CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis oppositorum et maxime de modis contrariorum.
Oportet nos loqui hic de oppositis,
quae a diversitate causantur. Dicuntur ergo oppositorum esse quatuor genera, contradictionis videlicet, de qua oppositione satis in quarto hujus sapientiae libro dictum est. Dicuntur etiam opposita contraria. Tertio modo dicuntur opposita
quae sunt ad aliquid. Et quarto modo dicuntur opposita quae opponuntur ut privatio et habitus. Sed de his quae sunt ad aliquid, inferius in eodem libro locus erit proprius inquirendi. Restat ergo ut de contrariis hic praecipue disseramus. Dicuntur ergo opposita per modum con-
trarietatis simul secundum duos modos, scilicet ex quibus sunt generationes sive mutationes, et in quae ultima sunt mutationes tales : generationes enim tales et mutationes sunt inter contraria, et ideo ex quibus sunt contraria ad ea in quae sunt. Dicuntur etiam contraria generaliter quae de numero amborum oppositorum non simul contingit inesse eidem susceptibili : ea enim opponi dicuntur quamvis non sit mutatio inter ea : et
haec dupliciter dicuntur opponi: aut enim ea dicuntur opponi gratia sui, aut etiam ea ex quibus talibus sunt quaedam quae simul non insunt. Simplicia enim ma simpliciter opponuntur. Ea autem
quae ex quibus sive quibusdam talibus sunt, etiam sic opponuntur, sicut medium comparatur extremo, non simul inest eidem susceptibili cum contrario : nam viride et album non simul eidem insunt : unde patet quod ea ex quibus talia media sunt, haec contrarie opponuntur. Adhuc autem largius dicuntur contraria
quae de numero differentium secundum genus proximum non possunt simul eidem inesse subjecto. Et adhuc magis proprie dicuntur contraria, quae sunt sub eadem generis potestate, plurimum differunt secundum remotissimas differentias. Et adhuc contraria dicuntur, quorum differentia est maxima aut simpliciter extra genus, aut secundum idem genus, aut secundum eamdem speciem ad quam oppositio alterius attenditur ejusdem generis speciei : quaedam autem talium contrariorum dicuntur opponi habitu, sicut contrarii habitus virtutis et vitii : quaedam susceptione, sicut substantia suscipientis contraria : alia autem talia dicuntur sicut existentia ipsa secundum se contraria, sicut calor et frigus, et albedo et nigredo : alia autem talium oppositorum activa, licet eadem qualitate non disponuntur, sicut Jupiter, et Saturnus dicuntur contraria, et piper et jusquiamus. Illa autem dicuntur contraria, quia contrariorum sunt passiva, sicut potentiae quibus talia inferunt passio- nem, sicut visus visui contrarius, sicut est visus herodii ad visum vespertilionis : eo quod lumen infert uni passionem, alii autem delectationem. Alia autem dicuntur contraria : quia contraria sunt agentia, et quaedam sunt contraria agentibus, quia sunt tantum patientia, sicut ipsum agens dicitur contrarium patienti : quia nihil patitur nisi a sibi dissimili : et quoad hoc dicuntur contraria agentia et patientia. quaedam autem dicuntur contraria per expulsionem et susceptionem, sicut adamas et magnes in trahendo ferrum et expellendo sunt contraria, et sicut combusta et scamonea sunt contraria : quia combusta generant choleram, et scamonea expellit eam. Dicuntur etiam contraria, quae sunt sicut privatio et habitus talium, sicut superficies susceptiva luminis, et superficies non susceptiva se habens ad album et nigram. Omnibus ergo his modis dicuntur contraria.