CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Eidem autem propter duo quae in se habet, duo sunt opposita : habet enim unitatem suppositi, quo tamen in eo quod simpliciter est idem, necesse est ut duobus uti uno, et gratia hujus opponitur ei diversum. Habet etiam unionem formae, et gratia hujus opponitur ei differens. Et ideo de modis ejus oportet nos determinare : quia non diffinite scitur unum oppositorum, nisi diffinite sciatur et reliquum. Dicamus ergo quod diversa proprie sunt, quorum aut species sunt plures, ad quarum pluralitatem sequitur etiam pluralitas suppositorum, sicut homo et asinus sunt diversa : aut quorum materia secundum supposita est diversa, sicut Socrates et Plato sunt diversi : aut quorum ratio substantiae diffinitiva est diversa, sicut coloris et odoris rationes sunt diversae. Isti ergo modi diversitatis magis sunt usitati et communes. Cum enim diversitas sit separatio per formas disparatas, quod etiam ipsum nomen indicat, deinde quasi diversus situs, constat quod omnia talia differunt In suis suppositis quaecumque proprie loquendo diversa sunt. Et omnino quidem sive universaliter loquendo diversa dicuntur opposito modo ad ea quae sunt eadem : et ideo quot modis dicitur idem, tot modis dicitur diversum. Sed. quae proprie dicuntur illa sunt quae dicta sunt. Hoc ergo modo de diverso sit determinatum.
Differentia vero, sicut diximus, dicun-
tur quaedam de genere diversitatis : dicuntur enim illa differentia quaecumque auidem sunt divers a m formis suis idem aliquid habentia, quod est quasi subjecta natura in ipsis. Non ergo solum numero dicuntur aliqua differentia in quibus est eadem species et diversa materia, sed etiam dicuntur specie differentia, in quibus est idem genus et diversae differentiae, et genere proximo vel remoto dicuntur differentia,in quibus est vel una natura remoti generis, vel quorum unum est ens simpliciter, et alterum modus entis, sicut substantia et accidens sunt differentia: vel quorum utrumque est modus entis, sicut accidentia diversorum generum sunt differentia : inter differentia enim semper vult esse ambitus naturae unius et ejusdem, in cujus naturae ipsae differentiae uniuntur potestate. Hoc etiam modo dicuntur differentia proportione : quia sicut in ante habitis diximus, unitas proportionis causatur ab unitate generis, et differentia proportionis a differentia generis, licet non semper causetur ab ipsa : quia potest esse quod illa quae sunt diversorum generum, unam aliquam proportionem habeant ad aliquid secundum unum aliquid quod est in eis : est enim proportio identitas habitudinum et differentia proportionis est differentia hujus habitudinis. Amplius etiam differentia dicuntur ea contraria quae largo modo dicuntur contraria, quorum est diversum genus : et etiam dicuntur differentia quaecumque habent diversitatem in substantia, quae est quidditas sive diffinitio.
Est autem hoc attendendum, quod in hoc materiam erroris videtur accepisse Alexander Graecus, qui dicit materiam primam et AdminBookmark et Deum esse indifferen- tia et eadem, propter hoc quod generaliter dictum esse putavit, quod quaecumque differentia sunt, quod illa formis diversa sunt, aliquid idem habentia : dicit enim ex hoc omnia differentia esse composita : et ideo quaecumque simplicia sunt et prima esse indifferentia : materia
autem prima et vouc et Deus simplicia sunt et prima, et ideo indifferentia : eadem autem sunt quaecumque sunt indifferentia : materia emo prima, voik, et Deus sunt eadem : et hoc concessit Alexander Graecus. Hoc autem cito refellitur : quia si omnia quae differunt, differentia differunt quae conjuncta est alicui naturae in ipsis differentibus, tunc sequitur ipsas differentias ab invicem non differre : quia differentiae sunt simplices : et si omnia simplicia eadem sunt, omnes oppositae differentiae sunt eadem : quod quia falsum esse constat, patet prima simplicia seipsis differre : et quod jam dictum est, quod differentia sunt quae diversa sunt idem aliquid existentia, intelligitur de his quae quemdam modum habent differentiae, in quibus differentia est primo : haec enim sunt genera in quibus potestate sunt differentiae : in primis tamen differentiis prima est ratio, et causa differendi. Hoc autem videtur ex nomine : quia sicut diversa sunt quaedam separata per formas disparatas, ita differentia sunt quaedam composita unum aliquid existentia, contrarietatem habentia in differentiis : unde differentia sunt quasi denominative et concretive dicta : ipsae autem differentiae sunt formae simplices et actus : et de illis differentiis nos hic nihil loquimur : inferius enim erit tempus loquendi de illis. De differentiis ergo concretive dictis dictum sit tantum.