CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans quale ens sit relatio, etc.
Difficile est autem nobis loqui de ad aliquid et relatione : quoniam aliam penitus habet naturam et esse a. generibus entis quae sunt determinata. Et ideo primo oportet nos determinare in communi de modo entitatis istius generis, et postea dividere modos ejus, et tunc redire et substantialiter inquirere quam habeat in suis modis entitatem . Dico igitur, quod multi jam fuerunt qui relative ens non esse dixerunt, pro sua assertione inducentes quod quidquid mutatur, alio quodam mutato, nulla mutatione facta circa subjectum in quo est, ens esse non potest secundum veritatem : ad aliquid autem sic mutatur : patre enim mortuo, filius non est filius, nulla facta circa filium mutatione. Amplius quidquid appositum simplici, non tollit simplicitatem ab ipso, dicunt ens non esse : primum autem quodcumque illud est, simplicissimum est et in fine simplicitatis, cum tamen nihil sit adeo multiplex secundum relationem. Amplius quidquid est in re signatum unum solum, est in seipso et non in alio. Si ergo resolutio est aliquid in re unum solum, erit in seipso et non in alio : et quidquid est in seipso, est absolutum : igitur resolutio est quid absolutum : non est autem quid in seipso absolutum : igitur resolutio non est aliqua natura entis, ut illis videtur. Talia autem multa adduci possunt.
Nos autem dicimus ad hoc, quod in veritate secundum Peripateticorum sapientiam relatio habet esse : sed non habet esse nisi in relativo quod est ad aliquid. Et ut intelligatur, oportet scire quod in eo quod est ad aliquid, non est nisi respectus, quo id quod est aliquid, comparatur ad aliquid : et ille respectus importatur per relativum, cum dicitur pater, vel quando dicitur filius : et hujus quidem quidditas et hoc ipsum quod est, alterius est, et habitudo quae est media inter tales duos respectus, importatur per nomen relationis. Et ideo relatio, ut dicunt, est in anima : respectus autem est res signata in re ipsa : et hic respectus communi nomine significatur, cum dicitur ad aliquid, et hoc modo est ens et genus quoddam entis. Sed non est nisi in subjecto quod est aliquid designatum : et ideo alium ab inductis generibus habet modum entitatis : quia alia genera dicunt ens absolutum, et ideo essentiae eorum sunt constantes ex suis principiis absque principiis subjecti in quo sunt, sicut quantitas, et qualitas : illud autem non habet entitatem aliquam talem, sed ipse subjecti respectus est sibi entitas : propter quod etiam nomen hujus generis non est relatio vel aliquid tale, sed potius ad aliquid propter dictam causam : eo quod esse suum est in concretione ad subjectum, et non res quaedam, quae sit absolute abstracta, aut res quasdam absolutas significat in omnibus. Ea autem
quae vere relativa sunt, ita quod utrumque ipsorum relationem importat ut exercitam, non omnino destruuntur altero mutato : pater enim est qui aliquid sui habet in filio : et ideo patre mortuo, manet adhuc aliquid quo filius dicebatur ad patrem : et ideo filius non omnino cessat esse filius, sed cessat esse filius ex eo quod habitudo cessat quae fuit inter patrem et filium : et hanc dicimus in anima et non in re ipsa. Similiter autem mortuo filio, remanet adhuc quo respectum habuit ad patrem : hoc enim est id quod habet a patre : sed comparatio non est, eoqu od illa non sint in rc ipsa, sicut jam diximus ante. Et hoc est planum videre in omnibus relativis, quorum utrumque refertur ad alterum secundum suum esse, et quaecumque totum quod sunt ad alterum sunt. De relatione autem fraternitatis et ea quae causantur ab uno, ut est simile et aequale, jam inveniuntur quidam dubitasse : quia qui jam est, sine omni sua mutatione efficitur frater, nascente quodam alio ex eisdem parentibus : et eodem modo est de simili et aequali, et dextro et sinistro, et multis talibus : propter quod multi praesumpserunt dicere hujus relationes non nisi in anima esse. Sed hoc non esse videtur : quia non nato fratre, sicut jam . diximus, respectus est filii ad parentem, ut ad. naturae originem : et ex hoc respectu in actu existente est possibilis convenientia ad id quod in origine est in potentia. Et haec potentia reducitur ad actum nativitate fratrum. Et ideo non omnino nihil est fraternitas in fratre, qui prius natus est. Idem autem est in similibus et aequalibus. Quod autem de primo inducitur, quod est in fine simplicitatis, et tamen multiplicissimum in relatione, non habet rationem : quoniam primum non refertur ad aliquid relatione propria, sed alia referuntur ad ipsum. Multa autem sunt talia relativa, in quibus unum refertur ad alterum, et non e converso, sicut in sequentibus erit manifestum. Ex omnibus igitur quae dicta sunt, jam videri potest quod relatio dicit esse quoddam, quod est respectus vere in re existens, et quod hoc esse semper est in eo quod respicit ad aliquid, et non est essentia quaedam absolute designabilis proprie loquendo. Et ideo genus hujus entis proprie relativum est, et minus proprie relatio vocatur, et convenientissime vocatur ad aliquid : quia hoc oppositum modum habet absolutum.
