CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis potentiae et impotentiae, et possibilis et impossibilis.
Potestas ergo dicitur uno modo et principali id quod in movente est principium motus, aut in mutante principium mutationis, indivisio ab ipso mutato vel moto, aut diversum secundum rem ipsam, aut in quantum mutans et movens, quamvis forte secundum rem sit idem. ipsi Hujus autem exemplum est, sicut ars aedificativa principium est in aedificante : quia est potestas movendi et transmutandi aedificatum diversa ab aedificato, et non existens in ipso : sed ars medicinalis quae est potestas transmutandi in sanitatem, aliquando existit in eo qui sanatur, quando medicus curat seipsum : sed tamen tunc non est in eo in quantum sanatum est, sed potius in quantum sanans est. Huic est simile quod naturam dicimus esse potestatem movendi vel transmutandi, et in eo est quod transmutatur, sed non est in eo in quantum transmutatur. Ergo totaliter sive universaliter principium mutationis et motus in movente dicitur potestas mutandi diversum re, vel re idem. Sed tamen movet et mutat in quantum diversum est : tunc enim ab alio principio mutat, et ab alio principio mutatur. Alia autem est potentia secundum materiam dicta, quae est principium mutandi, hoc est, ut mutetur et moveatur a diverso secundum subjectum, aut sicut idem movens et motum, tamen movetur a movente diverso in quantum sunt diversa movens et motum, sicut praedictum est: haec enim est potentia secundum quam patiens patitur: et hac potentia dicimus quandoque esse possibile, si aliquid est possibile : et dicimus quod ipsum quandoque patietur
hac potentia. Quandoque autem quando dicimus aliquid habere hujusmodi potentiam patiendi, non significamus omnem sive quamcumque passionem, sed illam qua patitur excellenter. Diximus enim in primo de Coelo et Mundo , quod passiva potentia excellit, quando a minimo patitur : et quando patitur a maximo, non excellit, nec dicitur tunc proprie passibile sive passivum. Isti ergo sunt duo modi potentiae principaliores.
Amplius juxta primum modum potentiae sumitur potentiae modus tertius, quo dicimus aliquid habere principium bene perficiendi aliquid, et non simpliciter perficiendi : aut quando dicimus aliquid habere principium perficiendi secundum praevoluntatem et electionem sicut vult et eligit : aliquando enim ii qui progrediuntur, non autem bene progrediuntur, aut non progrediuntur ut maluerunt : sed dicimus habere potentiam progrediendi in alligatis, aut in itinere, significantes quod potentiam quamdam habent ut principium qui hoc optime possunt perficere. Sicut autem modum istum accipimus in agere secundum bene, ita modus accipitur juxta modum potentiae passivae secundum bene et optime pati ab aliquo agente.
Amplius quartus modus potentiae vel potestatis est quicumque habitus tales sunt, sive naturales sive acquisiti, secundum quos aliqua efficiuntur impassibilia omnino, ut coelestia quae sunt immutabilia : aut secundum quos aliqua efficiuntur non facile in pejus mutabilia, dicuntur potestates et potentiae in talibus. Secundum quem modum potentiae dicitur esse una species qualitatis naturalis nolentia, et secundum privationem sive contrarietatem ejusdem habitus dicitur naturalis impotentia : franguntur enim ea quae franguntur et conteruntur et curvantur omnino sive universaliter corrumpuntur ea quae ista patiuntur, non per potentiam naturalem, sed potius per im- potentiam et per defectionem alicujus principii quod est de potentia naturali : et secundum istas potentias etimpotentias determinata sunt ea quae de potentiis passivorum in quarto Meteororum dicta sunt a nobis. Impassibilia autem de numero talium existentia sunt, quae per naturalem potentiam resistendi hujusmodi passionibus vix paulatimque patiuntur propter suam naturalem potentiam : et propter posse se aliquo modo habere contra ista. Haec ergo dicta sunt de modis potentiae et potestatis, etc.