CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis impotentiae et quis modus principalis potentiae,
Amplius autem quia si unum oppositorum est multiplex, et reliquum, oportet quod secundum unumquodque modum potentiae sit oppositus modus impotentiae, tam in ea potentia quae est respectu mobilis solum secundum se, quam in ea quae accipitur in bene mobili. Et haec opposita proprie dicuntur impotentia. Quidam tamen dicunt ea impossibilia, sed impossibilia dicuntur dupliciter :
quaedam enim dicuntur impossibilia secundum eam impotentiam quae nunc dicta est : alia vero alio modo dicuntur impossibilia : sicut enim multipliciter dicitur possibile, ita et per oppositum multipliciter impossibile dicitur. Impossibile namque in disciplinis dicitur, cujus contrarium ex necessitate est verum, sicut est impossibile diametrum commensurabilem esse : ergo diametrum commensurabilem esse non solum est falsum, sed etiam ex necessitate falsum. Dico autem necessarium et impossibile esse contraria : quia si ista inferantur ad res ipsas, necessarium quidem semper et ubique est : impossibile autem nusquam et nunquam est : ideo necessarium non est potens sive possibile illa potentia de qua dicimus, nec impossibile oppositum necessario dicitur per privationem illius, quae nunc dicta est potentiae : impotenti autem sive impossibili de quo hic loquimur, est contrarium illud potens sive possibile, quando contrarium suum non est necessarium falsum esse, sicut sedentem hominem dicimus possibile esse sedere : quia sedere hominem non est ex necessitate falsum : et tale impossibile et inpotens sive impossibile in rebus physicis mobilibus. Possibile ergo sive potens uno quidem modo, sicut dictum est, dicitur illud quod quidem non significat falsum, sed verum non ex necessitate. Alio autem modo dicitur possibile, quod est quidem falsum, sed non ex necessitate falsum, sed verum non ex necessitate. Tertio vero modo dicitur quod est contingens verum. Et hoc est quod se habet ad verum et falsum : sed potentia quae est in geometria secundum quam necessarium est possibile, non potest dici principium transmutationis aliquo modo. Et ideo talis possibilis potentia dicitur secundum metaphoram, et non secundum analogiam aliquam ad veram potentiam. Et ideo etiam talia non dicuntur possibilia secundum potentiam praedeterminatam.
quae autem vere et proprie dicuntur aliquo modo secundum potentiam, omnia dicuntur aliquo modo a primo modo dicta, quae est una principalis et primo modo dicta, et illa est principium mutationis in alio subjecto et loco, aut si est in eodem, est tamen in ipso secundum quod est aliud. quaedam namque dicuntur possibilia ab hujusmodi potentia. Et
quaedam horum dicuntur potenti a m habendo talem potentiam patiendi in habendo aliquid aliud a sua substantia in qua radicatur hujusmodi potentia. quaedam vero potentia pati dicuntur in non habendo aliquid, sicut prius dictum est.
quaedam etiam potentia dicuntur in eo quod sic habent in bene vel male pati. Similiter autem ad dictam potentiam per analogiam dicuntur impotentia sive impossibilia. Erit ergo propria diffinitio potentiae ea quae est primo dictae potentiae diffinitio. Haec autem est, quod potentia est principium permutationis in alio secundum quod est aliud.