Est autem dubitatio cum nullum relativorum intelligatur absque suo correlativo, et relativa sint simul natura, utrumne ad aliquid generalissimum habeat respondens sibi correlativum quod simul sit
natura, cum ipso. Si enim sic sit, videbuntur esse relativorum duo genera prima, quae non admittit intellectus : quia sic esset aliqua multitudo naturae unius, quae non ordinatur ad unum et idem principium. Propter quod advertendum est, quod sicut in aliis generibus entium ea quae sunt communiapotentiae, quaedam sunt quae operationes naturae illius in qua sunt sicut superius et inferius ordinata, non habent nisi specificata et determinata ad esse determinatum in specie, sicut substantia non agit nisi ad speciem determinatam, neque qualitas qualificat, neque quantitas mensurat nisi determinata : ipsa autem communia dicunt naturam illam abstractam et conceptam, et suas operationes prout accipitur non sic exercentem. Sic etiam est de aliquid. : in communi enim acceptum non exercet relationem, sed in osse determinatum, sicut pater et illius, et hujus. Et ideo non oportet quod in genere habeat correlativum simul existens natura cum ipso. Et hoc est quod Antiqui dixerunt, quod talia dicunt relationem ut conceptam, non autem ut exercitam. Ex his igitur patet, quod ad aliquid principia habet potentiae et actus, et generis et differentiae, sicut et alia genera : communia enim sunt genera et differentiis propriis determinata constituunt et faciunt relativa specie determinata : tamen quia non praedicant aliquid rei absolute existens, sed potius praedicant rem se aliquo modo habere ad aliquid, non omnino sunt illa principia ita ratae realitalis sicut principia generum aliorum : fluit tamen esse relationis quod est in relativis, praecipue secundum quod considerantur in suis subjectis, ab hujus principiis : sicut et esse aliorum quae sunt in generibus aliis, fluit a suis diffinientibus. Hoc enim admittit intellectus relativi quidditatem a principiis quidditatis illius causari. Si autem relativum non ut in subjecto consideretur, sed ut est ad alterum, sic pro certo alterius est sine quo intelligi non potest, licet illud nihil sit de quidditate ipsius, sicut pater dicitur
filii pater : quia cum unum relativorum determinat alterum, non determinat ipsum sicut quidditas termini, sed potius determinat ipsum sicut est terminus potestatis secundum quam vincit ipsum, vel vincitur, vel aequatur ei, vel alio aliquo tali modo se habet ad ipsum : et hoc etiam modo accipiuntur species relativorum, sicut patebit inferius. Est autem attendendum, quod sive relativa nominentur ab una forma quae est utraque relativorum, sicut idem, aequale, et similiter, et hujusmodi : sive a diversis, sicut pater et filius, tamen respectus sunt semper diversi in extremis, sicut patet per ea quae ante dicta sunt: et habitudo media est una differens per extrema, sicut eadem via est de Athenis ad Thebas, et de Thebis ad Athenas. De aliis autem quae de relativis inquirenda sunt, magis pertinet ad logicum determinare in categoriis.