CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans differentias potestatum secundum posteriores Peripa- . teticos, etc.
Posteriores autem Peripatetici quaedam addiderunt in consideratione potentiae et potestatis et impotentiae. Dicunt enim nomen potestatis esse proprie nomen valoris animalium virtutum, ex quibus sine impedimento operationes fiunt animales, quae motus animales vocantur, cujus summum augmentum vocatur virtus, et decrementum vocatur debilitas vel impotentia : et iste est unus modus potestatis, ut dicunt Avicenna et Algazel. Secundus autem modus est, quod potestas dicitur, ex qua aliquid facile agit difficilia et difficilia patitur. Si enim facile pateretur, et traheretur ab operatione difficilium sensu laborum et dolore. Juxta autem hunc modum dicitur potestas, ex qua non est pati facile, licet non sit alicujus actionis principium : praecipue tamen potestatis nomen convenit his quae nullo modo patiuntur. Dicunt etiam fortitudinem moralem quamdam esse potestatem : eo quod facit intrepidum et impassibilem circa agressioiiem magnorum propter bonum. Bis ergo modis potestas dicitur in habentibus appetitum et voluntatem. Ulterius autem dicitur potestas principium transmutationis aliud sive variationis, sicut dictum est in praehabitis, in quantum est aliud : quoniam si homo calefacit se per motum vel aliquid aliud, est ipse quasi duo, unum movens, et alterum motum : et sic est de sanante seipsum : quia principium motus est in anima, et sanitas inducta est in corpore. Minus autem proprie dictis vocatur potentia aliquid, quod non est perfectio ad haec agenda, sed dispositio suscipiendi ista. Et haec est potentia ut transmutetur
aliquid, et haec est potentia passiva. Transumptive etiam dicitur potestas in geometricis, secundum quod dicimus quod linea potest in quadratum vel exagonum, et praecipue quando imaginamur motum lineae in seipsam facere quadratum vel aliquam aliam figuraui. His ergo modis dicitur potentia. Secundum autem inducta dubitatur de morali fortitudine, utrum ipsa sit potentia? Et eadem est dubitatio de potestate qualibet quae est ratione : haec enim est principium actionis qua quis agit quando vult, et non agit quando non vult. Et sic videtur quod idem sit principium agendi et non agendi : quod non est rationabile, quia principium non agendi non habet rationem potestatis. Adhuc autem dicitur, quod in omnibus potestatibus animae sic est, quod sint liberae ad agendum et non agendum, et ad hoc et ad illud agendum, nec est in eis aliquis habitus vel principium quod sit unius tantum et non alterius et oppositi illius : unde in omnibus illis principiis agendi exspectatur electio. Ipsum autem principium sive potestas non est nisi agendi principium, et est perpetuum illius actionis principium, sed non agit nisi electione et appetitu accidentibus propter libertatem. Similiter autem est in potestatibus aliis aliquando quae non agunt nisi cum natura : et tunc oportet ut in talibus principiis et potestatibus natura exspectetur. Hujus autem exemplum est in effectu et potestate stellarum et medicinarum accepterum. Et hoc est simile ei quod in potestatibus animae praecipue rationalis exspectatur electio, sicut et potestates quaed am sunt et principia agendi consilia, in quibus tamen non sequitur actio nisi concomitetur voluntas accipientis consilium. Sunt in potestatibus naturae quaedam potestates quorumdam, quae non agunt nisi per media, sicut est potestas spermatis ad unum producendum. Et tales actiones non proveniunt ab hu-
jusmodi principiis statim, sed per media.
Amplius autem sunt potestates diversae, quarum quaedam proveniunt ex natura, quaedam autem ex artificio, quaedam vero ex consuetudine, et quaedam casu. Sed potestas ex artificio est ars quae provenit usu, et experimento indiget et tempore. Usum autem voco motum instrumentorum : et forma proveniens in anima, est potestas quae vocatur ars. Ex consuetudine autem in actibus voluntariis provenit forma consuetudinis, quae est potestas agendi tales actiones, quales sunt illae quae usitatae sunt in opere, et sunt absque instrumenti ratione, vel concupiscentia, vel irascentia elicitae. De potestatibus autem naturalibus jam dictum est. Cum autem jam scitur differentia potestatis, de facili scitur differentia potentis sive possibilis secundum omnem potestatem.
