea, et figura in superficie, et accidentia etiam dicuntur multa, et unum, et hujusmodi plura inveniuntur. Propter quod oportet quod ambo accidentia talia sint in alio quodam quod est subjectum amborum, quia accidens non substat accidenti, nisi accidens staret in substantia, quae ipsum es-
se facit . Et ideo non sufficienti crediderunt signo, quicumque materiam esse dixerunt omne quod substat. Fuerunt etiam quidam qui aliqua dixerunt esse et substantiam et accidens, sicut primas elementorum qualitates dixerunt in ipsis elementis esse substantias, et in aliis dixerunt esse accidentia, quod est impossibile : quia quod in se substantia est, non potest esse accidens respectu alicujus alterius. De his autem in libro Peri geneseos determinatum est.
Ex inductis autem patet, quod subjectum est ens per se perfectum, quod in se in esse constituit alterum. Unde quod est in alio, dupliciter est in ipso : est enim in eo ita quod facit ipsum esse, et est causa quare ipsum est in actu, et hoc est in alio sicut pars compositi et pars esse rei, et haec est forma essentialis, et non accidens. Aut est in eo nihil conferens ad esse, sed potius cons titutum in esse per hoc quod est in alio, et hoc est accidens. Et id quod priori modo est in alio, non est ut in subjecto, quamvis sit ut in materia subjecta : sed quod secundo modo est in alio, est in alio ut in subjecto. Unde materia subjecta non est in alio ut in subjecto, et ideo est substantia : sed omne quod est in alio ut in subjecto, est in materiae substantia : sed non convertitur : quia subjectum substare non habet nisi gratia materiae proprie loquendo, sed materia habet illud a seipsa.
Ex inductis autem est accipere quamdam substantiae divisionem : quia substantia aut est corpus, aut non corpus. Et si est non corpus, aut est pars corporis, aut non. Et si non est pars corporis, aut habet conjunctionem motoris ad mobile corpus, aut non. Et tunc corpus est substantia composita pars corporis, una quidem materia, et altera forma : non pars corporis conjuncta corpori anima intellectualis, sive coeli, sive hominis non conjuncta corpori intelligentia. De omnibus igitur substantiis hujusmodi
quae vere substantiae sunt:, oportet intendere secundum omnes suas diversitates probando eas esse, et ostendendo diversitates et differentias earum. Primum autem loquamur de substantia corporali.