CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis ejusdem quod causantur ab uno in subjecto sumpto.
Post substantiam, antequam ad aliorum generum distinctionem accedamus, distinguemus ea quae principaliter adjuncta sunt substantiae secundum relationem substantiae ad ea quae sunt ante omne genus entis : relata autem substantia ad unum facit idem, et relata ad principium facit prius, et relata ad causam, elementum, et ad necessarium, incidit in potentiam et actum. De his ergo cum suis oppositis consequenter post substantiae divisionem .dicendum est, quia relata substantia ad ens, non fit nisi substantia : .quia licet ens habeat plures modos, tamen primo non est nisi substantia et eadem natura entis primo et substantiae. Dicamus ergo primo de eodem
cum suis oppositis : unum enim in substantia facit idem.
Dicimus ergo, quod eadem dicuntur secundum accidens, et secundum se. Secundum accidens quidem dicuntur eadem sicut et unum, sicut album et musicum sunt idem propter substantiae identitatem : quia ambo illa uni et eidem subjecto accidunt. Alio autem modo dicuntur eadem , sicut homo et musicum sunt idem, eo quod musicum homini sicut subjecto accidit : et sic non . ista ambo accidunt alteri cuidam subjecto , sed unum eorum non secundum se existens accidit alteri secundum se existenti, sed etiam secundum istum modum musicum quod non secundum se existit, dicitur homo, et est idem homini secundum se existenti : quia musicum accidit homini. Tertio autem modo dicitur unum quando utrique accidit hoc quod est subjectum, et iterum quando utrumque duorum accidentium accidit subjecto : dicuntur enim idem et homini musicum, et musicum homini : et iterum accidentibus his quae dicta sunt ipsum subjectum quod est homo, dicitur idem secundum dictos secundum accidens ejusdem modos.
Est autem attendendum, quod licet adjectivum primo intellectu dicat accidens, et secundario dicat subjectum, sicut dixit Averroes : et si primo diceret subjectum, esset nugatio cum dicitur homo albus : et sensus esset, homo homo albus, et illud adjectivum iterum diceret subjectum ut diceretur, homo homo, homo albus, et abiret hoc in infinitum, cum albus et alia adjectiva dicunt secundum se existens, sicut patet in divisione entis supra posita , ubi dicimus quod ens secundum se dicitur secundum figuras praedicamentorum : et ideo mirum videtur forte alicui si dicamus hoc esse causam unius et ejusdem secundum accidens. Et si forte dicat aliquis, quod compositio est causa unius et ejusdem secundum ac-
cidens, hoc est omnino falsum. Quia si compositio in eo quod est compositio, est causa unius et ejusdem secundum accidens, tunc omnis compositio esset causa unius et ejusdem secundum accidens, et hoc est omnino falsum. Et ideo, ut haec caveantur, notandum est secundum supra dicta, quod accidens dicitur attributio alicujus alteri, non secundum ipsum, sed per alterum : et ideo quod sic accidit alteri, non necessario est accidens : quia homo sic accidit musico, et tamen homo est substantia : et musicum sic accidit homini, sicut diximus. Qualiter autem accidens sit ens secundum se, et qualiter non, superius in distinctione entis dictum est.
Dubitabit autem forte aliquis : quia cum unum sit causa ejusdem, et est causa per se, videtur quod quamvis unum secundum accidens dicatur, tamen idem ab uno per se causatur semper, et sic idem nunquam videtur dici secundum accidens. Sed ad hoc dicitur quod idem super unum non addit nisi relationem, et relatio in extremis in eamdem divisionem cadit cum eo quod est causa relationis : et ideo sicut unum dicitur secundum accidens, ita secundum accidens dicitur idem : relationis enim esse debile est et multum habens de ratione. Sic ergo dicitur idem secundum accidens, ita quod etiam subjectum quod est homo et subjectum non accidens, hoc modo accidit accidenti : et hujus signum est, quia si secundum ipsum diceretur homo musicus, universaliter omnis homo esset musicus,: nunc autem non omnia talia universaliter dicuntur : non enim contingit vere dicere quod omnis homo idem sit et musicum : universalia enim licet sint in particularibus sicut in subjectis, tamen existunt secundum se, ita quod non sunt in aliis subjectis, sicut accidentia quae cum sint in aliquo, non sunt in eo sicut quaedam pars. Accidentia autem hoc modo non existunt secun-
ciuili se : et ideo quia non secundum ipsum homo attribuitur musico, per alterum attribuitur sibi : et ita est unum cum eo secundum accidens, et similiter idem. Sed haec eadem in singularibus dicuntur eadem simpliciter. Socrates enim videtur simpliciter idem cum musico, et tamen Socrates per accidens et non secundum . ipsum est idem musico : sed quod simpliciter Socrates dicitur idem musico , est ideo, quia Socrates non est commune quod sit in multis et de multis : propter quod non contingit Socratem significare quoniam universaliter, quia non omnis Socrates dicitur quemadmodum omnis homo dicitur : et ideo cum dicitur Socrates esse idem musico, nihil est de Socrate quod non sit idem, et tamen secundum ipsum Socrates non attribuitur musico. Haec ergo quae dicta sunt, dicto modo dicuntur eadem. Alia vero dicuntur eadem secundum se, sicut et unum secundum se dicitur ab aliqua una natura secundarii se unis et eisdem conveniente : et haec quatuor modis dicuntur : dicuntur enim eadem numero sicut et linum numero, quorum materia est una, sicut Mercurii et Stilibontis est eadem materia : quia non differunt nisi nomine :et hoc modo sunt eadem Cynthia et Luna. Et dicuntur etiam eadem specie, quorum forma est una, et haec quandoque sunt eadem numero, quando iota, materia est intra : quandoque autem sunt diversa, sicut in his quorum materia non est intra. Dicuntur etiam eadem genere, quorum genus est unum. Et di cuntur eadem, quorum substantialis diffinitio dicens quid erat esse, est una, sicut colorum,.: qui omnes sunt extremitas perspicui in corpore terminato : horum enim substantia quae est hypostasis om-.nium,. est una, et haec est lux vel lumen. Ex omnibus autem quae inducta sunt, palam est quia identitas est quaedam unio , aut est unio alicujus quod est plurium per hoc quod .est in pluribus : aut si est In uno, tunc est illius quando quis utitur Illo uno ut pluribus, sicut quando quis dicit quod idem eidem est idem : tunc enim ut duobus utitur uno eodem : oportet enim ut duobus uti uno propter respectus qui sunt in eodem sibi. Sic ergo determinatum sit de eodem.