CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De divisione substantiae secundum modos magis communes .
Nunc ergo stabilita substantia, et modis ejus veris et principiis sic determina-
tis, revertentes ad. propositum dicamus divisionem per modos ejus communes. Dicamus ergo, quod si. incipiamus ab infimo, quod potentia est substantia per sui substantialitatem alia substantificans : tunc substantia dicitur id quod substat primo in. compositis, ut simplicia corpora
quae elementa vocamus, quae sunt terra, ignis, et aqua, et aer, et quaecumque sint talia secundum diversorum Philosophorum positiones. Haec omnia enim primo substant compositis : et jam universaliter hoc modo corpora dicuntur substantiae : eo quod sunt subjecta formis
quae vere actu sunt formae. Dicuntur autem haec corpora animalium corpora quae. sunt instrumenta animae : dicuntur etiam substantiae ex corporibus consistentia animalia. Et quia partium, quaelibet habet virtutem aliquam animae qua perficitur, quod si separetur a toto, ipsa pars esset animal, et virtus illa esset anima : propter hoc etiam dicuntur partes animalium substantiae. Et juxta hoc dicuntur etiam substantiae daemonia : AdminBookmark enim Graece, in Latino sonat intellectum : luc autem ponitur pro idolo, unde alia translatio habet idola, quod dicit substantiam, compositam in arte. Omnia autem hujusmodi probantur per hoc esse substantiae : quia non dicuntur de aliquo substantivo sibi subjecto. Haec enim est generalis ratio substantiae: quia licet secunda substantia dicatur de prima substantia, non dicitur de ea sicut de substantivo in se perfecto, quod constituat secundam substantiam, sed potius dicitur de ea sicut essentiale principium ejus. De his substantiis ergo alia per denominationem dicuntur : sed ipsa substantia non dicitur de aliis in quibus esse accipiat. Omnia ergo quae dicta sunt, substantiae dicuntur, sicut individua substantia, vel composita substantia est substantia.
Alio autem modo dicitur substantia, quod existens in talibus sicut essentiale
principium, est causa existendi, ita quod ipsum est causa talibus per quam sint hoc quod sint illa quae non dicuntur de subjecto aliquo sicut individuae substantiae : illae enim de nullo sibi subjecto dicuntur : secundae autem substantiae dicuntur de aliquo ut de subjecto, licet aliter de subjecto dicantur secundae substantia) et aliter accidentia : quia cum accidens sit in aliquo, et dicatur de aliquo sicut de subjecto, non est in eo sicut
quaedam pars : secunda autem substantia est sicut quaedam pars essentiae. Hoc autem modo sicut existendi causa primis substantiis hoc quod sunt substantia, est forma, et praecipue inter formas anima animalium : quia haec est actus ultimus naturae : formae autem corporum sunt formae quae sunt in potentia ad alia, et non in actu ultimo, et praecipue formae elementorum. Sunt etiam aliae ut formae coagulatorum et complexionatorum et compositorum : omnes enim illae sunt corporum quae sunt in potentia ad vitae opera quae perficiuntur per actum qui est anima animalium : anima enim, sicut in secundo de Anima dicimus, principium est et causa talis vitae. Ista enim quae sic sunt substantiae, non proprie sunt substantiae, sed sunt causae eorum de quibus sicut subjectis alia dicuntur. Cum enim scientia dicatur esse in anima vel virtus, non proprie haec sunt in anima sicut in subjecto. Et hoc quidem in secundo de Intellectu et Intelligibili jam ostendimus, et melius in sequentibus demonstrabitur.
