CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis similis et dissimilis.
Nos jam in praecedentibus diximus, quod unum in quantitate quod est unio diversorum, facit aequale et aequalitatem:
sed nos de aequali hic non dicimus, quia ad modum unius in substantia non reducitur : sed cum forma et differentia substantialis in quale praedicetur, et qualitas
quaedam sit essentialis, et unum quod est unio In qualitate faciat simile, oportet nos distinguere de simili. Dicimus ergo quod similia generaliter dicuntur,
quae in substantia suppositi vel subjecti diversa existentia idem sunt omnino passa secundum qualitatem. Secundum hanc ergo generalem similium diffinitionem plura quae in specie sunt unum, aut etiam diversa secundum formam et speciem, dicuntur similia, quorum qualitas est una, quamvis non sit de passibilibus qualitatibus, sed quaecumque sit alia qualitas : sed tunc minus proprie dicuntur similia, quia similia primo sunt quae sunt Idem passa : et hoc fit secundum qualitatem quae est passio vel passibilis qualitas. Ulterius etiam dicitur similitudo quae attenditur non tam In ipsa qualitate, quam in modo ipsius qualitatis : et secundum hoc dicuntur similia eorum contrariorum, secundum quae contingit alterari physice : et haec sunt passio vel passibilis qualitas, quando qui plura habet talium ad primum alterans, dicitur primo alteranti similior : sicut igni similius est quod habet calorem et lumen et raritatem, quam Id quod habet calorem tantum.
Juxta eumdem etiam modum dicitur simile, quod inter plures qualitates primi alterantis participat id quod est magis proprium primo alteranti : sicut similius igni est quod participat calorem, quam id quod participat siccitatem. Omnibus autem his modis dicta similitudine, oportet scire quod comparatio et proportio est inter similia quae non sunt nisi univoce vel analogice idem participantium : similit udo tamen non proprie est causae ad causatum, sicut dicit magnus Dionysius, praecipue causae illius quae excellit causatum, sicut est prima causa, et intelligentiae : et hujus sunt duae rationes, quarum principalis est, quia causatum in talibus non adaequat causam, et participat de lumine causae quamdam resultationem. Et ideo non participat cum causa aliquid univoce. Secunda ratio : quia cum similitudo sit quaedam imitatio, causa non imitatur causatum, nec ad hoc infundit lumen ut imitetur : quia sic imitaretur vilius se, quod non potest fieri secundum naturae ordinem : et ideo causa non dicitur similis causato, nisi in his in quibus perfecte assimilat sibi causatum : et adhuc perfecte non dicitur similis sibi propter impedimentum etiam rationis. Contra autem causatum dicitur simile causae in talibus, cujus sunt duae rationes. Una quidem, quia nihil est et nihil habet de esse nisi per assimilationem sui ad causam quantum potest. Alia autem, quia imitatur illam quantum potest : et hoc est sibi optimum quod se totum refert ad eam : dissimilia autem dicuntur opposite ad similia : et ideo tot sunt modi dissimilitudinis, quot modi similitudinis sunt jam determinati.