CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Dicta vero tot modis potestate, etiam possibile sive potens dicitur multis modis. Uno quidem modo dicitur possibile sive potens juxta potentiam activam quam habet in se motus aut principium mutationis, quo movere potest et mutare : id enim quod in se stabile est et immobile in actu, dicimus possibile sive potens in diverso in quantum est diversum movendi et transmutandi. Alio vero modo dicimus potens juxta potentiam passivam, si aliquid aliud ab eo quod potens esse dicimus talem habet potestatem qua ab alio mutetur secundum quod est aliud. Alio autem modo juxta tertium modum potentiae sumptum, dicimus potens communiter sumptum, si habet principium quo permutetur facile in quodlibet secundum potestatem suam, sivedioc sit in pejus, sive sit in melius. Dico autem in pejus : quia id quod est corruptibile quod habet potentiam mutandi in pejus, videtur potens sive possibile esse corrumpi: quia aliter non corrumperetur. Et similiter incorru-
plibile quod habet potentiam non permutandi in pejus, videtur non posse corrumpi per potentiam resistentem corruptioni. Et hic modus est etiam juxta quartum modum potentiae sumptus. Id autem quod sic facile permutatur, sive in pejus, sive in melius, videtur nunc habere quamdam dispositionem, et quamdam causam. Et videtur habere talis facillimae passionis principium. Et si ita est, ut videtur, tunc non irrationabiliter talis dispositio videtur potentiae attingere rationem : quia tunc radix illius potentiae est dispositio formalis aliqua, quae est principium : et sic fundatur in ente aliquo, et entitate alicujus formae : et sic est in veritate in omnibus illis in quibus est facilis mutatio ad bonum et ad melius.
Sed si bene ista et subtiliter interius considerentur ea quae sic sunt facile mutabilia, videtur aliquando esse mutabilia per habere aliquid, et hoc est per habere aliquam formam subjectam ad talem mutabilitatem disponentem, sicut dictum est : aliquando autem non per habere aliquid sunt talia, sed potius per hoc quod privantur tali esse quod conservabat et praeservabat a mutabilitate : et tunc taliter possibile sive potens proprie est impotens, et sua potentia est impotentia : eo quod sua possibilitas non fundatur in ente, sed In privatione principii conservantis. Si autem dicitur ens potens per habere privationem talis principii, illud posse est aequivocum ad aliud posse quod fundatur in dispositione vel in forma aliqua : et tale posse est cum dicitur iste posse mori, vel posse claudicare, vel posse male facere, vel posse deficere, et hujusmodi : talem enim habere privationem est quoddam principium quo potens est possibile. Si tamen concedatur quod contingat habere privationem, eo quod licet privatio nihil sit per se, non tamen est reducibile in simpliciter nihil.
Alio autem modo dicitur aliquid isto modo potens in hoc, quod non habet suam potestatem praeservantem ab hujusmodi passione. Et hoc jam non per privationem dicitur, sed per negationem, non habendo suam potestatem, aut corruptionem potestatum suarum non habendo principium transmutationis in alio, non In re, sed in quantum aliud est, sicut ea quae licet habeant in se materialia debilia, tamen In altera parte ex parte formalium habent potestates activas, quae vincunt et continent impotentias materialium principiorum : sed quando illa deficiunt, tunc non restat nisi deficere.
Amplius autem ea omnia quae dicta sunt, dicuntur potentia, ita quod aut dicuntur sine potentia fieri ex solo hoc quod sic fuerit simpliciter, aut non fuerit, aut ex hoc quod potentia sunt bene fieri, aut non bene fieri. Quod enim aliqua dicantur potentia in hoc quod bene fieri possunt vel non, probatur ex hoc quod quaedam Inanimata in se talem habent ad bene potestatem, ut in organis musicis. Dicunt enim musici quamdam lyram sonare non posse, quando non potest bene. Et aliam dicunt posse sonare, quando bene potest perficere sonum. Impotentia enim, sicut diximus, privatio est potentiae : et est ipsa impotentia talis principii sublatio, qualis prius dicta est. Sublatio autem principii est tripliciter : aut enim omnino aufertur, sicut arborem dicimus infantem : aut aufertur in apto nato habere, sicut dicimus hominem mutum infantem : aut quando aufertur ab eo quod jam aptum natum est habere, sicut dicimus in triennem infantem, non enim secundum unam similitudinem et rationem dicuntur impotentes generare puer qui nondum aptus natus est habere generativam, et vir qui jam aptus natus est habere, et eunuchus a quo omnino generandi potestas est ablata.