CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans an qualitates sunt substantiae quaedam,.
De modis autem qualitatis scire non possumus nisi primum sciamus esse qualitates, et ipsas esse non substantias, sed accidentia. Qualitates autem quae maxime sunt qualitates inter accidentia, sunt illae quae dicuntur passiones et passibiles qualitates. Et hoc quidem jam esse constat ex his quae in libro Peri geneseos et in libro de sensu et sensato a nobis sunt disputata. Sed hic inquirendum est , utrumne istae qualitates substantiae sint vel accidentis habeant esse. Fuerunt enim quidam praecipue de scholis Anaxagorae, qui illas qualitates substantias esse dixerunt. Et per ingressum earum substantiarum in corpora dixerunt corpora fieri sensi-
bilia. Et haec dixerunt separari et transire de corpore In corpus. Sed separatio earum est successiva et latens, sicut separatur aqua a panno humido per evaporationem, et non annihilatur, et tamen aqua substantia est. Contra hos igitur primum oportet intendero. quae ramus igitur, utrumne substantiae istae
quae sic ingrediuntur In corpora et separantur quocumque modo ab eis, sunt corporeae vel incorporeae? Et si dicatur quod sint incorporeae, quaeramus an. ex eis componatur corpus vel non? Si autem dicant quod ex eis componitur corpus, hoc est inconveniens : quia Incorporeum non habet situm neque divisibilitatem : et ex hoc nullum omnino potest corpus componi. Si autem dicatur quod ex eis non potest corpus componi, ex hoc sequitur quod ex eis non componitur corpus sensibile : et hoc est contra hypothesim. Si vero dicatur quod calor et frigus et hujusmodi sunt corpora, tunc primum quod sequitur ex illo, est quod de illo est : quia hujus quae dicimus nos qualitates sensibiles, habent situm et positionem in partibus suis et in loco. Et cum idem sit album, dulce, calidum, et sic de multis aliis, sequetur omnia illa in uno loco esse, et omnia hoc unum esse corpus, sicut in praehabitis est determinatum. Secundum autem quod sequitur ex hoc, est quod ista, quando Ingrediuntur corpora ut faciant ea esse sensibilia, aut separari possunt ab eis, aut non. Si non possunt separari, tunc non habent esse nisi in corporibus. Corpora autem in quibus sunt, non constituuntur in esse substantiali per ipsa, sed sine ipsis sunt substantia designata : igitur sunt in corporibus non sicut quaedam pars, et non possunt esse sine his in quibus sunt : ergo in veritate sunt accidentia, nec habent de substantia nisi nomen. Si autem dicatur quod possunt separari, tunc hoc non potest esse nisi altero duorum modorum, scilicet quod separata aut sunt manentia per se, aut quod continue transferantur de corpore in corpus. Et si qui-
dem manent secundum se, tunc ipsa secundum se sensibilia sunt. Et tunc sunt in aliquo spatio et loco et secundum se agentia sine subjecta materia : quae omnia ostensa sunt esse inconvenientia in libris physicis . Praeterea secundum hoc non egeremus aliis corporibus sensibilibus, quae constituerentur per ista : et sic ista non ingrederentur in corpora ut facerent ea sensibilia : et hoc est contra hypothesim. Si autem continue transferuntur de corpore in corpus, tunc sequerentur duo inconvenientia, quorum linum est quod non erit assignare ubi sunt in medio quando de corpore moventur ad corpus : quia non semper con- tingunt se corpora de quibus in quae transferuntur. Secundum autem est, quod tunc quando Ipsum corpus calefacit aliud, postquam calidum est, remanebit calefaciens frigidum, et non calidum : quod nos videmus esse falsum. Adhuc autem quid facit ea de subjecto ad subjectum transferri ? Translatio enim illa non fit sine causa : quaecumque ergo illa causa est oportet quod ipsa talis sit, quod faciat ipsa debere non esse in subjecto uno, et esse debere in subjecto altero. Hujus Igitur causa non potest esse subjectum in quantum subjectum est : quia causa quae facit aliquid non existere in subjecto in quantum subjectum est, facit ipsum non debere existere in aliquo subjecto. Eadem ratione non . potest ista causa accidere subjecto in quantum subjectum est. Oportet igitur quod accidat huic subjecto in quantum est hoc subjectum : et tunc quaeratur,
quae sit illa? Sublatis enim hujusmodi accidentibus omnibus de subjecto videtur non posse inveniri, etiamsi quis velit lingere. Causa enim illa non est de natura accidentium : et si illa causa nulla sit qualitatum quas illi substantias dicunt, non erit tamen neque spissum : quia causa illarum qualitatum sunt calidum et frigi dum, qua) cum non sint causae illae, patet quod nullae possunt inveniri. Adhuc autem quod ista transferuntur de
subjecto ad subjectum, non. tollit ab eis accidentalitatem : quia multa sic accidentia transferri possunt. Ex omnibus etiam his videtur relinqui, quod subjectum sit causa esse istorum et singularitatis : et tunc pro certo sunt accidentia. Adhuc autem calor et albedo quando habens osse singulare , sunt distensae per situm et magnitudinem, sicut constat per sensum, ista igitur magnitudo aut est de quidditate earum, aut non. Si est de quidditate earum, tunc cum omnes naturae sint hujusmodi magnitudinis, sicut albedo, dulcedo, et hujusmodi, omnes erunt quoad hoc unius quidditatis. Et insuper habent aliud quod est materia et forma : et sequitur quod sunt corpora multa in eodem loco, sicut superius diximus. Si autem non est ipsa magnitudo de quidditate ipsorum, tunc formae sunt tantum ause sunt in magnitudine, et non possunt habere singulare esse sine ipsis : nec sunt in ea sicut pars esse ipsius, cum magnitudo perfectum esse habeat sine ipsis : sequitur igitur ipsa esse accidentia procul dubio : et hoc quidem esse necessarium.