Amplius secundum quosdam substantia dicuntur, quae particulae materiales vel formales sunt existentes in talibus corporibus, quae non de subjecto aliquo dicuntur, quae termini sunt terminantes ea in quibus sunt, et hoc aliquid significant, ut quibus destructis destruitur totum, tanquam superficie destructa destruitur corpus, ut quidam dicent Platonicorum, et linea destructa destruitur superficies, et puncto destructo destruitur linea : et corpus quidem terminat mate- riam, superficies autem terminat corpus, et linea terminat superficiem, et punctum terminat lineam. Et ideo ista dicunt esse substantiam, et magis puncta dicunt substantiam quam lineam, et lineam magis dicunt substantiam quam superficiem, et superficiem magis dicunt esse substantiam quam corpus : isti enim non potuerunt distinguere inter substantialem corporis formam, et corpus quod non est natura nisi quantitas pendens ex solis quantitatis principiis : et ideo istas substantias esse dixerunt : sicut etiam quidam naturalium qualitates sensibiles, calidum, frigidum, et humidum, et siccum, et odores, et colores dixerunt esse substantias penetrantes in corporum quantitates : propter quorum sensibilium in se penetrationem ea quae secundum se quanta sunt, sensibilia fiunt. Sed distinctio corporis substantialis a corpore quantitativo patet per ante dicta : in sequentibus autem ubi loquemur de qualitatibus, ostendemus sensibilia esse accidentia, et non substantias. Universaliter autem numerus quibusdam Pythagoricis videtur esse talis substantia terminans, et quo ablato nihil remanet de rebus. Hoc autem constat per antecedentia quae diximus de numero. Eadem enim res est una et est res diversae sive duae sua dualitate et duae sunt, et non potest a rebus numerus separari, ita quod aliquid remaneat : et ideo unitatem dicunt esse principium primum, et numerum principium medium inter unitatem et res principiatas : et haec principia dicunt esse continuorum et continuitatis principia : quia linea et superficies et corpus suis continuationibus sortiuntur unitatem, et
quaelibet illarum quantitatum est una. Et ideo punctum etiam dicunt principiati ab uno : et discretum ideo dicunt esse principium continui, quia sicut ex praehabitis constat, ideo est unum, et ab alio quam a divisione contrahit punctum esse puncti : a positione enim habet quod punctum est, cum in divisione nec habet positionem vel situm, ita quod sit in lo-
eo : sed quia est principium habentis situm, et ideo ad situm refertur, quia secundum situm est principium vel finis. Ista ergo dictis modis dicuntur substantiae.
Amplius autem substantia dicitur id quod quid erat esse uniuscujusque sive quidditas cujuslibet secundum omne praedicamentum. Et hoc est cujus ratio est ipsa rei diffinitio. Haec ergo ista de causa substantia dicitur uniuscujusque. Tot ergo modis dicitur substantia.
Si autem omnes istos specialiter dictos modos ad invicem referamus et conferamus, tunc accidit substantiam secundum duos modos dici, quorum unus est, quod subjectum ultimum quod de nullo alio dicitur, substantia vocatur : et hoc subjectum dupliciter dicitur, subjectum videlicet accidentium tantum, et sic subjectum ultimum comprehendit tam primam substantiam, quam secundam. Si primum subjectum ab actu substandi sumatur, quod scilicet maxime substat, et de nullo dicitur, sed omnibus subjicitur : tunc primum subjectum adhuc dicitur dupliciter : est enim quod substat, et ab eo cui substat actu efficitur, et gratia cujus substat omne quod substat alicui : et hoc primum subjectum est materia. Est etiam quod substat primo ens in se perfectum, et haec est prima substantia. Hic ergo est unus modus substantiae a proprietate sumptus materiae, cujus primo et proprium est subjectum esse. Secundo autem dicitur substantia qua est hoc aliquid ens id quod est : et haec est forma quae dupliciter est : aut enim est conjuncta, aut separata. Conjuncta sicut forma concepta cum materia quae est forma materiae, et species quae est principium scientiae. Separata autem est, quae non est concepta cum materia, sicut anima intellectualis et intelligentia secundum superius inductam divisionem. Isti ergo sunt modi substantiae.
Est autem hic non praetereundum, quod si accipiatur ipsa natura generis substantiae, hoc non ab actu substandi dicitur, sed potius per oppositionem ad accidens : et sic substantia est ens per se existens, sive non in alio : et quia secundum quod ostendimus in ante habitis, maxime ens per se existens est forma, eo quod ipsa per se existere non habet ab aliquo alio, et alia quae per se existunt, habent ab ipsa forma per se existere, ideo primo et principaliter forma est substantia : et hoc concorditer omnes hactenus dixerunt Peripatetici, licet quidam modernorum huic contradicant, propter id quod in Praedicamentis dicitur, quod prima substantia est, quae primo et principaliter substat et maxime. Sed hoc dicitur in coordinatione praedicabilium et subjicibilium, et non ubi natura substantiae principaliter consideratur. De modis ergo substantiae hoc modo determinatum sit a nobis, etc.