CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De adjunctis causae et principio et substantiae est prius et posterius : quoniam substantiae adjunctum est prius secundum quod est substantia et accidenti posterius. Prius etiam est consequens ad causam : et ideo hic convenit nobis determinare modos priorum. Dicamus ergo quod priora et posteriora dicuntur quaedam multipliciter. Et quidem primo dicitur prius tanquam illud dicimus prius, quod est primum In singulo genere determinato, a quo sicut a principio fluit tota natura illius generis, sicut a forma in substantiis, et a puncto in continuis, et ab unitate in discretis.
Aliud autem et secundo modo dicitur prius, quod propinquius est alicui principio determinato, quocumque modo Illud determinetur, aut simpliciter sive universaliter sit illud principium determinatum, aut naturaliter determinetur, aut in comparatione ad aliquid quod ponitur esse principium, aut determinetur ad ubi sive ad locum, aut etiam determinetur secundum recessum ab aliquibus. Iste enim modus multas habet subdivisiones, ut verbi gratia, priora dicantur quae sunt secundum locum in hoc quod propinquiora existunt ad principium determinatum in loco, sive natura determinatum sit hoc principium, sive aliter, sicut violentia, vel casu. Hoc autem principium dupliciter potest esse determinatum ad ultimum locum, videlicet qui est coeli concavum, aut medium quod est terrae convexum : et hoc materialiter : aut sicut evenit per violentiam vel casum, tunc
enmv dicimus prius quod est illi propinquius, et posterius quod est ab eo remotius, sicut descendenti ab orbe prior est ignis quam aer, sed ascendenti a medio prior est aer quam ignis. Alia autem in eodem isto secundo modo dicuntur priora ad principium determinatum in tempore : et si principium id dicatur praesens nunc, tunc aliter dicuntur priora in praeterito et aliter in futuro : in factis enim in praeterito quaedam dicuntur priora quae remotiora sunt ab ipso praesenti nunc : priora enim dicimus Troica bella quam Medorum, et Medorum bella quam Macedonum, et Macedonum quam Romanorum, eo quod in talibus priora sunt in tempore remotiora ab ipso nunc. Alia autem dicimus priora esse quae ipsi nunc praesenti sunt affiniora sive viciniora, ut in futuris : in talibus enim si nos esse ponamus in tempore quo adhuc nascituri erant Menelaus et Pyrrhus, dicemus quod Menelaus est prior quam Pyrrhus, et nasciturus ad annum, prior est nascituro post decennium, eo quod prior est ad ipsum nunc. Hi autem qui sic dicunt prius, usi sunt ipso nunc sicut determinato principio ad quod referunt prius tam in praeterito quam in futuro. In hoc iterum secundo modo alia dicimus priora esse secundum modum, et ibi determinatum principium ad quod referimus prius et posterius, dicimus primum movens, sicut a spermatis motu dicimus unum motum esse usque ad virilis roboris perfectionem, et in hoc motu dicimus prius quod primo moventi est propinquius, sicut puer est prior viro. Principium etiam hoc modo determinatum est simpliciter principium, et non casu vel voluntate determinatum : et in hoc eodem secundo modo dicimus prius secundum ordinem potestatis et dignitatis. Potestatem autem accipimus civilem potentiam ordinatam et stantem ad limites juris secundum continentiam populi secundum urbanitates : in talibus enim excedens potestate, qui majoris est auctoritatis, prius est: ut id quod est potentius secundum urbanitates. Tale vero potentius est, cujus imperium secundum praevoluntatem
potentioris factum necesse est alterum quod illo posterius est sequi obediendo : et ideo in talibus non movente illo quod est potentius, non moventur inferiores, et ipso movente per imperium moventur: et principium ad quod refertur prius et posterius in talibus est praevoluntas excellentioris. Eadem autem ratio est de praevoiuntate tyranni. In hoc autem eodem adhuc secundo modo dicuntur alia priora secundum ordinem, et ea sunt quaecumque ad aliquod unum determinatum in ordine illo differunt secundum rationem vicinioris vel remotioris, sicut in neumatibus cantuum parastata prius est quam circotata, et id neuma tricotata prius est neumatibus quae paramenita vocantur : sicut si apud nos dicamus, semitonum est prius tono, et ditono, et diatessaron, et diapente : eo quod est vicinius in ordine ad unisonum in omnibus musicis : hoc enim initium dicunt, et illum medium sonum dicunt, et utrumque horum dicunt quodammodo primum : est enim medium primum diversimode incipientibus et ponentibus primum. In secundo modo ergo ista dicuntur priora dictis modis quinque.