Fuerunt autem quidam asserentes in nullo potentiam praecedere actum, sed in omnibus comitari. Sed secundum hoc sequitur, quod illi non possunt videre saepius una die, et qui non potest videre quando vult, caecus est. Igitur sunt isti fatui et caeci. Attende ergo quod potentia praecedit actum : et ideo omnis potentia ad aliquid relinquit subjectum in quo potentia radicatur, et ex quo pendet inceptio ejus quod est in potentia. Hoc autem fit altero duorum modorum : aut enim subjectum potentiae est ens in se completum per dispositiones advenientes, causans id quod est in potentia eductum ad effectum, et sic accidens est in potentia subjecti : aut subjectum potentia est ens incompletum transmutatione sui eductum ad effectum, et hoc vocatur proprie possibile. Et hoc est duobus modis : aut enim est ex. subjecto, vel cum subjecto incipiens id quod possibile esse dicitur. Primo quidem modo sicut omnis forma corporea. Secundo autem modo sicut inceptio animae rationalis, sicut in scientia de Generatione animae determinavimus. His ergo tribus modis dicitur possibile accidens et generatum corpus et inceptio animae cum educitur de possibili ad effectum.
In omnibus autem istis est attendendum, quod omne corpus a quo provenit actio aliqua non per violentiam neque per casum, habet in se potentiam naturalem qua agit illam actionem. Et haec quidem actio,si ei conveniret inquantum est corpus, sequeretur quod omni corpori conveniret. Et hoc est falsum. Convenit ergo ei in quantum est hoc corpus : non autem est hoc corpus nisi per formam naturalem : naturalis ergo forma est principium et causa omnium hujusmodi potestatum.
Ulterius autem advertendum est hic, quod hanc potestatem aut habet a se semper, aut acquirit eam per generationem. Et si quidem semper habet, tunc est ex immutabilibus et necessariis, quorum potestates sunt tales ex quibus semper suae proveniunt actiones. Si autem est non semper habens eam, tunc oportet quod acquirat eam : et tunc aut acquirit a seipso, aut ab alio quod separatum est ab ipso : et constat quod non acquirit a seipso, quia tunc semper acquireret. Si autem acquirat ab eo quod separatum est ab ipso, cum illud separatum non largiatur ipsi formam nisi per hoc quod istud aliquo modo recipiendi se habet ad illud quo se non habet ad ipsum aliquid aliud : quia aliter generans non claret isti formam pius quam alii, sequitur necessario quod istud sit in potentia recipiendi ad illud. : aliter enim aut violenter reciperet, aut casu. Casu autem non recipit : quia ea quae casu sunt, rara sunt. Istud autem est de his quae fiunt frequenter. Violentia autem non fit : quia hoc fit per accidens, et non est semper neque frequenter. Oportet ergo quod id. quod est in potentia, sit inclinatum ad ipsum per aliquam similitudinem quam habet ad id quod dat formam. Ipsa autem inclinatio aut est res in se completa, aut non. Si est in se completa, tunc est substantia in se exi-
stens. Substantia autem absolutum habet osse et non esse comparationis. Jam autem diximus quod esse istius potentiae est esse, non absolutum, sed comparatum ad actum. Oportet ergo quod sit. in alio quodam. Habemus igitur quod id in quo est, substantia quaedam est, et hoc vocatur materia : idipsum autem quod comparatum habet esse, inchoatio quaedam formae est quae est in materia. Et si hoc determinare velimus qualiter materia est in potentia ad formam, non possumus ita determinare, quod dicamus quod per hoc in potentia est, quia aliquid habet super eam : quia per hoc non cognoscitur esse in potentia ad hoc : imo potentia ejus per hoc efficitur magis ignota quam prius fuit : quia cum dicitur hoc esse in potentia illud, ad minus aliquem intellectum habet potentia ex his ad quae comparatur. Cum autem dicitur aliquid posse super eam, ex hoc nihil intelligitur de potentia materiali : quia sive possit violenter, sive casu, semper potest super ipsum de quo dicimus quod potest super ipsum. Relinquitur igitur quod ex hoc determinatur potentia, quod est comparatio materiae ad actum, sicut comparatur etiam imperfectum desiderans perfici per hoc quod aliquo modo inchoata est in eo perfectio. Et per hoc possibile est fieri hoc et non aliud. Si enim impossibile esset, nunquam fieret. Agentia ergo prima largientia formas, possunt semper sine impedimento : possibilia autem secundum suas habitudines recipiunt formas et fiunt agentia frequenter : agerent enim semper si non occurreret impedimentum ex parte materiae recipientis : quia id quod est frequenter, est semper aliquo modo impeditum. Sic ergo scitur qualiter forma naturalis principium est omnium potestatum materialium, et qualiter in omni generato quod incipit esse, oportet esse materiam in qua radicatur potentia ejus, quia possibile est esse, et quod perpetuam non habet hujusmodi potentiam, et impossibile similiter. Haec ergo de potentia et possibili dicta sint a nobis.