CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressi o declarans qualiter forma causa sit quare actu sit materia, et
quae sit causa unitatis materiae, ei quid formae propriam attribuit materiam.
Sicut autem materia non separatur a forma secundum actum, ita nec forma secundum esse separatur a materia. Eam autem nunc dico formam, quae est forma corporis, quocumque modo sit forma corporis : licet enim materia in eo quod substantia est quae est fundamentum, diversa sit a forma : et forma secundum quod est substantia, sit diversa a materia, nec altera istarum substantiarum referatur ad aliam, nec altera sit causa alterius : materia enim non est causa substantiae formae, quia id quod est in potentia, non est causa ejus quod est in effectu : forma autem secundum suam naturam actus est. Forma etiam non est causa quare materia sit substantia, vel quare materia sit materia : tamen forma est causa quare materia est seu sit in effectu sive in actu: quia forma dat materiae esse in actu, et non dat ei esse in actu in quantum est forma haec vel illa, sed in. quantum est forma. Et ideo per successionem formarum semper est in acto, et corruptio unius est generatio alterius. Et e converso hoc modo etiam est in his quae non generantur : materia enim semper est per formam. Et quia forma est causa actu esse materiam, et
materia non potest esse in rerum natura nisi sit actu, ideo forma est causa quare sit materia. Et ideo sequitur, si nulla sit forma, quod materia non est. Et si non sit materia, quod non sit materiarum materia : quia causa interempta interimit effectum, et effectus interemptus causam interimit. Ex. his autem accipitur, quod forma aliquo modo prior est materia prioritate causae : quia licet non sit causa materiae vel substantiae in eo quod materia vel substantia est, tamen est causa esse materiae et non est causata ab ea.
Quaeret autem forte aliquis, utrum materia sit eadem numero ? Videtur enim quod in ipsa materia in eo quod materia est, non invenitur divisio, sic videtur quod quantum est de se eadem numero remaneat. Amplius eadem quae est sub forma una, erit sub alia quando de aqua fit aer. Adhuc autem in artificiatis illud maximum videtur, quod idem aes suc-
cessivc accipit formam Mercurii et Jovis : et si hoc est unum, tunc quaeret aliquis, quid attribuit ei numeri unitatem? unitas enim in specie vel genere formarum super eam sibi succedentium non attribuit ei unitatem numeri : et tunc remanet adhuc quaestio, quae sit causa unitatis numeri in ipsa ? nihil enim prohibet diversa numero esse composita, et eamdem numero esse materiam, sicut patet in praeinductis, quamvis et hoc quamdam habeat objectionem : quia si eadem numero sunt quorum est una numero materia, tunc duo composita forma differentia succedentia sibi super eamdem materiam, videbuntur esse idem numero .
Ad haec autem et similia notandum, quod aliud est dicere materiam in esse substantiae eamdem esse numero, et aliud dicere materiam in esse materiae esse idem numero, et aliud dicere hoc aliquid esse idem numero : sicut enim supra cum de uno ageretur, dictum est universaliter, indivisio causa est unius : et inde contingit quod materia in esse fundantis substantiae indivisa est et manet.
Et dividitur in esse materiae, prout materia est in potentia : quia secundum esse fundamenti videtur esse una materia in omnibus quae materiam habent. Et hoc etiam nihil prohibet esse unam in formis quibuscumque quae sibi super eam succedunt. Sed in. esse materiae cui conjuncta est potentia, non est sic : quia potentia ad unum non necessario est potentia ad alterum : materia enim ut substantia et fundamentum est, prior est ad materiam secundum quod materia in potentia est : quia isto secundo modo est subjectum mutationis et motus : priori autem modo est ante mutationem et motum. Et quaeritur quid attribuit ei unitatem numeri ? Dicendum quod nihil nisi indivisio sui esse, secundum quod sic vel sic consideratur. Hoc aliquid autem numeratur numero compositi. Et quod supra dictum est, quod eadem sunt numero in quibus est una materia, intelligitur de una materia quae est pars compositi per formam ad actum terminata : quia illa in eo quod est idem numero, est indivisa.
Quaeret adhuc fortasse aliquis, cum forma sit causa esse actualis materiae, quid attribuit formae propriam materiam ? Si enim nihil attribuit materiam formae, videbitur quod unius modi penitus remaneant materiae : materiarum autem
quae sunt penitus unius modi, formae sunt eaedem : et sic omnino viderentur formae esse unius. Si enim aliquis dicat, quod licet substantia materiae sit una, tamen habitudines sunt diversae, et illae causant formarum diversitatem, hoc est irrationabile : quia secundum hoc potentia esset causa effectus, hoc est, ejus quod est in effectu : et diversitas potentiae causa esset diversitatis ejus quae est in effectu sive in actu : quod esse non potest, cum actus substantia et ratione sit ante potentiam.
Amplius quaeratur, quid sit causa illarum diversarum habitudinum ? et tunc reditur ad quaestionem primam : non enim conveniens videtur esse solutio Pla-
tonis dicentis, quod formae dantur secundum merita materiae, nisi explanetur quae sint illa merita materiae, et quid attribuit materiae diversitates meritorum.
Ad haec igitur et hujusmodi dicendum, quod id. quod formae attribuit materiam sub diversitate dispositionum sicut sub diversitate meritorum est motus
caeli commiscens et in diversas dispositiones agens materiam. Cum enim intelligentiae luminum, sicut nos in parte ostendimus , et in sequentibus melius sumus ostensuri, det formas intelligentiae cuilibet, cuilibet motu orbis attribuit materias differentes, ut indesinenter clare possit suas divinas bonitates intelligentia : et sic patet, quod propter formam et formae diversitatem diversitas est materiae, et diversitas est dispositionum ejus, et non e converso. In his autem quae perpetua sunt sine motu diversitatis, non facit materia neque causa prima : cum utrumque unum sit et uno modo se habens : sed causa diversitatis est longe vel prope distare a primo secundum causalitatis ordinem. Hoc autem est per hunc modum quod a primo est unum, et ab uno et primo necesse est provenire multiplicius et distantius aliquid quam sit primum, et secundum, et a tribus istis iterum major provenit multiplicitas, et magis distans a primo : unde et in his causa diversitatis est ex parte agentis, et non ex parte materiae. Hoc autem in ultima parte istius sapientiae est manifestum : ad praesentem enim intentionem sufficit quod dictum est, etc.