CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans radicem ex qua sumitur diversitas potentiae.
Eorum quae sunt prius et posterius
quaedam sunt dicta secundum potentiam,
sicut In fine capituli praecedentis dictum est. Ens autem jam in ante habitis per potentiam et actum divisum est. Potentiae autem omnis diversitas provenit ab eo quod est in potentia passiva entis in potentia ens, et ab eo quod est ens in actu : quia potentia passiva est entis in potentia, et potentia activa est entis in actu: et ideo subtiliter haec inquiri oportet , quia tunc sciemus unde provenit in veritate diversitas modorum potentiae. Fuerunt autem quidam dubitantes de ipsa divisione entis in potentia et actu. haec enim si entis est, convenit etiam partibus entis : est ergo homo potentia et actu, et similiter bos, et asinus, et quodlibet aliorum : et hoc verum non videtur : quia cum dico, bos est, vel omnis bos est, cum verbum essendi notet esse ut actum qui egreditur ab ente, sicut lucere egreditur a luce, nec actus alicujus naturae sic egrediatur ab ea nisi quae actu est cujus est suum esse sic diffundere, videtur quod ens in potentia non sit esse, eo quod esse suum non ita diffundit. Cum ergo dicitur, bos est, non videtur hoc bovi in potentia existenti posse convenire. Hujus autem signum est : quoniam si dicam, bos est in potentia, et inferam, ergo est, ponimus paralogismum secundum quid et simpliciter, quod non esset si in potentia ens esse rei ut actum daret : et si non dat actum talem, tunc sequitur ipsum non esse : quoniam sicut lux destitui non potest a proprio actu qui est lucere quamdiu aliquid in se est, ita ens non potest destitui a proprio actu qui est esse, quamdiu aliquid de ente est : hic autem actus significatur per verbum quando dico, hoc est. Amplius nullo existente homine non potest dici quod homo sit in actu. Similiter etiam dici non potest quod homo sit in potentia, si hoc suscipiamus quod nihil est in potentia in aliquo nisi quod est in potentia propinqua ex qua uno motore videtur duci ad actum, sicut Aristoteles videtur dicere : et tamen multi sunt, qui nullo existente homine hanc dicunt esse veram, homo est homo:
et quidam etiam concedunt hanc, homo est animal, et homo est substantia, et homo est ens : quia si homo est homo, homo est animal, et substantia, et ens : et tamen tunc videtur illud esse quod significatur per verbum non esse actus entis actu vel potentia. Amplius juxta eumdem intellectum quo conceditur haec, homo est homo, nullo existente homine, videtur haec esse concedenda, ens est ens, nullo existente ente : et tamen tunc non potest dici esse illius esse actus alicujus essentiae secundum actum vel secundum potentiam dicti.
Sed ad. omnia hujusmodi videtur dici secundum supra dicta, quod in veritate ens in potentia radix est potentiae passivae, et ens in actu radix est potentiae activae : et si non sit ens in actu et ens in potentia, non erit aliqua distinctio modorum potentiae : quia ens in potentia principium est potentiae passivae, et ens in actu principium est potentiae activae: et illa quae dicitur naturalis potentia, sive ad esse, sive ad bene esse, provenit ex victoria formae supra materiam. E contra autem opposita illi naturalis impotentia provenit ex victoria materiae supra formam, vel ex destitutione alicujus principii formalis. Et ideo quando dividitur ens in potentiam et actum, est divisio analogi, et ens In potentia dicit quemdam modum entis, et non simpliciter ens : ens autem in actu non dicit modum entis, sed simpliciter ens: sicut etiam quando ens dividitur in substantiam et accidens, substantia dicit ens simpliciter, et accidens dicit modum entis : et ideo est eadem determinatio entis simpliciter,
quae est determinatio substantiae in actu existentis. In talibus ergo non oportet quod omne divisum de dividentibus simpliciter praedicetur, sed praedicatur sub determinatione modi quem importat : et ideo ens in potentia est ens quoddam, non ens simpliciter : et eadem ratio est de partibus entis, ut est bos in potentia, et bos in actu : et ideo cum dicitur, bos est, nullo addito, stat pro bove in actu
existente propter esse quod ut actus importatur per verbum substantivum ratione praesentis temporis. Cum autem dicitur, homo est homo, alia ratio est secundum quosdam : quoniam esse actus dupliciter significatur, simpliciter videlicet, et ut nunc : et tempus praesens dupliciter, simpliciter quod re posita semper est praesens, et ut nunc praesens. Dicunt autem in hac, homo est homo, significari esse ut actum simpliciter consignificatur tempus praesens, propter hoc consignificari ut praesens simpliciter, quod est nunc stans in tali terminorum cohaerentia: et sic licet nulla sit inhaerentia, tamen actum esse qui importatur per verbum esse actum entis in actu talis qualis dictum est: et hoc modo sequitur ad hominem animal, et omne illud quod est in ratione subjecti sicut actu pars esse vel totum esse ipsius secundum actum. Non autem simpliciter est de hac judicandum, ens est, nullo existente ente: quia nullo existente ente nullum est subjectum et nullum praedicatum, nec aliqua cohaerentia praedicati et subjecti, nec aliqua propositio, nec aliqua passio propositionis, sicut conversio, vel oppositio, vel aliquid tale : tales autem habitudines non tolluntur per hypothesim aliam, qua ponitur nullus esse homo : et ideo relinquitur illas propositiones esse propositiones, et subjectum esse subjectum, et praedicatum esse praedicatum, et habitudinem esse inter subjectum et praedicatum, propter quod tale esse habitudinis remanet salvatum, ut dicunt. His autem sic praenotatis, adhuc oportet scire quod differt potestas a potentia in hoc : potestas est potentia stans sub complemento actualis habitus, et ideo activa est potestas : potentia autem est interminata adhuc et incompleta, et ideo proprie materialis potentia vocatur.