Alio vero modo et tertio dicitur prius quod cognitione est prius, et hoc est de his quae simpliciter sunt prius, et non ad principium positum tantum. Horum autem quae cognitione sunt prius, aliter dicuntur priora, quae sunt secundum rationem sive intellectum priora: et aliter sunt priora, quae secundum sensus sunt priora. Nam secundum rationem universalia sunt priora : quia haec sunt principia cognoscendi particularia. Secundum autem sensum singularia sunt priora: quia haec prima sensibus occurrunt. Et juxta hunc modum si diffiniri debeat totum aggregatum ex subjecto et accidente, accidens et diffinitio erit prior quam diffinitio totius ex subjecto et accidente: tota enim ratio subjecti simul et accidentis non est sine parte : et ideo partem
oportet praecognoscere. Oportet autem ante accidens praecognoscere subjectum : quia musicum non contingit esse nisi existente aliquo musico : et ideo diffinitio subjecti secundum rationem est ante accidens, et diffinitio accidentis ante totum secundum viam rationis.
Amplius quarto modo priora dicuntur priorum passiones subjectorum, sicut rectitudo prior est lenitate : rectitudo enim secundum se passio est lineae, lenitas autem superficiei: et constat quod linea est ante superficiem. quaedam ergo dictis modis dicuntur priora et posteriora.
Alio quinto modo et differenti ab omnibus inductis modis dicuntur priora secundum naturam, et haec natura est primum subjectum in his in quibus est, et
haec sunt a quibus non convertitur consequentia : sicut quaecumque contingit esse sine aliis salvata secundum suas essentias, et alia non contingit esse sine istis, sicut animal prius est speciebus animalis: et hac divisione prioris et posterioris usus est Plato. Iste autem modus subdividitur : quoniam enim esse et ens multipliciter dicitur, tunc secundum primum modum essendi primum in omnibus subjectum est prius : et ideo substantia prius est in generibus entis : et quia etiam ens in potentiam et actum dividitur, ideo iterum aliter dicitur prius potentia et actu sive potestate et perfectione. Nam
quaedam potestate sunt priora, sicut in his quae generantur. quaedam autem priora sunt perfectione secundum ordinem, videlicet naturae et substantiae. Et hoc quidem modo potestate quidem prior est dimidietas toto : quia potentia est dimidium totum : quia duae medietates constituunt totum. Et hoc modo generaliter pars est prior suo toto : et hoc modo materia prior est quam substantia quae est forma. Si autem perfectionis et naturae haec sunt posterius, et totum et substantia sunt prius : et hoc probatur per hoc quod ea quae secundum perfectionem sunt dissoluta, modo quodam
erunt et resolvuntur in illa, sicut totum in partes et perfectio in materiam.
Attendendum est autem, quod in omnibus dictis modis est aliquo modo prius et posterius secundum ordinem : et ideo prius et posterius secundum ordinem dictum quibusdam non videtur facere modum specialem. Sed hoc est error, quia in omnibus aliis modis aliquid additur ordini quod facit prius et posterius : in priori autem et posteriori secundum ordinem nihil est nisi ipse ordo, qui. facit prius et posterius, sicut priorem et posteriorem dicimus in ordine sedentium : omnia ergo prius et posterius dicta dicuntur secundum ea quae dicta sunt: nam illud quod secundum generationem est prius, est illud quod contingit esse sine divisis quae sunt partes ejus. Hoc enim est a quo non convertitur consequentia. Dico autem secundum generationem esse quod est secundum generationis intentionem et finem : quia generationis intentio est forma et finis : et in ordine formarum prius est a quo non convertitur consequentia. Alia autem priora sunt secundum corruptionem, sicut pars prior est toto, potentia prior est perfectione : et hoc ideo est, quia corruptio est ad materiam et ad partem resolutio perfecti et totius : et in talibus pars et potentia priora sunt. Dicuntur autem priora secundum naturam, quaecumque sunt causa aliorum : sed de his in Physicis satis dictum est. quaecumque autem talia sunt priora et posteriora, dicuntur secundum similitudinem alicujus inductorum modorum, etc.