CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Exsecutis autem his quae secundum praesens negotium de partibus entis dicenda videntur, tangemus etiam modos entitatis eorum quae sunt entis consequentia. Alia enim praedicamenta omnia potius sunt habitudines quaedam quam ens verum : et cum praedicantur de aliquo, magis dicunt quomodo se quid habet ad aliud, quam in re aliquid significent in esse. Sunt etiam eorum quaedam consequentia ens in parte acceptum, sicut quando et ubi : et de his non pertinet ad primum tractare Philosophum : de aliis autem quaedam dicemus in sequentibus. De actione autem, quia non una ratione determinabilis est, partim in libro Peri geneseos, partim etiam in sequentibus, ubi de actione primorum loquemur principiorum, distinguemus. Ea autem quas ens II de Animae, tex. et cora . 41.
consequuntur et quae probantur de ente, dupliciter considerantur : aut enim considerantur secundum ens ipsum determinatum, aut considerantur secundum seipsa. Determinantia autem ipsum ens tripliciter considerantur : aut enim accipiuntur secundum id quod efficitur in ente ex ipsa determinatione, aut accipitur ipsum determinans in ratione determinantis, aut modus quo determinans inhaeret determinato : et penes haec tria loquemur de tribus, de perfecto videlicet, et termino, et eo quod est per se. haec enim tria penes tria quae dicta sunt, accipiuntur : et horum trium modum omnia alia quodammodo imitantur.
Dicamus igitur quod perfectum dicitur multis modis. Uno quidem modo dicitur perfectum, extra quod non est accipere aliquam particulam de integrantibus et ad esse pertinentibus : et hoc est dupliciter, secundum exigentiam entis videlicet, et secundum exigentiam esse. Secundum exigentiam autem entis adhuc dupliciter, scilicet essentialium et quantitatis perfectionem. Omnium enim natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti, sicut in secundo de Anima est ''ostensum. Secun-
dum autem esse perfectum quod est secundum tempus quod est mensurans esse, non habet defectum, sicut singulorum dicimus hoc tempus esse perfectum, extra quod non est accipere tempus aliquod quod sit pars quaedam quae ad illius temporis desit complementum. Hoc autem est dupliciter : aut enim simpliciter est hoc secundum tempus, aut secundum tempus singulorum. : simpliciter enim non est perfectum tempus nisi esse mundi cui se committitur totum tempus secundum revolutiones causantes omnem generabilium diversitatem et successionem. Tempus autem singulorum est mensura sui periodi secundum naturam procedentem ab imperfecto substantiae et virtutis ad statum in utroque, et a perfecto substantiae et virtutis usque ad ultimam diminutionem in utroque : si enim aliquid desit huic tempori, est imperfectum secundum naturam.
Secundo autem modo dicitur perfectum, quod est perfectum secundum virtutem, et bene se habens secundum illam, et hoc non habendo hyperbolem sive minus secundum suum genus sive generis et naturae facultatem : et hoc est secundum utramque virtutem, intellectualem videlicet et moralem : has enim innati sumus suscipere : perficere autem quidem unius est per experimentum et doctrinam, alterius autem per assuetudinem. Et quia innati sumus suscipere, non erit anima hominis perfecta nisi quando perfecte invenit se in utraque parte sive virtute, et procedit in ea usque ad summum felicitatis ejus : et hoc jam nos ostendimus in secundo libro de Intellectu et Intelligibili, ubi de perfectione animae ostendimus, sicut etiam in singulis dicimus perfectum, sicut dicitur perfectus medicus et perfectus fistulator sive tibicen, quando secundum speciem et formam propriae sibi virtutis sive artis in nullo deficiunt. Juxta hunc autem modum transferentes nomen perfectionis ad imperfectiones secundum male et pravitatem dictas, dicimus sycophantem. sive mendacem perfectum, et latronem perfectum : et ratio translationis est, quia etiam ad talia referimus et transferimus nomen boni, dicentes sycophantem bonum, et latronem bonum, quando secundum artem latrocinii et sycophantis nihil deest. In omnibus enim hujusmodi et maxime in his quae secundum bene et virtutem dicuntur, dicimus perfectum, eo quod virtus est perfectio quaedam : quodlibet tunc est perfectum et quaelibet substantia tunc perfecta est, quando secundum speciem propriae virtutis in nulla deficit parte quae virtus sit, sed secundum naturam suae mensurae attingit ultimum et summum. Formam autem propriae virtutis dico virtutis illius quae convertibilis est, et secundum illam naturam qua est id quod est : sicut virtus hominis est secundum intellectum, quia solus intellectus est quo homo est id quod est homo: propter quod etiam talia adipiscens non. est alteratus, sed perfectus : et in oppositis istorum non est alteratus, sed corruptus.
Amplius autem tertio modo perfecta dicuntur esse, quibus jam inest finis studiosus et secundum naturam : perfecta enim dicuntur omnia secundum habere finem optimum. Juxta autem hunc modum iterum fit perfecti translatio ad imperfecta : quia enim finis de numero ultimorum est, ideo etiam nomen perfecti ad prava transferentes dicimus perfecte perdi et perfecte corrumpi, quando nihil deest corruptioni et malo, sed est in ultimo in quo esse potest : et ideo mors secundum metaphoram a quibusdam dicitur finis, quia est ultimum, sicut et finis ultimum quoddam est. Sed differenter : quia finis est ultimum cujus causa fit omne quod fit. Mors autem ultimum est non intentum, sed corruptio ejus quod intentum erat. Perfecta igitur secundum se dicta tot modis dicuntur. Et primus quidem modus aliquo modo secundum quantitatem sumptus est, secundus autem modus secundum qualitatem, et tertius penes substantiam quae est finis et
perficiens esse. Metaphorci autem modi non sunt modi perfecti secundum esse, sed translatione ad modos perfectionis referuntur sub quadam perfectionis similitudine. His igitur modis alia quidem perfecta dicuntur secundum bene quae in nullo deficiunt secundum genus suum, nec hyperbolem habent. Alia autem quae nihil extra accipiunt, nec sibi deficiet virtus. Alia vero omnia dicuntur perfecta in substantia secundum quod non habent hyperbolem in ultimo genere, quod est naturae ultimum, ita quod non est aliquid extra ipsum ultimum quod exigatur ad esse. Alia vero dicuntur perfecta secundum accidens, et non per se : aut quia faciunt aliquid simile perfecto, aut aliter se habent ad haec quae secundum primum modum perfecta vocantur. Perfectum enim aut est in esse quoad intrinseca rei principia et principiata, aut est in his quae sunt extra esse mensurantibus. Etsi quidem est in his quae sunt extra mensurantia, aut haec sunt secundum modum entis, aut secundum modum esse. Et ista ambo faciunt primum modum qui in vulgari usu. principalis est significationis perfecti. Si autem est secundum intrinseca, ad hoc secundum proportionem potentiae naturalis ad. bene esse, aut perfectionem potentiae ad actum in esse ipso : et sic accipiuntur modi secundus et tertius, ut patet cuilibet : et isti sunt modi perfecti secundum se dicti, et illis opponitur modus quod secundum accidens vocatur, qui per accidens non est determinabilis.