CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans modos perfectionis, et plus quam perfecti, et ultra plus quam perfecti, et deficientis, et abundantis.
Adhuc autem de modis perfecti considerabimus largius extendentes perfectionem secundum quod opponitur abundanti et deficienti, et accipit plus quam perfecti additiones : sic enim quidam Peripateticorum de perfecto consideraverunt de prima philosophia tractantes. Nomen igitur perfectionis primum quidem est in numeris, cum sic ex suis constituitur partibus, quod nec abundat, nec deficit in ipsarum coacervatione. Et hoc modo senarium perfectum esse dixerunt, et ea quae fiunt secundum senarium, perfectioni consecraverunt : propter quod etiam rebus incipientibus sex scintillationes stellarum dederunt , et septimam quieti et custodiae in jurejurando deorum dixerunt esse dedicatam : ad esse enim et ad motum defendendi esse dederunt incipiendi principium. Principia autem esse aut factiva sunt, aut formabilia et materialia, aut sunt instrumentaliter operantia, quemadmodum calor digestivus. Facientia quidem et formantia calido et humido temperato et spirituali dixerunt esse determinata, et haec dederunt Jovi summo patri : propter quod etiam pater juvans vocatur : quia spiritum vivificum et formantem et calidum et humidum omnibus immittit, quem imbrem aureum de vapore coelesti rorantem esse dixerunt. Huic autem respondens ut proportionata materia est temperate frigidum et humidum. Et ideo factum est, quia subtili terrestri permixtum est, et hoc quasi gutta matris : et hoc venerabili attribuerunt
matri quam propter naturae venerationem,
Venerem placuit appellari. Et primo quidem virtutem formantem, secundo autem informabilem attribuerunt : et ideo Iovem imbrem aureum infundere gremio Veneris poetice loquens dixit aeschylus. Est autem ad rei inceptionem et de intrinsecis maturans et digestivus et vivificus calor cum sicco habens acumen : et hunc dederunt Soli moventi ad vitam spiritus omnia, per formam spiritus omnibus vitam invehenti : et ideo currum quo vehitur, huic attribuerunt. Ex parte autem materiae duo sunt necessaria, quo rum unum est proportio simplicis humidi ad mixtum secundum perceptam coeli virtutem : et hanc dederunt Lunae moventi primum humidum quod est mare. Alterum autem ipse mixtionis motus : et hunc dederunt Mercurio valde multiplici et tortuoso, ut undique penetret : et ideo stillosopontem, hoc est, bonum stillantem vocaverunt. Ne autem destruatur alterantibus et in contrarium agentibus, calido audaci quod fit in corde dederunt principio, et hoc deo Marti duci belli consecraverunt. Nec plura dicebant exigi ad intentionem et fieri rerum : et ideo magnum annum revolutionibus horum redire jurejurando confirmaverunt.
Quieti autem in esse dederunt septimum : cum enim omnia contineantur in esse, et quiescant frigido comprimente et sicco continente figuras et formas, Saturno omnia circumdanti quietem sanctificaverat. Est igitur fieri et esse perfectio in senario : in septenario autem tota temporis successio : quia et inceptio quae est motus ad esse, et quies ipsa in esse determinatur tempore. Quia vero calor et spiritus vivificus restaurantur continuo frigido sicco extrinsecus opprimente, sicut reducente et reflectente spiritum ad fontem ipsius, ideo Saturnum patrem esse Jovis dixerunt : qui tamen intus convalescens et ad exteriora confortatus, inundans in exterius expanditur, et patrem Saturnum expellit a regno. Haec igitur est perfectio secundum numerum, quod in esse consistit in senario, et in tempore septenarii numeratur perfectione.
Secundaautemperfectio rei est secundum quantitatis continuae consummationem,
secundum quem modum perfectum dicimus longitudinis et latitudinis et profunditatis motus perfecte attingens, qui etiam a coeli motibus causantur motus quidem augmenti secundum altum et \imum, motus autem localis secundum dextrum et sinistrum, et motus sensuum secundum ante et retro in profundum, et ex profundo : ex corde enim in organa diffunditur virtus, et ex organis in cor redeunt sensibilium motus : et in his dicimus perfecta animalia quae hos tres motus sine defectu attingunt : et quae ab his deficiunt, dicimus imperfecta.
Amplius tertio modo dicimus perfectum secundum commensurationem potentiarum ad actus secundos, sicut dicimus perfectum robore vel intellectu vel albedine secundum commensurationem superficiei ad lumen, et perfectum pulchritudine, quando quidquid hujusmodi bonitatis debet habere, jam habet, et nihil de his extrinsecus exspectat : additum autem his nec ad necessitatem nec ad esse pertinens, in ratione superflui determinatur : additum autem ad rei necessitatem quod prodest, licet prosit non ad esse, plus quam perfecti accipit rationem. Ex his autem accipitur : cum omnis ordo principio, medio et fine determinetur, numerus autem ordo quidam sit plurium unitatum, patet ternarium primum numerum perfectum esse : ideo hoc subjectum motus determinat, quod diximus esse primum susceptibile trium diametrorum : et hoc modo dictum est quod omnis res est tres, et quod per numerum ternarium Deus magnificatur gloriosus. E contra autem est omnis numeri principium et medium et finis. Sic par numerus est imperfectus ex defectu medii, licet habeat principium et finem, eritque omnium numerorum binarius imperfectissi-
mus, qui. principium et finem habet sine medio, et duos fines suae resolutionis sine principio et medio, et duo principia suae compositionis sine fine et medio. Omnia enim ista est unitas secundum diversas rationes. Propter quod in duobus natura non sistit, sed in tribus in his quae perfecta sunt : et ideo omnis motus est in tribus, principio, medio et fine : et si quidem sint multa media, hoc tamen in ratione medii sunt omnia unum.
Amplius perfectum secundum ipsum esse accipitur, quod quidem nihil amplius exigit ad esse quam habet : et hoc quidem est duplex : unum enim necesse est inesse, cujus proprium est non habere plus : alterum autem possibile est inesse, cujus esse quamvis debeat ad aliud quod est causa, habet tamen hoc ad quod pendet conjunctum sibi sine defectu, sicut nos supra diximus in modis necessarii, quos distinximus. Plus quam perfectum autem in esse, quod ultra suum esse in quo nullum patitur defectum, exuberat et profundit esse in alia, ita quod hujus exuberatio sit sibi specialis : et secundum Peripateticorum sapientiam prima causa habet modum perfectionis primum, intelligentia autem habet modum perfectionis secundum. Id autem quod est circa perfectionem, duplex est : est enim unum sufficiens, et alterum insufficiens. Sufficiens autem est, quod licet non simul habeat ea quae operatur et profundit, tamen habet apud se unde semper efficiet, et motum semper ab ipso attribuit ei materiam : et hoc modo sufficiens dicunt quidam esse mundi animam, quae semper efficit successive formas, et motus coeli primi attribuit ei materiam. Insufficiens autem est, quod non habet apud se ea quibus perficitur, sed aliunde moventia movent ipsum ut ea consequatur, sicut est generabilium et corruptibilium materia.
haec igitur de modis perfecti dicta sunt a nobis.